Constitutiones synodales editae ab illustriss.mo et reuerendiss.mo dom.no D. Joseph Cei Dei, & apostolicae sedis gratia episcopo Cortonensi fidem sanctae immediatè subjecto. Quintodecimo Kal. Augusti 1697

발행: 1699년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

CONSTITUTIONES

eum decorem

aut8m scientiam, in scientia aut8m Abstinentiam, in Absti

nentia autem Patientiam , in Patientia autem H Pietatem ἔnpc non obtestamur, ut Vestes semper deserant proprio Ordini congruentes, nigras, & usque ad talos per Civitatem , saltem diebus Festis , atque etiam feriatis in Missae celebratione, ac administratione Sucramentorum. Extra eam vero, vel in itinere , v

stibus uti possunt brevioribus, quae tamen usque ad genua pertingant; Inobedientes vero, ultra poenam trium Aureorum , Locis piis applicandorum, ipso facto subjaceant aliis . a Conditio Tridentino inflictis. Ut crgo omnes in sortem Domini vocati, eoram ipso, & hominibus , quantum patitur humana fragilitas, irrepraehensibiles sint, Clericalium functionum peritiam , pro modulo ς addiscant. Sacrarum Literarum . Canonicarum Sanctionum studiis, Librorumve piorum , Cathechismi, Ritualis Romani , Rubricarum , ac praecipue hujus Synodi frequenti lectione delectentur, ut instructiores evadant ad Omnia dignE, & rite exequenda, quae ad ipsos pertinent. Sacerdotes item habeant penes se Vetus Testamentum, & Novum, Cathechismum, Rituale Romanum , hanc Synodum, Summam aliquam Theologiae moralis approbatam , & Librum aliquem spiritualem , & signanter Thomam a Κempis de Imitatione Christi, nec non aliquas Sanctorum Vitas, ut in eis legere sedulo possint, quod facere, & imitar1 debeant . Ultra Divini ossicii recitationem , frequentent Orationem vocalem, nec non piis Meditationibus spiritum ad Coelum substollant, ut vere cum Λ pinstolo dicere 4 possint: Nostra conυersatio in Caelis est. Calceamentis, & Caligis ex pellibus, aut si ex lana, Vel serico, non nisi nigri, aut modesti, & Obscuri coloris utantur, qui rubras, virides, croceas, aut similes detulerit , eamdem poenam trium Aureorum solvat.

Noctui non vagentur per Civitatem , t quod ii forte alicujus negocii necessitas exire cogat, habitum Clericalem deserant, & post sonum publicae Campan , secum by Coosla

102쪽

s YNODALES . si

secum lumen ferant, Luna non lucente. Conversationem Mulierum, earumque familiaritatem , quae suspicionem in praebeat, omnino fugiant, memores ejus, quod scripsit D. Bonaventura: Licet earnalis . assectio sit omnibus periculosa , ct damnosa, Clericis tamen damnosior , ct periculosior est, & ut inquit

Hieronymus : Prima tentamenta Clericorum , sunt Mulimrum frequentes accessus 'i Famulas Domi suspectas non teneant, sed tales sint, quae ad minus quadragesimum Annum habeant, sub poenis arbitrio. Fabulis, Comediis, aliisque prophanis, & inanibus spectaculis ς non interunt. Non incedant Personati , neque publicarum , aut Privatarum Chorearum sint actores . Ab Aleis, Taxillis, caeterisque Ludis prohibitis, & a Venationibus illicitis omnino abstineant, sub poena decem Aurein rum , vel alia arbitraria, pro qualitate culpae imponenda , & locis piis applicanda . Saecularibus negociis, & illicitis negociationibus non se immisceant 3 amctus non recipiant, e ut enim scribit Petrus Blesensis: Damnabilis est in Clerico Curia-hbus , aut Secularibus negociis se immiscere. Commessationibus, & Ebrietatibus , non vacent, in quibus non desunt impudicitiae, & qui cum Laicis in Tabernis, & Cellis Vinariis fuerint reperiti, graviter,s arbitrio nostro penientur. Arma Clericorum, cum sint lacrymae, & orationes: hinc est, quod cujuscumque generis, offensiva, vel defensiva deserre non audeant, sub eadem g pCena. In publicis Conventibus, vel Populi frequentiis,& ubi Festivitates celebrantur, propter graVe, quod ex hoc oriri posset scandalum , etiam in Clericalis Dignitatis contemptum, nisi fortε per transitum per Civitatem ab iis, qui facultatem habent, prout etiam in itinere, dummodo statui Clericali non disconveniant. Clericis

