Constitutiones synodales editae ab illustriss.mo et reuerendiss.mo dom.no D. Joseph Cei Dei, & apostolicae sedis gratia episcopo Cortonensi fidem sanctae immediatè subjecto. Quintodecimo Kal. Augusti 1697

발행: 1699년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

obstetricibus sub poena Carceris omnino interdicumus, ne obstetricandi munus exerceant, nisi lice tiam a Plebano , vel proprio Parocho impetraverint, quam illis tantum dabit, quae materiam, formam, &intentionem ad Baptismum necessaria didicerint. Quia Vero , non raro Foeming , prςsertim rusticae, obstetricandi munus exercent ad invicem , non ex OLficio, sed necessitate , vel casu, Curatus eas monere debet ad Altare, quod antequam hujusmodi Sacramentum ministrent, debeant scire perfecte, quae sit Materia , Forma , & Intentio necessaria, nimirum, quod Materia debet csse Aqua naturalis, nempe pluvialis, vel de Nive, vel de Glacie, aut Grandine colliquata, vel de Puteo, Cisterna , Lacu , Fonte , vel e Fossis, ipsaque in via excepta , dummodo non sit nimis impura, & potius lutum, quam aqua; non tamen a pἰ uis ML ROsacea, aut aliqua extillata, o in quo facile decipi posons xl x.lom. sunt simplices FGeminae, ipsaque aqua eodem tempo- . e p. firmi re , quo proferuntur verba , debet infundi supra ca-ν σήν βμm put , fieri potest, sin minus, saltem supra pectus, aut supra scapulas , aut demum in casu necessitatis, supra quamlibet aliam Corporis partem. Forma vero sunt verba; Ego te baptiRo in nomine Patris, di Filii, re Spiritus Sancti, in quibus , omnis, quamvis minima variatio potest irritare Sacramen' tum , & aeterna beatitudine Infantem privare . Haec autem Forma , non debet esse conditionalis , nisi cum dubitatur an vivat Foetus, vel an sit Homo, seu potius Monstrum, tunc enim sic dici debet: Si non es mortuus, sed vivus , Ego te bapti ko oec. Nunquam autem conditio dubet esse de futuro 3 ideoque non est dicendum , ut nuperrime dictum fuisse novimus 3 Sinon superisses Ego te baptigo , sed si superωυes , it aut te Presbter baotietare posit, non te bapti*o 3 neque enim

est in potestate Ministri effectum Sacramenti suspen- Intentio vero debet esse faciendi in tali functi'ne, quod facit Sancta Mater Ecclesia, vel quod Christus

fieri instituit, R Voluit m

62쪽

De his omnibus simplices, & rusticas Foeminas Paruchus moneat, idque non semel, sed saepe saepius, prout etiam eas edoceat Foetum in Utero Matris adnue clausum non debere paptiaati, sed si caput emiserit , aut aliud membrum , quo det signunt vitae, si adsit mortis periculum , in illo baptiEari debere. Si vero Mater praegnans moriatur, statim extrahendus est Puer, ut si vivus fuerit, & adsit mortis periculum statim baptizetur , non autem eis dicatur, quae sint formae Baptismi certo invalid , vel dubiae,

ne eas confundat fi debet tamen Parochus scire in materia tam relevanti, & necessaria Baptismi.

Habeant Parochi sub diligenti custodia Librum bene compactum , non libellum, in quo specificent

