Grallator furens, De novo in scenam productum cum Pantomimo suo, Bombomachide Vlissingano seu Responsio ad epistolas Guilielmi Apollonii mystae Mittelburgensis, & Jodoci Lareni Ecclesiastae Vlissingani, quas in lucem dedere adversus Grallarum authore

발행: 1647년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

hi oriturum dedecus apud Graecos, praeinvideret ; non capax infortunii, ambitionisique immodicus ; solitudinem occupans deinceptis sociis , in gladium incubuit; vitam ita in ori E finiens:ac relinques in se exemplum inconsiderati fastus; quo non Deo modb sed hominibus invisus fuerat in vivis, - α post mortem quoque contemptibilis. Haec summa est vel parabolae vel Historiae de Aiacis surore; quae inter gentiles una ex antiquissimis est , & tam celebris ;ut non Homero ac Euripidi modb suerit decantata ; sed ipsi Sophocli materia Tragediae, cui secit nomen Aiacis Flagelliferi. Hanc intenderam in Grallis , quasi Grai-

latorem monens, ne in similem casum se praecipitassit e Sed frustra moneas, quem fastus ad contumaciam ita induravit, ut fa-cra contemnere didicerit: ilion si Pallas ipsa ut ludunt Poetae hoc est ex Dei quasi cerebro nata Sapientia, adstiterit, tali malo remedium praescripserit. Habebat

Grallator Palladem , & divinam Sapientiam, in Scripturis sacris sibi assistentem, ac monentem si vidisset in non esse divinis & sacris illudendum, typho Antichristico percitus, tamen ei non attendit; quin potius commodi glorioletque mundanae ad-

12쪽

sueverit, religionis suae sacris ita abuti, ut eorum obtentu , magistratibus & piis molestias, impiis contra & profanis peccandi

securitatem procurarit. His monitis olim non paruit, graecus flagellator Ajax,ne quidem hodie insanus ille MalachrusGrallator. Fateor me hic exemplis in parvis,grandibus uti, tamen rerum assinitas coegit non dissimiles hos casus inter se comparare, ut non desperem id favori daturum Lectorem, si rerum & personarum diversarum , pares vel similes eventus hic mecum sine taedio expendere cogam. Ajax Salamine, parva insula, ortus, nil Comparandus maximorum regum Atridarum potentiae, altissimos tamen spiritus gestabat,ut se nulli secundum putaret. Gratiator Vereanus, litterariae & Philosophicae nobilitatis vere expers, non Zellandiae modo sed omnium Belgarum dignitati, se audacter aequabat. Erat is Ajax in tutelam Graeciae a proceribus adlectus, it Asiet regnu grave,quod tunc

Troiae erat, communi opera oppugnaret.

Ita Grallator ab Mittelburgensibus erat electus ut Christianorum libertatem illic defendens, Romanam Tyrannidem debellaret. Attamen tempore hoc comperiebant

proin

13쪽

proceres Graeci,ut quem putabant Graecia libertati amicum, Max contra esset animo inimicior ipsis Troianis. Grallator quoque tandem compertus est,majori odio flagrare in ecclesiam Christi, & pios Mittet. burgenses proceres, quam si apertus hostis aut papista suisset. Ajax viribus 8c incondito robori nimis tribuens, non hostes modo sed ipsos amicos & proceres Grς corum

offendit, υβιιώ contumeliosem,& neminem non in certamen provocaVit.

Grallator ingenio nimis fidens; non proceribus modo Mittet burgensibus maledicere : sed quosvis doctissimos scripturiendi prurigine provocare ausus est. Ut non modo Reformatorum plerosque perstringeret,sed imprimisClarissimum Vedelium, quasi ad solitare praelium provocaret , ipsis etiam Britannis suae eruditionis specimina transcribens, ut honoris vano desiderio, nusquam non litigandi spargeret se- . .

mina. . . . o

Aiax tandem in Palladis Sapientiae Deae indignationem incidit, quia videbat honoris insano amore nimio illum ita rapi , ut

Deorum esset contemptor.