103쪽

CONSTITUTIONES

scopum dist. 34

t agmen. I .an.

Clcrici in Sacris constituti, Laicis non inservian ,

nec Mulieres a comitentur.

Fornicarios cujuscumque generis Clericos , tam in Minoribus, quam in Sacris constitutos ordinibus, pro modo culpae , circumstantiis omnibus delicti pensatis, arbitrio nostro severissime , & irremissibilitet puni

Clerici Concubinarii, nisi moniti abstineant, tertia parte fructuum quorumcumq; Beneficiorum , ac Pensionum, sint ipso iure privati. Si vero in eodem delicto, cum eadem, sive alia Foemina perseverantes, secundae monitioni adhuc non paruerint, ultra praedictam poenam, suspendantur ab administratione Beneficiorum . At si adhuc non resipiscant, priventur omnibus Pensionibus, & Beneficiis, quod si hoc non sussiciat, excommunicentur; sicnt in Edicto contra eos, in fine Synodi b registrando. Ion alant Canes venatorios, non Aves, & A 'cipitres; indignum enim est, ut Ecclesiae redditus, ex quibus Chri lii Pauperes essent subveniendi. in alendis Bestiis c expendantur. Plateas non adeant , nisi ex magna, & certa sui ossicii necessitate, nec per eas deambulent, quasi Otiosi, qui tempus in meditationibus Sacris deberent impendere, non in vanis, & detractoriis verbis. Clerici in minoribus existentes , sicuti etiam Sacris initiati, non promoveantur ad ulteriores Ordines . nisi doceant se in aliis instrioribus ministrasse, & Ε - clcsiae, cui sunt adscripti, frequenter e inservisse. Non admittantur ad Clericatum negociis secular, bus implicati , & qui tutores extiterint , & magno aere alieno sint gravati, nisi prius ratione reddita , ne in fraudem Ctcditorum Clericale Privilegium s recipiatur,

Anulo utantur solum in Dignitate conitituti, ocquidem unico, nec 'magni pretii, ita tamen , ut in bacro Missae Sacrificio semper deponatur, sub ipsius Anuli amissionis poena, I ' & aliis arbitrio. Non Barbana ncc Comam studiose nutriant, non

104쪽

Capillos calamistratos, aut cincinnatos habeant, sed a Car GH- Tonsura sit Ecclesiastica, itaut Aures utrimque pa- bente . . r. teant. Ex adverso autem cavendum est, ne nimia

Corporis incuria, ac laccrae Uestis deformitate, Cle- ποῦ' arica lis Dignitas vilescat, memoreS illius: Paupereas mi Clerie. e.quan-hi semper placuit, sordes nunquam, sed eorum Vestes do. Scap. prosint graves, decentcs, sed sinc nimia elegantia, & r V reii exquisito nitore, ut enim scribit S. Bernardus : b Non 'facit ornatum Clericum tenera Vestis, sed munditia meo is . 398. can. .ra.