omnes Paptizatos , eorumque Parentes , ac Patrino ,

Nomina, Diem, & Annum collati Baptismi, di Nativitatis , & alia iuxta λrmam Rit. Rom: ; statimque si fieri potest, describant, nunquam vero ultra diem disserant, sub poenis nostro arbitrio. Baptisterium sit decenti loco, forma , materiaque solida, & quod Aquam bene retineat, decenter o natum , & in eo sint factae duae concavitates, quarum una inserviat pro Aqua consecrata conservanda, in altera vero iniundatur aqua super Caput Infantis bapti Eandi, quae mediante foramine,defluat in Sacrarium: sit Cancellis sal rem ligneis circumseptum, sera, & clave munitum, atque ita clausum , ut pulvis, & aliae sordes intro non penetrent; Conopaeo circumvolvatur, atq; in eo adminus depingatur Imago S. Joannis Baptime Christum baptietantis, poena arbitraria inobedientibus imposita . Habeat Armariolum , in quo conservetur Rituale Romanum, duo munda Mantilia, C elear, sivis ex argento, sivE ex auricalco, Uas cum Sale, duo Vascula argentea, aut salthm stam nea expolita , in uno quorum contineatur Oleum Sacri Chrismatis , di in altero Oleum Cathemmenorum cum suis nominibus, ne fiat error in ministrando

Qnod e Sale benedicto, Candela, Gossipio, alioq; tali adhibito in Baptismo superest, caveat Par bus,

63쪽

ne cuiquam concedat, multo minus ex Sacris oleis, & Secundinas, quibus Infans natus est obvolutus . Videant ne pari superstitione quis deserat secum ad. Ecclesiam , sive patenter , sive latentEr haptizam das, neque eas servantibus, vendentibus, aut quin . quod modo tradentibus dictas secundinas, sub poenis arbitrio nostro.

C A P. XVI.

De Sacramento Confirmationis.

a via. ea. um Vita hominis Militia fit super Terram AE in qua ν. num. 1. oportet resistere fortes in fide , dum Adυersarius noster Diabolus, tamquam Leo rugiens, circuit . quarens quem, s. Petri ς. deυoret. Christus Dominus hujusmodi Sacramentum ' instituit, ut nos spirituales Athletae effecti, nequissi- Iib. 31. in vis. mi hostis tela ignea retundamus ἔ Ideis Deus nos unxit,d Ad Rom. quia Luctatores contra Diabolum fecit, loquitur c Augusti- v. M . 6 nus ut cum Apostolo dicere possimus 3 ή Non rem

besco Evangelium. i a

Materis hujus Sacramenti ex gemino liquore, Gleo , & Balsamo constat, quod ab Episcopo

Can. Lo. , solemni ritu consecratum in Feria U. Coenae Domi- iri seg. 7. ni, Chrisma vocatur, retinendum semper sub clavi, ec n. G ς sir, cujus institutum a Christo Domino ipsi Apostoli r Ceperunt, teste S. Fabiano Papa. Forma vero sunt misi eo odio. Verba οῦ Signo te signo Crucis, s confirmo te Chrismate Sa-ead. dist. latis in Nomine Patris , ct Filii, ct Spiritus Sancti, ad f - -- 3. plenitudinem roboris Diritualis , ut loquitur f S. Thomas. p 'μυ 7 hremo accedat ad hoc Sacramentum suscipiendum,

,. ..' ' qui sit minor septem g annorum, nisi aliter Nobis

expedire videatur, ' .,

g Cme. - . Parochi habeant Librum Confirmatorum, in qua ινη. - pH - 7. omnes describantur cum Patrinis , vel Matrinis suis, v η ' '' prae inita etiam nomine Episcopi Confirmantis juxtas aι, abis formulam Ritualis Romani. Et quoniam in Visitatio- - ne nostra comperimus in quibusdam Parochiis hunc Librum

64쪽

Librum deesse; ideo imposuimus hoc, sub poenR ,

quinque aureorum locis piis applicandorum . Quolibet Anno tertia die Pentecostes hoc Sacramentum, favente Deo, in nostra Cathedrali Ecclesia ministrabimus, & singulis trienniis etiam in Plebibus Cignani , POggioni, & Prioria Vallispraelii, pro commoditate majori Populi Nobis commissi, & tunc, praemisso per Nos Edicto, singuli Parochi nostrae Dice-cesis , duobus diebus praecedentibus, inter Missarum

solemnia monebunt omnes , & singulos suae Curae a cinia. h. commi ssos , de natura, dignitate, & salutaribus es Rom. pari sectibus hujus Sacramenti ex Cathechismo a Roma- ς p. 3.no , ut Omnes intelligant , non modo illud negligendum non esse, aut nimium differendum, sed& ardenti voto expetendum, ac summa cum Pietate, & Rcligione suscipiendum, cum a SS. Patribus Confirmatio, Perfectio Baptismi communiter appelletur, iuxta m nitum S. Clementis Papae, dicentis; omnibus . Minan-- dum esse, sin8 mora, renasci Deo, o demum ab Epise 'po consignari, id et septiformem Spiritus Sancti gratiam

