Commentationis de principiis e quibus redituum Daniae per posteriorem seculi 18. partem administratio fluxit specimen primum ... Scripsit Dav. C. NathanDavid ..

발행: 1823년

분량: 118페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rum cognitioni imbuta, veritatem unice colat 3 sed ut rationem indicarem, ex qua, quae in hac commentatione disquiro , spectBVerim. Quod regni administratio non ea Semper consilia sequebatur sive sequi pergebat, quae, ut veris de rerum publicarum tractatione Iegibus probatissima, ad civitatis felicitatem et opulentium Provehendam semel delegerat: crimini ei dari ex supra disputatis non Potest. Nam administrationi non iis semper consiliis se addicere licere, quibus vel jpsa velit, ut, quae benevolentissim B cupit, efficiantur, non minus humanum mi, quiam ut summa potestas falli sive tu errorem induci possit. Ingenii enim aetatis suae non expers, et, quia singuli eam conficiunt, singulorum

stiam sententiis et erroribus obnoxia sit no cesse est. Vera haec palam Praedicare non erubesco. Sensim et Per longam temporuisseriem scientia oriebatur et increscebui se .cula praeterierunt, antequam Plane excolebatur; et quis negabit, Postera demiam hominum genera multa perspectura et penitus intellectura esse, ' quae nunc opinionum , erroribus et tenebris obvoluta sun G

12쪽

hhia. eum Christianus VII imperium capellin

seret, gravi aeris alieni onerB Premebatur. Friri dorico quidem IV a. I75o) mortuo, tricies con lena imperialium millia in aerario gervabantur; verum triginta sex annis post, cum Fridericus V, ejus nepos, decederet, amplius zo,ooOo oo imperiales aeris alieni consali Erant 1). Quod cur ita factum sit, licet et Christianus VI et Fridericus V, per quod tempus imperium t8nebant, terrae saluti Prospicere magnopere stu-flucrint, causae diversissimae orant. Ejus enim, quae principis Glueckburgii erat, insula E Aeroe partis emtio; sumtus in ducatu Ploenii suscipien-1 Biisehingit Magar ἰn fur neuere Gesehielite v. Geo graphie. Ρ. XVII. p. g5. In ipεa terra ra,37O8 Iimpp. debebantur. Haec aeris alieni summa paeus concinit cum ea, quae in iis,. da quih. inter eo gnitores conventum erat, die 27 Mali a. 1771 alregem datis, sprinatim impressis apud Busching. P. XIV. p. 46. indicaturia sMedog vde samlede Shrister. vol. IV. P. 2. Pag. 32 . Eam ad 26, MODO impp. adscendisse putat, adstipulanto Hopstio inllistoria Christiani VII.

13쪽

do tacti; munera balbaris piratarum civitatibus

oblata, ut mercatura, quam Dani in mediterraneo mari iaciebant, juvaretur et firmaretur; classis, quae per bellum septenne navigationem tueretur, et exercitus, qui hostiuui incepta observaret, in Holsatia instructus; summae deniquct Contentiones, quas Cognitus Petri III, cum Russiae imperium aggressus esset, hostilis in Danos animus regno extorsit : ea , inquam , omnia tantas pecunias Consumsere, quantas soliti civitatis redi tus suppeditare nullo modo poterant. Atque haec, publicas Daniae divitias necessario tangentia, ita comparata tuisse patet, ut, etsi rationese redituum publicorum prudenti administratione potitae suasissent, aliud consilium iniri plano nequiret, quam quod civitatis salus et cura, ne populi arbitrium exteris fieret obnoxium, monstram hat. Sed alia etiam erant, quae ad istlarum conis

ditionem magnam vim habebant: Christiani VIaula prodiga; sumtus, qui in magistris tuum meris cod et beneficia in omeritos conferenda impendebantur, multis modis aucti; ingentos impensae in exstructionem regiae, Christianiburgii sitae, et Hatniae exornationem tactae; jaCtura E e Camporum desertorum, in Iullandia longe patentium, cultura, aliisque ab his regibus simillior institutis

ortae, quarum sarciendarusa spes, eaque incerta,

in longum tompus disserenda erat; literis atque artibus, non solum excitando earum studio, sed subsidiis quoque, quae hominibus in eas incumbentibus parabantur, ita prospectum, ut tui Inor