Sacerdotes diebus saltem Dominicis, & Festis de prae- Roma.an. 7 M. cepto Missae Sacrum facere meminerint, aut ad minus diebus solemnioribus Anni, qui in Ecclesia no- , stra Cortonensi specificati fuerunt per Sacram Con- iis, Ei '' 'gregationem Concilii, e in Festis diebus Nativitatis e Sae Congr. Domini Nostri Jesu Christi , Paschatis Resurrectio. Conc. 3n Con-njS , Pentecostes, S. Petri, & B. Margharitae Pro-- 7 tectricis, re Concivis nostrae ; Rectores vero Eccle- siarum recordentur illud Venerabilis Bedae dicentis:

Sacerdos non legitim8 impeditus, celebrare omittens , quantum in eo est , priυat Sanctissimam Trinitatem laude, gloria , Angelos latitia, peccatores venia , y los subsidio ,s gratia, ct tu Purgatorio existentes refrigerio, Ecclesiam spirituali Christi beneficio , oe se ipsum medicina, ct refri-

In prima Tonsura, & minoribus ordinibus con is ita ciscstituti, si privilegiis clericalibus gaudere volunt, fe- Trid. segrant Habitum Clericalem , ac Tonsuram, Ecclesiae, mor . quibus sunt adscripti, diligenter, ac frequentCr in i, is, ne serviant, alias incurrant poenam Sixtinae Constitutio' e. , . r.cia nis, quae privat Beneficiis, &Pensionibus. rieus il quinto Nemo coram Iudice laico testimonium ferat sine q-λ quaqua nostra licentia, vel Vicarii nostri Generalis, aut si Me se conveniri permittat, sed juxta Sacros Canones, laicale Forum declinet omnino, . sub poenis arbitrio. 3: s. In Criminalibus ad offensam , ubi Corporis , aut G r si . anno honoras diminutio, vel offensio, vel ubi Irregulari- 3 i-tatis nota oriri potest, nullo pacto examinari permittemus, quod si permittendum esset ex causa, exhi- , ,

105쪽

a Cap. sem' ignominiosum Clerico irrogetur, tantummodo facul-t Gi ' tas super eisdem pro examine a concedetur. I, a. m. Nullum Mercaturae, aut negociationis genus exer- cap. .num.4. ceant, aliena Praedia ,& vectigalia, etiam Ecclesiastic C. ANU . ca non conducant, nec ulla cum Conductoribus Com- μ' 3 7 Fr munione iungantur. ut enim inquit Apostolus. Ne- mo b militans Deo, implicat se negotiis facularibus, α. Capsi uis ut inquit S. Augustinus: civi exercet mercimonia, bic dist. 9o. c.Ac Negotiator magis potest videri, quam φ Clericus . fuso ore , .M' Gericus contentiosus , seditiosus, maledicus,

r- obtrectator, fratrum profectibus invidens, Ecclesia-

Iedie. e. In ii- sticam quietem perturbaverit, nostram profecto , Sa-dend. dis=.46. crorumque Canonum , non impune η provocabit Conc.Chart g. districtionem.

C A P. XXIV.

De Sancto Sacrificis Misse.

Hostia Sacra Divinissima vocatur, quoniam Divinos facit, ct participes Divinitatis eos , qui se e digne partιcipant. Haec Hugonis de S. Victore sententia, cunctis Sacerdotibus ingerit puritatem Angelicam , quam exigit Sacrosanctum Missae Sacrificium . Sacerdotes celebrando Mi stam, ut verbis Apostoli utar. f Habent Usterium Fidei in Conscientia pura. Hinc, quanta puritas debet esse in Altaris Ministro, liquido patet, ex verbis Prophetae dicentis '. g Mundamini qui fertis E asa Domini, ad quod Praeceptum Domini reflectens Petrus Blesensis , fatur. Quanto mundiores esse oportet, qui in manibus, ct in Corpore portant Christum, oc ad illud alludens S. Thomas a Villa nova, prosequitur. Nuid dιxi, qui fertis, immὸ , qui estis Vasa Domini, id I Sacrarium Dei, in quibus Manna Coeleste , ct Angelorum Cibus quotidie infertur, atque reconditur . Precipimus itaque in primis, ut non admittantur ad D ssam dicendam, publice, & notorie crimino ii,

aut Diuili co by Cooste

106쪽

SYNODALES.

aut scandalosi ; inquit enim Apostolus: Non potestis . , a,

Calicem Domini bibere, ct Dimoniorum, non potestis Men .r th. e . o D Domini participes esse, ct Daemoniorum: Similiter ar n. I. e. gr. ceantur a celebrando in quacumque Ecclesia etiam 'ς. γ' Nov.