Grallator quoque audaciae & ambiti nis nimius, in vere Sapientum & piorum

14쪽

indignationem devenit; ut non modo sa-stus ejus displiceret, sed sub sanctitatum

novarum velo viderent, Sanctitatis verae Deique contemptorem esse. - ax de armis Achillis ac sortitudinis palma gloriose decertans, communi procerum calculo ac praeter spem illo honore

privatus est. . a

Grallator vanam eruditionis praeeminentiam ambitiose affectans, a Gratiarum authore ab ea detrusus , quem promeruit

contemptum p/titur. . t

ax sua spe delusescin furorem ob in dignationem devenit; omnibusque Graeciae proceribus , imprimis Ulissi , mortem

- , Quid o stomachatum credimus, illic Mittelburgi Grallatorem p post editas Gratias quo non irarum aestu flagrasse credimus, dum falsa virtutis ostentatione, dc audacia nocendi hactenus terribilis , tam aperte. perstringeretur, ut jam virtute victus , scelerum & criminum publice cou- vinceretur coram ejus bas- ritus , sed in scripto vidimus furores, qui bus sic aestuat, ut nemini nunc dubium sit, non esse in Walachria, non in Zeelandia, ne quidem apud Belgas authoritate vel ingenio

15쪽

genio insignem, quem ob editas Gratias, exitio , & gehennae ignibus non devo

veat.

Sed avertit Macem Minerva;ut in Principes serocire credens, in oves irrueret: dumque insignium virorum sanguinem tatiret; pecudum strage se oblectavit. Ita saepe accidit serocibus,, & sine ratione vim . dictae cupidis; ut se nocentibus & dignisi damnum inferre credant, cum contra, in oves, hoc est innocuos incidant.

Grallatorem sic quoque illic insaniisse mon dubitamus; ut iram passim effundere desiderans, in immerentium capita expu marit; dumque hostium cervicibus mina retur , in pios innocuos saeviit et quid aliud ab tali expectes p qui vetere instituto, sit ovium Christi flagellator, cujus censurarium jus & specialis sanctitas a politicis

non tangenda, in hoc consumitur, ut impiis parcat & contumacibus . piis contra ει qui reconciliabiles sunt , damnum, deindecus , & si possit, aeternum exitium exis communicando procuret. Illumne credamus alicujus gregarii tergo pepersisse λ qui in magnates, S pastores pO Puli, tam seditiosus & injuriosus suit p uti in Grallis ex dictis iactisque ejus ostendi , i nil

16쪽

nil magis quam Max ille furens . magnatum plagis & injuriis adsietus, ab innocuarum ovium laniena abstinuit e quem non credas ovium Christi, in illa Ecclesiae suae vulnera ac vibices adhuc sentire p ubi insanus flagellator, cum aliquot insipientium satollitio, tam diu libere stras tu. esst , & si d1s Apollonianis Walachro-papistis placet in adhuc pergit grassari et

quis illic credet abesse innocentium Christi ovium , caedes, gemitus, & indignationes p ubi publicanum facere, a Christi grege extrudere , diabolo tradere , sub furentis Gratiatoris arbitrio jacet; ut quotiens pleonectae non adrideat donum ;quotiens delicato non sapiant cupediae , quoties supercilio non resipondeat adulatio ; factae jurisdictionis , ac majestatis reus fiat quivis , omnibusque diris devoveatur : hos ovium Christi gemitus , has querelas, in illa Ecclesia hic mihi au- .dire videor ; dum profligato illic per 'me flagellifero illo Ajace Uereano , in maleficia ejus,in carnificinas quas passi sunt detestandas, factae sunt disertae; ut non dubitem quin a multis , nunc ei dicatur , quod olim illi sacrilego ab Josua , tu nos contristasti, Dem re quoque contristabit.

17쪽

Epist.

18 Aiax in omnes oves non aeqvh furebat sed maximh in tres arietes, quorum duos putabat esse Agamemnonem & Menelaum , quos ob potentiam maxime od

rat.

