Encomiorum tomus primus alter ... auctore Io. Baptista Masculo Neapolitano è Societate Iesu Encomiorum tomus alter continens encomia illustrium uirorum , ac foeminarum ueteris historiae sacrae vnà cum collatione exterorum, qui sub diuersis imperiis,

발행: 1641년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

A siae impensis est excitatum, in quo centum vigint',& a zplius columnae suerunt a singulis regibus erectae, sexaginta Pedum altitudine mira arte celatae: opponi videlicet debuit antea superstitioni religio,qua mih rem a Salomone augustissimum vero numini delubrum in ipsa Ephesi exaedificatione dicatum est admirabili opere persectinae non m lucidissimo marmore, sed infinito auro reBIsens aliarii etiam Salomonis aetate praeclarissimarum urbium funda. Ne p ol. menta sunt iacta, inter quas Neapolim recensent, urbem ro antiquissimam,verbo adhuc nouam,quia recenti semper foret gloria;quippe sera fama,Salomone regnante in Phl Fabellic. gnis Italiae campis a Cum is . & Chalcide si bus ex Euboea prosectis Hippadis, εc Megasthenis ductu Cumas littorali fine . loco conditas; ipsos autem duces inter se pactos, ut gens altera vibi nomen daret, alterius colonia diceretur, atque ita factum, ut a Cuni is fit locus nomen Brtitus, sed C hal. cidensium coloni sint crediti;a quibus Neapolis condita

sit. gaudeat igitur Patria, ac iure glorietur, se vel inter no bilissimorum regnorum ortus lucem accepisse,tanquamodi ipsam regali amictam ornatu, vel a Grεcis honarum a D. tium inuentoribus editam,ac tum maxime,cum praeclaris

simi Poeri florebant,Homerus, & Hesiodus ;2d nihil ipsi auspicatius,& magnificentius contigit,quam sub Salomone rege exortam esse, eum videlicet Sapientia de coelo deuocata regnabat in terris, & religio in augustissimi dela-hri recens exaedificati quasi regia considebat, quod Nea. poli auspicium fuit, ipsam quoque suturam cum omnis liis teratus,tam religioni ,ac pietatis ornatissimam sede

DAVID

212쪽

Rex,& Propheta. Synop. Eximia eius fortitudo commendam cum in beI- luis superandis,tum in gigante,ac ceteris hostibus debebiandis.inprimis vero pietas in Saul sibi infestumob

lata etiam occasione necandi.

E caula euocatus ad regnum coniunxisti plectra cum sceptris. etiam dum pastoritiam tractabas arundinem, digna rhetorum gessisti calamo. nempe e faucibus leonis,& vrsi eripiebas ferocior praedam, fortis non claua,sed manu. praelusisti scilicet maioribus bellis pugnando cum belluis. tametsi semel es victus, cum commisisti militem campo, ut tu fruereris toro: obiecisti virum hostium telis, sed vulneratus anth tu sagitta: exarasti literas,sed sulcis vulnerum. stylus cedit in gladium. at recantasti postea scelus ipleruo magis cor feriente, quam chordas rependisti innocentis funeri

eum, quem comedebaS,cinerem.

qui sepe occideras feras, semel induisti feritatem; sed exarmauit te pietas tantum reliquit ungues, yt exulcerares dolorem.

213쪽

Quam altε tua te extulit virtus, quae superior suit gigantee

' ingentem corporis molem

non lapide deiecisti molari, sed lapillo fluminis,

ut elueres tuae ninculam gentis,

non potuit melius hostis fundi, quam funda: expertus quippe est voIubiIem rerum rotam, cum fundam rotasti. accessisti cum pera pastorali, sed recessisti cum spolio triumphali. vile praetulisti pedum, sed Regio praelusisti sceptro . fecisti hostis occasum

renascenti patriae natalem.