Regularium, Omnes Sacerdotes exteri, vagique, nisi i 79 Ne o literas testimoniales sui Ordinarii obstenderint, & li- i ' G. M. centiam , quam sive a Nobis, sivis a Vicario nostro disia. . is

Generali habuerint, quod obbligare etiam Regulares in f. . a e. t. eorum Ecclesiis, declaratum fuit a Sac. Congregatio- Decret. ne ιν Concilii. de S cras

Nemo ad primam Missam dicendam admittatur, .. . e

nisi qui habuerit prius 1 Nobis licentiam celebrandi, b S.Cogr. e. quae nullatenus concedetur, nisi praevia attestatione Θ Magistri Caeremoniarum, & eorum, quos super Cae ''η --- remoniis Ecclesiasticis deputavimus , coram quibus 'ati ..cjΦpluries experientiam fecerint, an ipsis apprime calleant. pefuri Ut autem a Missis praesertim novis omnis nota turpis quaestus longe amoveatur, Vehementer cuperemuS nullas in earum celebratione fieri oblationes. Ce te autem prohibemus, ne eas, Ecclesiam circumeundo, petant, ς sed in medio Altaris, Populo obversi, a e sponte onerentibus modeste recipiant, solitumque Pa- Cone. ud Zι- cis Instrumentum, seu potius Crucem , & non ma- ἀ- 'ρμ .Enus ad osculum exhibeant, neque hac occasione , t 'Ludi, Choreae , & immoderata Convivia intemperantis laetitiae omnino agantur.

Missam ita legant, ut memoriae parum , aut nihil fidendum sciant , sed in Librum intenti, quae audiri a circumstantibus debent, voce alta exprimant; quae vero secreto dicenda, pronuncient voce submissa, atque ita vocis, actionisque gravitatem moderentur, ut, nec brevis sit , neque prolixa, ne Populus tedio afficiatur . Sacerdotes, antequam ad celebrandum accedant, juxta Rubricas , - Matutinum, & Laudes ossicii currentis recitent, sacras, piasque preces ad genuflexorium in unaquaque Sacrestia positum, procumbentes,

devoto animo ferventer effundant, &priusquam seo accingant ad celebrandam Missam, quae cum ossicio

107쪽

plerumque concordare debet, praevideant, & signacula suis locis in Missali disponant, ne quid exterius appareat, quod aut Populi devotionem offendat, aut Sacerdotis incuriam coarguat, & donec in Sacristia induti, Sacris Vestibus commorantur, silentium ex ctissime servent. in Altaris Mensa, in quo celebratur, nullus coli cet Bire tum ipsum, aut Subbireium , neque aliquid aliud, sed tantum ea, quae ad Sacrificium spectant, nullusque celebraturus ad Altare pergat sine Bire toclericali, vel sine eo ad Sacristiam revertatur sub pq-na viginti solidorum. Cum autem tam excelsi operis altitudo exposcat, ut Fideles eo potissimum tempore ei vacent , quotam mente, quam corpore esse solent, utplurimum magis experrecti; celebrationem Missarum , tam in Ecclesiis Saecularium , quam Regularium nocturno tempore omnino prohibemus, secluso Privilegio, praeterquam in nocte Nativitatis Domini, ε sub poena scuti unius pro quolibet Contrafaciente , & pro qualibet vice locis piis arbitrio nostro applicandi; permittimus tamen eas celebrare, pro commoditate Populi, circa Auroram, & non ante, & parum post Meridiem . In Cathedrali Ecclesia Missa Conventualis nunquam omittatur, etiamsi exequiae, vel aliae functiones in