In Confirmatione perciperc , cum alioquin perfectus e Cap. omis risianus nequaquam potes esse is , qui incuria , vo- F rites. tate , non autem necessitate compulsus , hoe Sacramen--δε tum pratermiserit, c ut d Eeato Petro accepimus, o Ge- teri Apostoli, praecipiente Domino , docuer i cum ple- sanct eo anus, vel plene Christianus dici nequeat, qui Episco- nur quoque, is pali Confirmatione, per quam Divini Spiritus ple- se . Dnitudo confertur, injungi praetermiserit. a Praesertim vero Parochi ostendent , per hoc Sacra. . , 28 si mentum indelebilem Characterem imprimi in Anima, atque adeo sint Sacrilegio reiterari non posse ; si- g. m.

mulque edocebunt, eamdem Cognationem spiritua- ας Cunae. spitem in Confirmatione contrahi, quet contrahitur in 'li, i σε

Baptismo inter Confirmantem, dc Confirmatum, in- ter illius Patrem, & Matrem , Susceptorem, & Su- ιυε si

sceptum, & proinde inter eos Matrimonium cousi--8. Eure. stere non posse, & Copulam esse incestuosam. st. 19. Non admittantur in Confirmatione Patrini , qui

65쪽

CONSTITUTIONES

lios O procreare possint, hoc est quatuordecim annis Infantem levatum praecedant, juxta Doctrinam Abb.

in cap. debitam. n. 3. de Baptismo. Pignat eu. confiat. 9 3. num. 8. tom. 7. quive talis aetatis non sunt, qui Pu

ros in Fide erudire possint , necnon illos eosdem , qui in Baptismo jam Patrini fuerunt, y nisi cogentei necessitate, item Uitricum, aut Novercam respectu Privigni, ac Coniux respectu Conjugis, e & honest iis, suadcnte ratione; volumus Mares 1 Maribus Ie-vari, & Foeminas a Meminis, sintque unus, vel una tantum , juxta Sacr. Canonum dispositionem, & generaliter excludantur ii , quos supra in Baptismi Sa cramento repelli mandavimus. Confirmandi , ne septiλrmi gratia: Spiritus S. quae in hoc Sacramento confertur, obicem ponant , o scientiam prius emundent Sacramentali 4 Confessione, aut saltEm conterantur, cum proposito quamprimum confitendi. Habeant lineam vittam mundam, cum qua ligetur frons,Sac.Chrismate inuncta, & sic permaneant, quousq;Chtisma desiccetur, & extergatur a Parocho , vel alio Sacerdote , quorum erit cura abstergere Gossipio , mox comburendo , & Cinis in Sacrarium demergatur , & jam Confirmati non discedant, nIsa Episcopali Benedictione e accepta, curemque Parochi, ut, tam Confirmandi, quam eorum Patrini, sciant Orationem Dominicalem, Salutationem Angelicam, Symbolum Fidei, necnon Praecepta Decalogi . & ueos ita ignaros compererint , ut brevI instructione, quam illius temporis angustia patitur , eorum ignorantia superari non possit, ipsos omnino repellant. Confirmandus, si nomen habeat, quod Christianam Pietatem non redoleat, sed propnanum ut, omnino in Confirmatione mutetur; tam Patrini, quam confirmandi deponant Ensem, Fugionem , & alia ii- milia Arma; Foeminae veto accedant velato Capite, Pectore , Brachiisq; coopertis, & eo vestimenti genere, ac ornatu , qui tantae Virturis Sacramento conveniat. Et quoniam in nostra Visitatione comperimus non