eum, qui religioni oblatrabat impie , veluti canem insecutus es lapide. sed cur re tam viriliter gestaic mulieres cecinere paeancti, nouas instituisti choreas Musarum γmetuisti,ne Graecia proferret suas, quae veras inficerent laudes, dum sito more fingerent. cum in triumpho giganteum caput tulisti, omnem superasti Capitolii pompam: nihil illo suauius cantu ceteris accidit omnibus, at nihil uni insuauius Regio stilicet hostilem concepit animum, quia fregisti hostem. γImperator inuidit militi laureato statuit dare pro stipendio nece lauro inserere cupressum. Ferro

214쪽

ι Ferro te non semel appeti liquo parta erat victoria sine militum ferro. at tu efferatum Regem ob muliebrem cant uim

mulcere tuo conatus es cantu:

i inflexisti ad numeros vocem, ut inflecteres eius ad pietatem animum. acuto sono habetasti acumen teli, moderatus es iram harmonicis modis, temperasti chordas contra intemperiem mentis

' hostilem vim mollibus enervasti neruis. lancea ille pugnauit bellica

tu arcu musicor

. , sed illius irritus fuit ictus,

efficax tuusa

quia stygium fugasti hostem,

qui regium obsederat pectus. mirum dictu: sanari non potuit vulnus, nisi arcu, sed qui sonum eliceret, non sanguinem prodigiosum plane crimen inuidia, quae pertinacior hoste tartareo fuit ;pelli ipsa non potuit Furiarum maxima. ille exarmatus canente te fugit, haec armata sumpsit audaciam. in te Rex inuidus libravit hastam, Per quem fuerat liberatus ab hoste. aeger vulnus intendit medico, cariturus,si hic periret, medela. sed quani atrox eiusdem animus fuit, eum nuptias voluit a te emi sanguine , non ante filiam tradidit sponsim, quam sponderes,te aditurum periculum,

aut si animum desponderes, illuderet. . Aa a Iussit

i Disitiroo by Cooste

215쪽

Iussit videlicet nuptae flammeum, peti ε media belli flamma. non sivit filiam ante solui cesto, quam tu cingereris balteo. noluit tangi prius hastam coelibarem,

quam tingeretur cruore militaris.

sed dum spoliandum te tradit hosti, ipse tibi Rex cedit in spolium. tametsi partem tantum abstulisti vestis .

ut exueres eum feritate, non vita:

purpuream scidisti chlamydem ferro,

muricis contentus cruore, non hostis.

quanquam hoc quasi paricidium fiesti, hostilem scidisse vestem: vel ideo dignus es visus,

qui regiam indueres purpuram. abstinuisti manus ab eius nece, dum viveret, at non oculos a fletu, dum caderet. potuisti aduersarium,quem cauebas,caedere, at monui sti potius, ne esset incautus ad caedem.

non elapsa est tibi de manibus occaso, sed sponte dimissa. mira pietas dormientem nactus hostem, tu vigilasti, ne periret. impio lacessitus bello lacessentis euasisti custos . oblatam in spelunca praedam non modo non cepisti, sed expedijsti e laqueis . illustriorem obscura illa te secit specus, quam corona illuminata gemmis. sed parua haec, acrior superfuit pugna:

216쪽

Is quoque pugnando te prouocauit in Solem,

quem gignendo euocaueras in lucem, sed poena praeuertit idonea paricidium; nempe de arboris ramo pependit qui cum Naturae radice pugnabat; sublatus est per caesariem, qui conatus est parentem tollere per caedem apprehensus est capite, e ubi assectabat diadema gestare. lancea intentata cordi est, sed inuenit excordem, hoc est sine amore filium; abluisti tu tamen sanguinem

' i perennibus lacrymis.

quid mirum cum di nostium ingemueris malis. non explesti sanguinis sitim,

immo nec aquae, si cum periculo alieni sanguinis: non putasti suavem aquam, quae esset quaesita interi hostes amaros

nec luc undam, quae mortis horrore constaret. Nunquam es tu visus ornatior,

quam cum semel in sacra pompa ineessisti nudus, ditior spoliatus,quam eum spolijs onustus hostium

nunquam tam serius fuisti,&grauis, quam cum saltatorium versasti orbem. non putasti incongruum dignitati, quod congruebat religioni. abiecisti purpuram, non pudorem.' merito uxor illudens sterilitatem incurrit, quia foecundum virum tot virtutibus spreuit N

217쪽

Propheta.

synopsis. Dauidem Regem in agnitionem admissi eν ier. nis adduxit.reliquis poneris duo volumina,quom mis-3. Regir. νε Dauidis, poneri ore Salomonis, Regem creas, dum curarat,complexus en acta.

