장음표시 사용
181쪽
' Um Lupus est pastus, non iam Lupus esse videtur
Innocuus, mites Agnus at inter oves . Non super absumptam se ingurgitat heluo praedam Faucibus occlusis , ventre tumente cibo. Sed facile conco G rursus cum esurit esca, Fit Lupus infestus, qui prius Agnus erat. Paulisper reticet, dum se explet, caeca cupido Sed cum defuerint pabula , rursus hiat.
saepius opinione, quam re laboramus .
CAEpius, ipsa lieti res absit, opinio torquet, P ae, quod non extat, fingit inepta malum. Hinc fallax, egressa modum, nimis anxia turbat, Fingendo, augendo, Praecipiendo malum.
182쪽
Malum est quandoque causa boni.
T Ethargo torpens, lectoque phreneticus uno Dum iacet, alterius pessit uterque malum . Dat vires, animumque furor, victumque veterno, Multo contundit vulnere, mentis inops. Vulnera utrisque juvant ι una est medicina duobus
Caedendo hie dormit, fit vigil ille dolens. In captum ab amore.
OUi fuit infesto rabidi canis ore petitus , ille, ut fertur , aquis Ora canina videt. Me quoque dente ferox petiit fortasse cupido, Et rabies laeso pectore dira furit. Nam mihi, queis flagro, licet absint Phyllidis ora, ostendunt, aequor, fluminis unda , caliX .
183쪽
ET . merula, & turdus se reti involvit eodem , Alter cichliaans, altera mane canens. Haeret in implexo detentus carcere turduS , At merula e tenui libera casse fugit. Qui cithara gaudes, argutam , Ph e, Diana Forsan venatrix hanc tibi solvit avem. a Sacrum cantorum constat genus esse , canoras Vel surdus cassis laedere parcit aves.
Tria in Mundo periculosa. EPIGRAMMA
PSi tus tecta, rates, labefactat, proterit, haurit, Forma, vi, fluctu, Demina, flamma, Mare . Flamam extinguis aqua,Mare reddit 'pe,quod bauisti Faeniina semper obest, saevior igne , Mari.
184쪽
Solon cnrsum vitae in decem hebdomadas ita partitus est , ut septimo quoque
anno aetas nostra aliquam mu- . tationem haberet . . EPIGRAMMA.EXistunt prima dentes, pubesque secunda,
Mollia lanugo mox tegit ora nova . Quarta auget virΡ, & quinta ducitur uxor, Perficitur sexta mens , ratioque viget. Septima, & octava promit facundia sensa ἔDecrescit robur nona, animique vigor. Digressum a decima fato propiore monemur δSic sensim , dum abeunt tempora, vita Perit. - marit. lib. 3. cap.
M dona digressum vita sua vexit ad Oreum cymbu la, non tristi portitor ore Charon. Illa dedit victum, testis fuit illa laborum , Saepe senem juvit piscibus illa gravis.
Illa sequax Domino, cum terris cederet, haesit, Nam periere uno nauta , ratisque rogo. una comes vitae, mortis comes una magistro: Non potuit melius cymba probare fidem.
185쪽
Ex Furil. lib. I. cap. 76. EPIGRAMMA. Si par dulcissiono Corydus eantum edit olori,
Si moestam ranae cantu imitantur avem et Argutas cuculus vincit si nocte cicadas , Dulce melos fundet par quoque Mu Ia tibi . Ex Floritet. lib. t. cap. I. Eper. Ig.
I Uppiter aeternis adamantibus aethera elaude , Et bene munita miminis arce tona . . Iam pelago, & terris Romano a Marte subaciis , invia sola Viris AEtheris alta manent.
OCeanus quamvis terras exundet in omnes. vel Rheni indigenae tota fluenta bibant, Nil minuet Romam, donec praestaverit OrbiImperium sapiens Caesare freta suo. Quercus sacra Iovi sic stat radicibus altis, Dum folia intereunt arida, sparsa Notis. Moth
186쪽
PAma est hoc nostro nastente Promethea Mundo ,
Brutorum frustis composuisse Uiros. 3Indita pectoribus calidis fuit ira Leonis ,
Abditus est Leporis corde tremente metus. Turtur amans fibris dulces infudit amores , Audentes animos ales amata Jovi. Sic hontines nimio fervente libidinis aestu Humani redeunt, qualis origo feri. Expressit graphice Platonis fabula verum , Musarum falso vera colore placent. Pars animi inferior, commota ab imagine rerum, Gesiit laeta bonis, angitur aegra malis . :Hinc mentem varie impellunt dolor, atque voluptas . Ee, modo servetur norma, decora iuvant . Ae itis his animi ferventes ignibus urgent . Ut bona concilient, ut nocitura fugent . Sed rationis inops excedit limite sensus, Et semel in motu caecus in omne ruit. JQuin trahit & mentem, qua proruit impetus , actam. Nec sinit, ut reputans eligat illa decus. Ergo adhibendus erit, ratio quem praecipit, usus , Ut sensus domina mente suescat agi flSe equus in primis quanto generosior annis , Calcitrat, & mordet, ni moderetur eques Cum vero didicit fraenum setare Magistro, Utilis exercet bella , theatra, Vias. Sic leges experta diu , sic moribus apta Fit tandem Virtus passa cupido modum.