14쪽

talis indes Fridorico V gloria exsisteret; sed ardentissima literas provehendi et subditorum ingenia excolendi cupiditas ita eum abripuerat, ut nullam opum, quibus civitas nobilia sjus consilia

exsequi sine detrimento posset, rationem haberet; porro, Cum fabricae magnis subsidiis adjuvarentus, grandes Pecuniae, quae ad emendationem interioris civitatis status et ad industriae in agricultura piscatuque exercendo positae incrementa adhiberi debebant, sine vero civitatis Commodo perierunt; tum mercatura, monopoliorum vinculis adstricta, graviter laborabat, et crebra, tanquam tempestatum , sic consiliorum in ea sectandorum Commutatio magis etiam artificiosorum eam provehendi conatuum eventus imminuit. Nam quaecunquo in illa 're fiebant, principia emercaturae rationibus petita ostendebant, studia prae se ferebant, quibus civitatis administratio nova commorcia institueret, novas mercaluum vias invenirEt, i novas societates iungeret: in omnia denique civitatis administratio se interponere, ipsa moderari omnia voluit; sed quoniam opes regno deerant et rerum a Suentia, non statim, quae imperabantur, e sententia benevolentissimorum civitatis administratorum perfici poterant. Commercia cum Oriente et Maroccensibus Condere voluerunt; sed a malo acerrimorum conatuum successu facile intolligebatur, non aliter florere posse mercaturam, quam si, intacta ab aliis. suo moro procedat. Quam incertum vero, quam inutile fuerit ad veras opes civitati asse-

15쪽

rendas istud de mercaturas instituendae rationaeonsilium, e nulla re magis patet, quam e Cou-stitutione, I si die Septembris a. 1755 edita, quasitherum frumenti mercatum Daniae sustulit s); nam, etiamsi feCeris, hanc constitutionem agrorum cultui et felicitati terrae minus obsuisse, quam obfuit, neque a falsa opinione S) profectam

esse, quomodo tandem Concessa mercium Exportatio, quae non vigebit, nisi inter compertum habentes, se turbatum non iri, regno utilis esse

constitutiones ε), quales necDssitas vel vera vel animis ficta diversis temporibus protulerat, adieam artificiose TegendQm ac moderandam Promulgatae fuerint Z quomodo frumenti morcatus, Daniae maximus ejusque opulentiae convEnientissi- , inus, muniri Poterat, Cum moderatio ista quod, eunque grandius inceptum , sive in ipsa terra, sau cum pere inis agores, reprimeret 3 Mercatura cum Coloniis et provinciis horealibus facienda certis societatibus tradebatur, sive a singulis quibusdam aerarii publici commodo administrahatur; istis quidem maxima tribuebantur privi. Iegia, quae splendidam coloniarum conditionem et patriaB commercia opulentiamque frangebant Haec et breve tempus, Per quod nonnullae socie

16쪽

eatum celeriter, licet magna iis emolumenta Concessa fuerint, se excipientium, satis puto probabant, neeessario exstingui commeTcia omnia, quae non ex sa ipsis in erementa capiunt, sed potentiorum consiliis finguntur. Quam mala vero ipsi astrario monopoliis istis consultum fu inrit, quanta Cum cura id soIum egerint, ut legibus, quas eo tempore mercaturae Tipserant,

satisfacere stulerent , perspicua docet societas ad universam Daniaa mercaturam dirigendam

commercium Istandicum septem imperialium millibus Iocauerat, Et ab administratione civitatis itidem septem millia ad mercatum Groentandi cum nam eb in hoc monopolium isti tribuohant

porro faciendum accepit. Μercaturais per seculum decimum sinium status et istorum temporum conditio, quae Batavi

per societates publieas scirestris Com agnien

inceperant, admodum Prosperaverat. Hinc Angli, qui Batavos negotiantes, antequam eorum aemuli facti sunt, ut exemplar ad imitandum sibi proposuerant, societatium institutionem egregie eo conducem putabant, ut ad istorum opulentiam accederent. Itaque monopolia Elisabethao et Stuariis ad pecunias, quibus, pro diversis consiliis egebant, conficiendas admodum idonea visa sunt. Simili Ier Coibertus, qui, egregia nova indagandi indobo natus, Francogallos ad altiorem inter civitates, quae Colonias possidebant, Iocum provexerat, suas aeviquo in hac re sententias, et xectius

17쪽

quidem, quam alii, sequebatur; nam mercaturam ab ipso primo institutam Etiam ab ipso per societates monopoliis instructas regendam esse existimabat. Num igitur mirum, si minores civitates, quactineunto seculo decimo octavo in majorum colonias se insinuare parabant, eadem, qua Poten tiores isti, via ingrediebantur Θ Num mirum, si Daniae, a Friderico Iu rege locum inter civitates mercaturae studentes adepta et in illarum via incedentis, administratores victus quaerendi Tationem, quae largos, magicae virgae instar, opulentiae fontes aperire potest, sed, ut firmitate gaudeat, libera esse nec ab aliis tangi debet, consiliis parum e rerum conditione ponderatis, nunc exili cura et nimia cautione, nunc audaci coecaque considentia tractabant Θ Hoc quidem ita fecerunt aliorum rationem imitantes; sed mercatura, quam civitatis administratio Q suis consiliis regere a sustentare non intermitit, plantis in hypocausto aIendis simillima est; nam ita celerius quidem fruges ad maturitatem perductum iri spes Est, sed neque eo Sapore sunt, nequa ea validi

succi abundantia, quali quae sub dio adolescunt; quanti denique sibi aonstiterint, de eo ille ipse,

qui eas nutriendas curavit, vel cogitare reformidat. Berustorsius major natu, magnis civitatis Danicae administratoribus merito adnumerandus,

cujus, dum rebus publicis praeerat, haud exigua

in mercatura et Civitatis pecuniis tractandis auctoritas erat, Coiberti disciplinam, qua imbutus,