nullos Pueros nostret Dioecesi, ad Ecclesiam Cathedra

Disti

66쪽

lem aecedere, ad recipiendam Confirmationem, qui postea non curant rcferre Parochis, se esse confirmatos, eisque indicare nomen Patrinorum, ad cognoscendam Cognationem Spiritualem contractam cum ipsis; ideo ad tollendum hujusmodi abusum, nec a Mx. νδα non per αxuum reiterationis talis Sacramenti; Decre- a - vimus sub poenis arbitrio nostro, nullum potacon-- - 4. firmari, qui non habeat Schedulam proprii Parochi, quam illi remitti debeat , postquam cst confirmatus, 1 6. Haina ad effectum , ut in Libro Confirmatorum nomen il- ram. timuis lim confirmati describere valeat. j . . M -- Φ.Sciant omnes , quod licet hoc Sacramentum non sit necessarium necessitate medii, aut praecepti, vix tamEn omitti potest absque peccato. I lum. Sacrum Chrisma sub diligenti custodia teneatur , neque permittant Parochi , ut in prophanas Unctio- , Cane. nes, ad medicamentacorporalia adhibeatur, sub poe- nis arbitrio nostro. -

' CAP. XVII.

De Sacramento Poenitentia.

Ρ Eeeatoribus adversus Gebennam , nost prima illa im e Tὸν tibi βιtutionis Dominica monumenta, adhue sunt in de Poenit.

seges secunda ς subsidia, fatur Tertullianus. Proinde Dominus ille, qui dives est in x sericordia, ut inquit d s. Paul. ad Apostolus; humani generis fragilitatem agnoscens , Ephes eap. a. Poenitentiae bacramentum instituit, tanquam secun- - - Α- da post naufragium Tabula , illiusque administrati nem , non Angelis, qui sunt carnis expertes , sed Hominibus, reliquit, nimirum Sacerdotibus, tanquam Judicibus, & spiritualibus Medicis committi voluit ;ut nos perversitate deposita , Deo reconciliati pristinae restitueremur saluti, & gratiam recuperare posi mus , ad monitum Prophetae dicentis ε Convertimi- . 1 sni, o ague paenitentiam ab omnibus illiquitatibus vestris, i s. .- ί . Ha o non

67쪽

CONSTITUTIONES

o non erit vobis in ruinam iniquitas.

Quapropter, ut tam Coeleste beneficium fidelitEt dispensetur, & debith , ac ritu suscipiatur, enixε man. damus, quod nullus Sacerdos, qui alias solus est Minister idoneus huius Sacramenti, tam Saecularis, quam Regularis, sub poena Suspensionis, & alnS etiam corporalibus η arbitrio nostro, audeat Confessiones connuem tium audire, etiam aliorum Sacerdotum, & peccatorum venialium in hac nostra Dioecesi, extra Cain sum praecisae necessitatis, nisi aut Parochus sit , aut a Nobis, vel Uicario nostro approbatus licentiam inscriptis obtinuerit, quam dictus Vicarius noster non concedat, nisi praevio Examine, coram Nobis, vel

Examinatoribus nostris Synodalibus, & constito prius de bonis moribus, ac sufficienti idoneitate . Habeant Parochi in suis Ecclesiis Sedem Confessionalem in publico sitam , ac ita aptatam, ut Tabulae interpositione , Poenitentes a Consessariis . separentur per Laminam perforatam, sivε Cratem ligneam in medio Tabulae, & super eam sit amxa aliqua pia Imago, & a parte anteriori Sedis, sit Bulla in Coena Domini, ac omnes Casus Nobis reservati ; & quis