187쪽
Est moderanda viris, non extinguenda cupido eQtiisqueis ubi crimen abest, Oderit, optet, amet . Stoica quidesti sensus, motusaue cupidinis omnes Funditus ex animis tollere diecta jubet. Nulla horum patitur Sapientem parte moveri , Virtutemque docens non sinit esse virum.
Vana sed austerae fuit haec Sapientia gentis ,
Fingere natura non Patiente probos. Ut Reges populis mens sensibus addita regnat, Et populos cohibet, non necat imperium. Et nos naturam nil praecidendo colamus, Utamur toto facta ad honesta viro. Ira faces animo subdit, quibus acrior instet , Difficilis quaerens ardua lucra boni. Servans ira modum rationis ad inclyta Miles Fortis, sed rarus corde tumente modus. Qui se despectum videt, ira percitus ardet , Et se se ultiirus surgit in arma dolor. Ultio, quam sperat, delectat imagine viva,' - Spestiue minax morso ridet amara labro.
Singulus offendit, scopus est quoque singulus irier
In totum livent odia dira genus . Cognosci ira cupit, tacitus quod negligit osor , Huic est ignota peste nocere satis. Sedent lenta animis, nec magno turbida motu odia perturbant pectus, at ira dolet. Ora rubent, flagrant oculi, nec membra quiescuite i, Frigida suceenso corde labella tremunt. Quod si forte neget quis se laesisse volentem ,
Damna licet maneant, ira remissa tepet. Sed donee laesi decoris dolor aestuat intus, Caeca mente furor erimen ad omnσ rapit . Pessima turbatis est ira , quod illico caeca est: Primum est iratis mens tenebrosa malum.
Lumine sublato crescens furor omnia perdit ,
188쪽
Sie nocte in praeceps impetus omnis abit.
Haec nimis ergo tuo ne surgat flamma camino, Ne sis non meriti stultus nonoris amans. Pectoribus citius iuccenditur ira superbis: Ni quam se merito culta decore putant.
Qiuod si prompta tibi Natura hos excitat ignes, Clim namma excedit pectore , ne quid agas. Contine tunc dextram, faciles quoq; comprime voces Postea cum friget, fervida facta dolent. Dum nox consilium nubit, nil fide furori, Nil fae, parte tui dum meliore cares. Insons interea vanescet in AEthera flamma: Est brevis, aggesto ni magis igne foves. Escam ni praebes ., mitis natura redibit, Nam fomes vitio non stimulante silet. . Accipe qua trux iracundia pascitur esca , Ut lenire acrem , sive ciere scias. Qui nos, vel nostros spernunt , . qui optata refellunt, Qui damno mulctant, unde nigrescat honor . Hinc si praesertim nulla ipsis lucra parentur, Hos contra horrendis ignibus ira flagrat. Doctus ab indoctis, a paupere dives honorem Poscit, ab obscuro nobilis , atque potens. Hos coquit obsequium rabies ultura negatum ,
Magnae fortunae contigit ira comes. Iras ergo movent qui vel majoribus ausis Obstare a magno nil tamen hoste timent. Si bene quis merito neglexit tempus. acerbum , ' c; Incutit iratas gratia laesa faces . . .
Cui .dolet optatum frustra, quoque pronus in iras, i
Succensentque magis si neglexere levamen, Quos censent opera posse levare levi. Ad subitu in vulnus subita e3candescimus oestro,
Ut subito exultant pectora fetia bono.
189쪽
Qui nos ludibrio, derisu, & stommate vexant , Quos magis infestos quisque modestus habet . Ardet in hos merith potioribus ira favillis , Quod nobis nullo est turba molesta Fucro. Si cui damnentur quae sit magis ille professus ,
Hoe magis adversum perferet ira minus. Imo minus, si forte timet, ne vera caventur, Objecta, & partum cesset ob illa decus. Et minus a caio veniat si crimen amico , Gratia quem sancto iure favere jubet. Si quis conjunctos non persentiscat egentes, Qui non attendit, negligit ille suos. Si quis nostra videt, vel nunciat aspera laetus, Haec iracundi causa doloris erunt. Iram Pelidae magnus cantavit Homerus; Nunc vult Margitis versibiis ira cani.
Parato ad pii Magnatis quietem Ruri.
FEisus ab urbanis hoc parvo Riure quiesco :Dulcior in modica simplicitate quies . . Otia nostra facit longus rerum usus , Amici , Spes modicae , mentis candor, & ipse Deus. Hic turbam fugio, me quaero, aeterna revolvo Turbam odi, mecum vivo , sirprema Pam.
190쪽
PLinius eloquio naturae arcana revelat: Haec gaudet fieri pulchrior artis ope. Ingenium rerum , quod adhuc natura tacebat , Non alio pandi debuit ingenio. Clari qui scribunt Heroum gesta , creantis Sed fuit Historicus clarior ille Iovis. Haec mens digna fuit, cui mens bene cognita Mundi Magni operis vellet fidere consilia . iSed pauci credunt: ideo magis eminet. Haec sunt, Quam possit vulgus credere , magna magis. Iuppiter haec fecit, dicit quem Iuppiter afflat ;Sic merito humanam vincere visa fidem.
Ossicium juxta mensuram cuique
MUnia sic peragunt non omnes omnia Nautae: . Quisque sui satagit, melior quod totus in uno. Impellunt alii remos, aliique rudentes Expediunt, alius sentinam exhaurit onustam . . Alidet hic malo . lintres ille explicat aurib .