18쪽

erat, per longum tempus in Francogallia commorans, 5 , in dies ardentius amelecti coeperat. Itaque nemo mirabitur, prosperos su Cessius, quibus res gaudebant, si quando a disciplina illa discessum fuerat, e. c. cum, Civitatis administra. tione a. 175 permota, ut colonias, dum societatis, quae ab India occidentali Guineaque nomen traxit, sola ibi mercatum tenebat , admodum Ia-

bentes, 2,2596 6 imperialium sumtu redimeret. Ithera mercatura statim emoresceret si , inveteratam de monopoliorum ici mercatura sustentanda necessitate persuasionem, eamque a potentibus viris defensam , animis evellere non potuis e. Ex iis domi principiis ducta erat ratio, qua artiticum industria et Iahricarum opera regebatur : magnificas enim fabricas Danias usui fors existimabant, quod et aliae majoresque civitates habebant, Et pecunia praesens ita in alienas terras. delatum non iri videbatur. Sed in moaecaturas rationibus eo respectum non erat, quanti unaquaequs fabrica regno Constitura sit , nequa animadversura, quanto minus lucri ex artificioso soriis operum ibi conficiendorum impensis insumen

eSRent, quam si, eam, ut natura rci ferebat, adhibentes, quae terra apud se progenuerit, rudia 53 Ros summas Daniae administrabat Parisiis a

narkies Statisti . P. V. P. 6 5.

19쪽

eum mercibus, quas ab allia aliarum terrarum populis pro situ et condition sua facilius et mEIius fabricari possunt, commutavissent. Permulta, Christiano VI rege, instituta sunt, quae Danis labricarum Boram, sive, ut hodio significantius Ioquuntur, fabricationem conciliarent; seu Primum, dubium ossa non poterat, quin Post modo spontct exortum fuerit; deinde studium hoc, quod administrationis ars regno extorsit, apexto Effecit, ut res Plurimam jam tum ex fabricis utilitatem spondentes ah hominibus plano negligerentur; maaimas denique pecunias, si simul mali multorum ingenti sumtu institui coeptorum successus memineris, inde terra periisse videbis n. Nam mercium istud receptaculum, sub eodem rege Paratum, ex quo subditi omnia, quibus ad vitam indigebant, magistratus decimam salariorum Partem petere Θ) cogebantur, quid aliud

Praestare poterat, quam ut fabricae aliquot, do quarum Tationibus male consultum fuerat, artificiose sustentarentur λ At tum pejores merces

majoris, quam si ex aliis terris importari licuisset, in ipsa patria emebantur. Quantum vero divitiarum sub Friderico V fabricarum iste amor Consumsorit, haud lacile lixerim; Fabricius quidem quam impensarum summam tradit, ea nimia est; sed recentiores scriptores grave, quod ad

20쪽

aerarium habuerunt, momentum justo magis elevasse videntur; nam, licet magna illius regis de veris, qui in Dania aperiri possunt, opulentiae fontibus, de agricultura et Piseatu, merita nuIIo modo debeant negligi, nimium tamen fabricarum studium, praesertim primis Post regnum initum annis, statim cognoscitur M. Ne multa, fabricarum magis singulorum arbitrio cogente,

quam terrae conditione et rei necessitat suadent institutarum damna in eo praecipuo Cernuntur: quod vires et sortem, quae ita Consumuntur, non

in alia potius impenderint, quae fructuosioribus hominum occupationibus occasionem praebero potuissent debuissentque. Sed tacite inducimur, ut pecunias, quibus fabricas paramus, pro fortuito haheamus damno, quod Civitas aliis quaestibus faciendia haud dissiculter sarsura sit; at intexcidisse ita, quae utiliter eodem tompore alias fieri poterant, et intarmissa saepe plus detrim Enti civis talibus afferre, quam inutiliteT Coeyta, non re-

Iutamus.

Multi peregrinos in fabricarum istarum insti

. nomien i Danmark. P. a I 5. pecunias fabricis austi nendis a civitatis administratisine per annos 171 177 insumtas 8Qoooo imperiales effecisso dieit; ipse tamen Bernstorsit defensor in Materiatierimur danisehen sititistili. P. III. vel per solos 17 6- 765 annos ad 7ooooo impP. Eumnam adscendisse concedit.

SEARCH

MENU NAVIGATION