ea fiant φ. Serio item monemus Sacerdotes omnes, ut saltem

diebus Dominicis,& Festis solemnibus omnino Missam celebrent juxta praescriptum . Sac. Concilii Tridentinia Curati vero Dominicis diebus, & Festis de praecepto hora uniuerso populo , judicio ipsius Parochi magis accommodata, Missam Parochialem celcbrent, sciantque tunc pro Populo se teneri offerre, ε ideoq; si hisce diebus Eleemosina pro Missa celebranda eis ab aliquo offeratur, ne piorum Fidelium voluntati debita Fides violetur , veniam petant ab offerente,& altero die celebrabunt. Quindo autem vel ex consuetudine, vel de licentia alibi celebraturi sint, praecedenti

108쪽

SYNODALES ..

I Icedenti Festo Populum moneant de deficientia Missae, di quo ipsi celebraturi accedant, & si plures in aliqua Villa sunt Sacerdotcs, Missae taliter distribuantur,

ut circa Solis ortum una, circa Tertiam alia, altera Vero prope Meridiem , ad Populorum commoditatem celebrentur.

Sacerdos, qui tenetur certo loco celebrare Missam, nullo modo audeat alibi celebrare, nisi alium sui l co substituat sub poena librarum duarum infra quindecim dies absquis ulla requisitione solvenda , qu non soluta , statuto tempore, Suspensionem a Divinis incurrat ipso facto. Quod si noluerit celebraro, alium item tuo loco substituat, alias in poenam uniu&librae ipso facto incurrat; & nihilominus per se, vel per alium teneatur infra Hebdomadam praetermisse obligationi satisfacere sub eadem poena Suspensionita Quod multo magis de Parochis dicendum est, non derogando tamen Decreto, alias facto die prima Augusti i634. quod servari volumus. Rectores Capellarum existentium in quavis Ecclesia Civitatis, vel Dioecesis pro celebratione Festivistatum, ad quas tenentur, solvant Sacristae, seu R ctori illius Ecclesiae libras quatuor, & CandelaS quatuor, quarum vero redditus summam duodecim sic

torum excedent, solvant libras sex, & Candelas sex sub poena duorum Aureorum applicanda pro part

Sacristae, vel Rectori illius Ecclesiae, & pro alia parte locis piis. Excipiuntur Rectores Capellarum Ecclesiae Cathedralis, qui pro suis Capellis solvant Taxam juxta tenorem Edicti in fine Synodi describendi .

Festivitatum celebrationem fieri volumus, & man- ,

damus ab iis , ad quos spectat, die ipsa S. Titularis,& non alia, sub poena scutorum quatuor, juxta idem

Edictum

In Ecclesia Cathedrali omnino servetur , ut qui Psimus ingreditur Sacristiam pro celebranda Missa, ille primus ad celebrandum exeat, nec superveniens

Possit illum praevenire, nisi forsan sit aliquis ex Disgni.

109쪽

rox CONSTITUTIONES

gnitatibus, vel Canonicis, qui debeat Choro inte venire, vel Episcopo inservire, vel alius , qui velit

ex devotione celebrare. Caveant omnes, qui Choro interesse debent, n

ab eo discedant occasione celebrandi Missam, nisi a Sacrista vocati, vel aliqua urgenti necessitate servitii Ecclesiae, & cum licentia Dignioris de Choro, aliis punientur tanquam absentes. Unusquisq; sivε Dignitas sit, sive Canonicus, sive Capellanus in proprio Stallo