Grallator omnibus bonis inimicus, in Dynastas & politicos maxime maledicendo saeviit , omnibus eos convitiis proscindens, apud populum s & prae caeteris, Senatores Mittelburgenses quos putabat suae superbiae , ac papali Hierarchiae obstare; ut non obscuris indiciis in novissima Epistola suspectos reddat, quod me ut Chaerulum conduxerint qui ipsit maledicerem; ita scilicet proceres istos convitiandi consuetudo, illi furioso Grallatori occabluit e sed sicuti maledicta & malefacta Ajacis furentis non tangebant proceres incidebant enim in innocuos arietes) ita sat scio Dynastas nil tangunt Gratiatoris convitia, sed ab iis ridentur ut furiosa. Ajax inter proceres maxime oderat Ulissem ob prudentiam , quia illi er, puerat praemium honoris inter Graecos. Sic ut in illum prae caeteris indignE su-

reret.

Grallator quoque prae caeteris me Unum insequitur, non superos modo , sed Acheron

18쪽

cheronta movere studens ut mihi malum creet 3 quia sentit in Grallis , sibi detractam eruditionis & probitatis lat-

Maci tamen hoc accidit, ut Palladis ductu, furorem maxime proderet in Ulissem

innoxium saeviendo, cum tamen eum non videret nec tangeret.

Ita Grai lator, in Gratiarum authorem, aperth furit, & omnibus modis eum persequitur , quasi praesentem & notum; cum

tamen surore occupatus, me nec videat nec

noscat. . .

In furore Ajacis hoc accidit, quod multa ridicula ederet, quasi in Ulissem: ut ipsa adstans Minerva, eum moneret, ut mi sereretur miseri Ajacis; alligabat enim arietem posti pro Ulisse,duobus loris;& ita adligatum tanquam Ulissem flagellabat, injuriosissime eum tractans , tam ridicule ac tanto impetu, ut Ulissi clam adstanti diceret Pallas, Vidos Usisses quanta sit potentia Deorum lGrallator tam impudenter , ac effuse in me debacchatus est contumeliis ac dicteriis, ut non dubitem prudentiores indignari , ac saepe inter se miratos esse Dei potentiam & judicium, quod tam temerario im B a Petus

19쪽

petu , ac quasi insano aestu in ignotum sibi & insontem, quasi cum Ajace posti

alligatum flagellarit arietem. Magna pars contumeliarum Aiacis consistebat in maledictis , narrat enim Sophocles , s loco in Tragedia jam supra memo-aato tot mala verba in Ulissem effudisse ει αρρητα infanda , ut ipse damon non vis, aut homo aliquis, videretur eum illa docuisse. Ita Grallator tantam maledictorum procellam in me effudit passim illa Epistolat uti ih sequentibus indicabo) ut non ab homine , sed Diabolo videatur ea didi-eisse. Inter caetera , hoc faciebat Ajax: quod Ulissi convitium faciens eumque flagellans ; Deos invocabat quasi 'ultores II sissis, cum tamen Deorum contemptorriser esset, quem ipsa Pallas oderat, Mob impietatem in hunc furorem immiserat : uti saepe in Deos videntur reverenteS esse impii , cum in angustiis sunt ; vel quotiens malis illorum affectibus videntur di favere. Haud aliter Grai- Iator Deum invocat testem suae innocentiae ; dc Epistol. pag. sq. ac alibi, divina

20쪽

. vina nemesi me conatur terrere . quasi Dei aliqua reverentia tangeretur ; cum contrὶ dictis factisque diu ostenderit suti in Grallis annotaram) nil illi tam sacrum ac sanctum esse ; quod non aperth rideat ac contemnat et id enim in sequentibus patebit, sacerrima Christi instituta, quae omnes etiam vel modice religiosi, reverentur , illi tam ludicra esse , ut, non aliter quam in scena fabulam agens, coegerit ea hactenus , suo commodo δίaffectibus servire e loquitur quidem de pietate, modestia, & divinis rebus, qua-sii verh illi essent cordi , sed reipsa hoc ostendit , longa consuetudine hoc illi vi-luisse , ut quidquid de sacrosanctis illis rebus dicat aut praescribat , ad se nihil

pertinere autumet ς vel sit sorte earum aliqua reverentia tangatur, tam alto sanctitatis dominio authoritativo se praeditum esse , ob characterem vocationis ,

ut nil tam divinum sit. , quod non sub sua dispensatione jacere putet; Ajacis illius furiosi & impii in morem , qui

Deos contemnens, tamen ad angustias redactus, audebat eos in suarum contumeliarum patrocinium invocare: tam impuden-

SEARCH

MENU NAVIGATION