장음표시 사용
441쪽
NGES. a Sihoc curans, statuere, ut sibi mutuo mutuatarii haec et similia donent ei donare censeantur, ut d et Medina, Cod. de rebus per usuram acquisitis, quaest. 0, et Valentia in 2-2, disput. 5, quaest. 23. p. 4. Ad tertiam. De laeto principis aut commissariorum ejus non est nostrum judicare; si tamen judicare velimus, oportet in considerationem veniat expedire ut monti praeficiantur administrando viri honesti, quorum sustentatio debeat etiam esse honesta, proportionata operae quam praestant. Neque indemnitas in montibus pietatis etiam a sede apostolica approbatis, ita praecise in ministris spectatur, ut ex laboris sui lucro nihil haeredibus suis relinquere possint, sed mutuatariis debeat restitui quidquid eis superfuerit. Ad quartam respondetur : Quod in montibus Italiae a sede apostolica approbatis pauperibus tantum detur mutuum, idque ad certam summam , hoc ideo est ; quia massa, unde mutuum datur, est gratuito, liberaliter et in usum pauperum tantum data. In hoc autem monte accipitur ea massa ab emptoribus redituum pro omnibus mutuo indigentibus, ut liberentur avoragine usurarum. Νeque verum est hoc vel minime gravari pauperes, quod etiam divites admittantur, qui pro tempore parata pecunia indigent, neque enim divites solent ita onerosa dare pignora, sed pretiosa, utpote lapides pretiosos, clenodia, vasa argentea, etc., quorum custudia et conservatio facilis est, ita ut potius in magnis summis per ditiores mutuo indigentes, subleventur pauperes in expensis communibus pro quibus monti debetur indemnitas. Quo sit, ut etiam, per acceMum eleemosynarum aucto monte, ditiores sine damno pauperum beneficium mutui ex eo accepturi sint. Ad quintam respondetur : Leonem pontificem solum dicere, deinceps alios similes montes eum apostolicae sedis approbatione sieri posse. Unde
consequens non est, non posse alios dissimiles aut etiam similes sine sedis apostolicae approbatione montes erigi. Argumentum enim a contrario sensu, quo hic uti videntur, non est necessariae et formalis consequentiae, nisi in materia certa. Non enim sequitur, hoc est licitum, quia approbatum , ergo illud est illicitum , quia non approbatum : praesertim cum sit prius esse licitum, quam tanquam tale a superiori approbari. Simile quiddam elia in veteres scripturae interpretes annotarunt cirra verba Matthaei, i : Intequam convenirem reperia esι in utero habens de spiritu ganeto. Item : Ει non eognoscebat eam donee peperia filium suum prim genuum. Reprehendunt enim haereticos inde quasi argumento a contrario sensu inserentes D. Virginem non mansisse semper virginem, sed post salutiferum partum virum eognovisse. Sane in ipsa constitutione Leonis
quando resertur sententia de montibias, ab aliis pontificibus jam probata.
442쪽
xOTES. quaeque eadem ab ipso Leone et concilio probatur, sit mentio apostoli authoritatis his verbis praesertim si apostoliea aeee ι authoritas, adeo ut verisimile sit ponti licem quando postea dicit : eum apostolicae sedis approbasione erigi posse, hoc solum voluisse. quod possint erigi similes montes, quales jam etiam a prioribus pontificibus approbati in controversiam tracti erant simili praesertim et similiter accedente sedis apostolicae approbatione, non autem sententiam quam approbat correxisse , tacite statuendo quod sine tali approbatione erigi non possent. Correxisset autem. si voluisset montes non posse erigi sine approbatione apostolicae sedis, quia additio particulae , praesertim , qua utitur sententia ibi relata et approbata, elidit argumentum a contrario sensu, quo ad Versarii volunt uti, et facit ut sit invalidum , ut docet Cocinus de regulis juris, regula 28. Adde quod tam notabilis reservatio laeta sedi apostolicae circa creandos montes, non debebat obscure innui argumento a eontrario sensu colligenda, quod tantum est conjecturale, et haberi non potest pro aperta juris decisione, ut docet Maranta in speculo aureo, parte 3, num 92. Ad sextam rationem respondetur. In montibus pietatis a sede apostolica approbatis ex duplici capite est pietas. Uno quod massa seu acervus ipse ex pietate donetur in levamen pauperum : altero quod detur mutuum pauperi in necessitate. Prior pietas in monte de quo agimus non est, sed Posterior, quae etiam augetur ex eo quod liberentur pauperes ab usuris illis excessivis mensarum prius toleratarum. Esse autem actum misericordiae dare alicui mutuum in sua necessitate res est evidens, et aperte dicitur in sapientia Syrael, sive Melesiastico cap. 2s, initio. Qui mea misericordiam faeneratur, id est mutuum dat, prorimo suo. Quem locum ita interpretatur Iansenius, et alii communiter, quasi dictum sit : qui haberi vult misericors , is proximo suo in necessitatibus illius dat mutuo. Accedit quod etiam prior ratio pietatis destinatione principis non desit . ex intentione cujus etiam illo persectiori modo mons pius est futurus, ubi ipsius principis pii invitatione et exemplo, etiam alii pii liberaliter in levamen indigentium in hunc montem eleemosynas contulerint, ut supra allegatum est. Ad quas libentius faciendas ipso litulo pietatis inspecto magis invitabuntur. Hoc sane in consesso est, ut dicatur mons pietatis, necessum non esse persectissimo et sanctissimo modo pium esse. Quod etiam latetur Leo decimus quando dicit, posse sanctiori et perseetiori modo, id est, magis gratuitos montes constitui, quam sint illi quos approbat pro montibus pi tatis. Itaque licet mons de quo agimus sit mons pietatis mixtus, ut loquitur Vincentius Filii uetus Paenitentiarius pontificius tom. 2. quaestionum moralium, tractatu 34, rapite de Montibus pietatis), est tamen licitus seeundum doctrinam ejusdem authoris, etiam sub nomine pietatis. Quod dicitur
443쪽
NOTES. 38a sub minori interesse aestimatis impensis alibi praestari ab officiario publico mutuum, an verum sit nescimus : seri tamen posse credimus alia inita ratione minus stabili ; at etiam in monte hoc novo pietatis, Ionge minoris successu temporis sutura est aestimatio indemnitatis. Quod dicitur pietatis nomen non posse usurpari hic nisi interveniente authoritate sedis apostolicae, non est solidum, quia eum in ipso mutuo dando misericordiam agnoscat scriptura sacra clarissimo sensu , ita accepta , non aegre seret sancta sedes si pietas aut misericordia appelletur quam scriptura divinitus inspirata talem vocat, iis praesertim accedentibus quae jam praemissa sunt. Rusdem tamen sedis salvo iudicio haec omnia dicta sint. Iaconus , archiepiseopus Methliniensis.
JOANNEs , Episcopus Ins Derpiensis. ANTONIus, Episcopus Gandensis. I cohus , Episcopus Ruremundensis.
444쪽
445쪽
Mons Namur Musa in les de coiia G16gorio, pour te mont de Tournai, nev as connues.
448쪽
3μη NOTES.l obligea nee d'un ami la copie du testament de la demolselle Uan denΕynde, let qu'il repose aux Archives de la ville de Termonde , ainst queles usitatis qui sui vent.