resideat, nec extra illud vagetur sino praecisa necessitate. Dato de mane Missarum principio, curet Sacrista, ut continuata una post aliam sequatur sine intermissione usque ad finem, semper dato ultimo signo, ut moris est. Quod ut facilius contingat, uni tantum SMcerdoti, vel si necessitas postulet, duobus ad summum potestatem faciat parandi se ad Missae celebrationem , nisi forte quis velit celebrare pro devotione, quem sub hac lege nolumus comprehendi, ik Sacrisa inobediens, vel negligens. acriter arbitrio nostro puniatur, Qui in aliqua Ecclesia munus impositum habent Missae celebrandae diebus incertis, Nobis intra Mensem significent, ut re cum eis tractata, certos unicuique dies pro majori Ecclesiae utilitate , & commoditate praescribant, juxta sormam in Ecclesia Cathedrali prae

fixam a

In quacumque Sacristia adsit Tabella tituli omnium

Beneficiorum, seu Capellarum cum distincta Nota , Onerum , & obligationum ipsis annexarum . Prout etiam sit Libellus, in quo nomina omnium, & quorumcumque illorum, qui Missam celebraverint, ad- a Sae Congr. nolentur unaquaque die, quem Libellum in fine Conc. 1s.De - cuiuscumque Mensis a Sacrista , vel Rectore manda-bm 663. mus consignari Revisoribus destinatis a Nobis, & qui in pramaissis omnibus, vel in aliquibus eorum defecerint, poena decem Aureorum puniantur. t S c Congr. Monialium Ecclesiis, nullus, sive Saecularis, sive

.r μγ' - . Regularis Missam celebret absque nostra, se Vicarii Mis,. nostri licentia sub scenis arbitrio nostro infligendis.

110쪽

SYNODALES

Io 3 Regularibus vero sub poena Suspensionis ipso facto

incurrenda.

Curatorum Ruralium , nullus, sub poena decem Aureorum ipso facto incurrenda, Osticiaturam , sivE Onus celebrandi Missam extra propriam Ecclesiam, sine n stra licentia suscipiat. Ut abusus ille, qui nimis invaluit omittendi Missas currentes illa die, re alias pro libito celebrandi, a nostra Dioecesi penitus tollatur. Prohibemus Missas Votivas, non nisi diebus ferialibus, Festis simplicibus,& semiduplicibus dici ad hoc, ut Missa concordet cum ossicio illius diei, in quantum fieri potest.

In Eleemosinis Missarum recipiendis, omnis Simoinniae labes omnino absit, stricte prohibemus, ne Sacerdotes aliquid pro celebrando petant, seu pactum incant, aut plura stipendia pro una Missa recipiant, sub poena a Sacris Canonibus, & Summorum Pont, ficum Constitutionibus inflicta . Decernimus autem pro cujuslibet privata: Missae celebratione congruentem Elcemosinam solidos decem, diebus vero fest, vis Iulium unum; licere tamen Sacerdotibus minus accipere, & Christifidelibus plus elargiri. Ut autem onera Missarum, ex Defunctorum rei, his, vel aliorum piorum Eleemosinis iam imposita , quam maxima fieri potest integritate, AE adimpleantur,& nulla nova in posterum, nisi cum certa fide futurae satisfactionis imponantur, omnes, qui hujusmodi oneribus sunt obnoxii, sciant eadem, sub quavis, etiam tenuitatis Eleemosinae, seu reddituum diminutione, nulla praeterquam Sedis Apostolicae Auctoritate posse reduci, nisi in ipsa fundatione fuerit aliter

cautum.

Deinde Ecclesiarum Rectores, Capitula, & Sacerdotes, qui receperunt, aut in posterum recipient stipendia licet incongrua pro pluribus Missis, graviter se peccare noverint, & ad restitutionem teneri, nisi tot Missas celebraverint, quot ad rationem attributqEleemosinae fuerint praescriptae ab co , qui Eleemosinam tribuit, nullique Sacerdoti licitum esse recepta

SEARCH

MENU NAVIGATION