contra fecerit, poena unius Aurei pro qualibet vice punietur, atque aliis gravioribus pro qualitate culpae. Sigillum Sacramentale, tam Lege naturae, quam Divina positiva, nec non etiam humana, diligentissime custodiatur c ideoque summopere caveant Confessarii, ne illud directe, vel in directe, verbo, nutu, signo, aut quovis alio modo violent in ullo prorsus casu, quantumvis gravissimo , sive boni consequendi, siva mali vitandi, tam privati, quam publici, ne ad propriam quidem justam defensionem, aut ob quamcumq; Poenitentis utilitatem , μ nisi sorte ex ejusdem Poenitentis expresso , liberoque consensu , quo uti non pollunt, nisi juxta modum, & formam a Poenitente praescriptam , & cum summa cautela, qua in renoverint Consessarii , non admitti levitatem materiae, spectata fidelitate in re tam gravi , & reveretia debita Sacramento, propterea Violatorcs, tamquam

68쪽

Sacrilegos , sint ipso jure suspensi, & aliis canonicis poenis severissim. punientur.

Confessiones in publico Ecclesiae loco, non autem in privatis Domibus regulariter audiantur, & in casu infirmitatis, seu necessitatis, Mulierum Confessi nes, tam de die , quam de nocte, tam 1 Sacerde-tibus saecularibus, quam a Regularibus auscultentur in privatis aedibus, sed aperto Cubiculi hostio o ut tam Poenitentes, quam Consessarius videri, non tamen audiri possit,& tunc ad cautionem proprii Parochi Amtis soli., schedulam relinquat, ut sciat esse confessam, &a quo. v In Pascate, Parochi ad Sacram Communionem non admittant eos, quorum Confessionem ipsi non a dierunt, vel sciant alibi esse confessos, nisi saltem mdem habeant illius, a quo consessi sunt, di hortentur omnes propriae curae commissos, ut Sacramentalem Confessionem, & maximE si de longo tempore fuerit , vel de Anno integro, non disserant ad Hebdomadam Majorem, in qua Sacerdotes sunt occupati circa Divina Mysteria, & ossicium , ut magis

exacta fieri possit. ... b CamRuem

Confessarii quicumque, etiam Regulares, si fortε incidant , quod Deus avertat, in peccata Venerea, vel Homicidii, Furti, Libelli famosi , aut gravis nin et . de Poeni . aae, . non audiant in Confessione Socios, & Com- , Consem p. plices ejusdem criminis, ct culpae, ne Confessio fiat ε. ct Faventi- sine erubescentia , quae partem habet remissionis , neque eos absolvere praesumant, sub Poena Susten' c I biais.sionis ab audiendis Consessionibus, quam ipso facto M. M. r.

incurrant. Nemo legitima facultate carens, audeat absolvere e Ctem. m.

a Casibus, & Censuris , tam Summo Pontifici, quam n. Nobis reservatis, excepto mortis articulo, sed ad Su- ζροα,. . 'periores suos remittat, sub poena Excommunicatim ista. 'nis, aliisque contentis in Decretis Clemcntis VlII., D. Nov. 1618 Pauli V., e & Urbani VIII., quae quibuscumque Pr, Asex. m. vilegiis derogant, & si quis, iive Saecularis, sive R gularis habeat facultatem absolvendi a Casibus Ο- - ι , 'nibus Sedi. Apostolicae reservatis, Prohibetux tamen t-. I.

69쪽

σα CONSTITUTI QNEs

absolvere a Casibus Nobis reservatis ex elata Const,

tutione Clementis X. edita Hs o. , quae incipit superna. Sollicitantes in Confessione aditurpia, & inhonestos actus, turpesque sermones habentes , sive Con fessarii id pro se faciant, sive pro aliis , tam antE, quam post immediate , i sive occasione , sive sub prae. textu confessionis, tamquam de haeresi suspecti, gravissimas luent poenas pro criminum qualitate. - non

.... , 2 sulum Fuspensionis ab exocutione ordinis , privatici.

U. , Drest. nis Beneficiorum , &iDignitatum quarumcumque, S. In qui sit. a - & privationis vocis activae , & passivae si sint Regin ept. 36 4 ct lares, verum etiam perpetuae inhabilitatis ad illa ob 3 Q stysi' tinenda , iuxta Constitutiones Gregorii XV. α Decr tum Sanctissimae Inquisitionis . .

. Sollicitatus in Confessione absolvendus non est, nisi Sollicitantes, seu ad Nos, seu ad Ministros S. Omcii denunciet, juxta Constitutiones, & Decreta superius dicta, & proindE Consessarii enixe moneant de hujusmodi Obligatione. Medici admonere debent 2Egrotos, ut convocent ι B. Ha, M. Confessarium, & si post triduum factae Confessionis

sit. 3. Dp. fidem non habent, ad eos visitandos amplius non Gregem, . revertantur, sub poenis a B. Pio V. . Decretis.. γλ ω πιεν Pa Ocbi, rationc ossicii, ad audiendas Confessio- par. r. eo. r. nes admissi, per resignationem Parochiae, seu dimis Dere. Clemen. sionem , sciant, se amplius e confitendi facultatum

m. in sit . non habere . . . . . .. e .

Cmg. Dq Non liceat per literas . seu per Nuncium Conses, i ' 7 sario absenti peccata sacramentaliter confiteri, & ab eo absolutionem exigere, sub poenis per Decrctum lcmcntis VIII. ro. Junii Iso a. qui damnavit nusus modi propositionem . ἡ C p, per Obligatus restituere Famam , με rem aliquam , - . . V si potuit restituere, & non fecit, a Confessari. non δ' ' '' abstavatui , exceptis periculose aegrotantibus i quo

tamen ic rur monere, ut idonea sponsione exhibita, id, quod alienum est , reddat. Et qui in pravis consuetudinibus obdormiunt, aut in criminibuS no

70쪽

ctores maxima dexteritate , ac talicitudine se gerere debent, suavibus simul, & Qverioribus verbis arguendo, obsecrando & increpando, ut Poeni tentes resipiscandi α nolenses occasio s reiς e. α maximεδ proximae sint, ad hujusmodi Sacramentum nost admittant, nisi moralem spem habeant, eosilam in po

sterum mutaturos. .

Nihil omnino petant Confessarii, causa , vel Occasione Contestionis , a nec & oblatum recipiant, im- a Cone. Ox-mo neς satis'ctionis Sacramentalis uomine aliquid, o Men. m. injungant, quod in Quin, vel Ecclesiae suae commo- dum vertatur, minutue restitutiones, incertis persomnis faciendas, assumant . sed illas in Pauperes, arbitrio Poenitentis distribuendas relinquant , sub poenis arbitrio nostro. Non prohibemus tamen restitutiones iaciendas certis personis per Confessarium assu nai , si Poenitens ita velit, quo casu ipse sedulo curet a r cipiente Syngrapham elicere , suo tempore Poenitenti

Quicumq; etiam simplex Sacerdos, in articulo mortis constitutos , ab omnibus, & quibuscumque peccatis, etiam reservatis, ac Censuris absolvere potest, deficiente proprio Parocho , seu alio legitimam facultatem habente , debeat tamen taliter Absolutus , si convaluerit, & commode poterit ad Superiorem se

Praesentare, ejus mandatis pariturus. Caveant b omnes , hoc Sacramentum non na, b Cais r. d. nistrare in peccato mortali, & , aut confiteantur Poenit. o. 6.

Prιus, aut saltom Contritionis actum eliciant, quam do non adest copia Confessarii , & non vanam ob spem lucri, sivε ob curiositatem , vel quamlibet de lectationem illud exerceant, Poenitentes benigne suscipiam, directe interrogent, opportune moneant, sapienter doceant, & cum mansuetudine repraehendant, ne hoci Sacramentum reddatur odiosum. Infirmitatis, aut necessitatis casu excepto, non a

diant Consessiones Adolescentium, praesertim & Mulierum ante Solis ortum , & post ejus occasum , sed diurno tempore 4 in. Ecclesia, & in faciςndis inte

SEARCH

MENU NAVIGATION