Quid te vel nobilius vate, vel dignius

qui aut castigasti,aut inaugurasti Reges quid te maius,quem pertimuit maleuasi non fuit tibi tanti paludamentum rubens eius,qui non erubuerat de innocentis cruore. at plus ille lacrymarum fudit,quam tu verboruini. umbratili ipsum conuenisti sermone. - sed ita praetulisti clarius menti lumen: de caesa impie oue dixisti, sed minando praetetulisti leonem, acriorem eo, quem se vicisse iactabat. bene aperuisti obtectum malε vulnus, ut educeres saniem; sed obligasti simul prudenter, & caut in vatem te & acrem partitus,& pium, qua vitam nunciasti criminoso reo, qua mortem conceptae per crimen proli . magnam quoque tibi habet gratiam Sapientia, quod per te in regio collocata sit throno; . cum eius caput coronandum curasti, cui mens insideret,ut praesideret.. Regem creasti,qui urbes recrearet auro,' non qui deuastaret ferio. ' eum putasti regio illinendum oleo, qui praelarret pacis insigne,oleam.

218쪽

Propheta. synop. Dauidi nuciauis iustam Dei iram. composuit Uni- I .Reg.2. . uersalem bisoriam cum de Dauidi3 actis . um de rebus iamra. vi. suo tempore ubique terrarum genis, Iapiemiam cui o

pistaris laude coniungens. o. .

Contraxit Regam purpura te loquente pallorem cum Numinis denunciasti iram. quantus fuisti vates, quem metuit princeps vatum . dum amplum ille numerare populum gestit, perdidit innumerabiles... - obtulisti optionem non optandam, . . t famem,gladium, Rem.

id elegit,quod sibi commune cum ceteris seret, corrupto aeris tractu perire; siquidem poterat hostilia effugere tela, . suo septus exercitu; poterat & famem,regi sabundans horreis: sed maluit Rex interire una cum plebe, nisi quod pietas seruauit reum. perstrinxit certe oculos coelestis machqrophorus 3 soluta metu sunt membra districti mucronis aspectu. iussisti placari Numen votis,& victimis,

. Commutata est hominum strages cum pecudum caede, gladius cum secespita. rise litatum est in demessi area tritici, ne mors populum falce demeteret. descripta est a te tanta calamitas calamos

219쪽

Dauidis. Synop.Sitiente Dauide, o inhiante in aquam de eis renox.Paratii. Betbυε , tresvis ortissmi irruperunι, ac penetraruns hostium eas a impume,retuleruntquὸ aquam,quam MN animaduerso periculo non Musit ed libaui3 Beo.

Haesit prorsus hostis,obstupuit spectaculo' perculsus nou inauditae vestrae virtutis 3 quippe non ad iubentis imperium Ducis, sed ad optantis nutum, gladios interim tela intimum penetrastis agmen, parati explere vel in Rege sitim aquae, vel in hoste sanguinis, hausistis e cisterna plus gloriae,quam laticums. Perennem illa cessit in fontem, sed nimirum Rex arbiter sui factus veteris criminis 1 se repetii t poenas:

qui olim non abstinuerat innocentis cruoreν abstinuit aqua, non lacrymis. . lingua,quae imperauerat caedem,

At vos non estis ab hoste capti , quia tam feroci pietate attonitus stetit, plus sudoris retulistis e cursu, quam ε cistςrna laticum. Venerunt in certamen honoris & sudor,& latea; praeualuisset sudo'

quia laureata manavit e fronte, di

sed vicit latex,quia libatus Deo.

220쪽

Vir fortis Dauidis. Sy nop. Percvit leones duos, idemq; necauit leonem ilia

metriaci Ierna tempore niuis.interfecit quoque Aegπ- a. mg. 23. tium virum dignumspectaculo armatum hana,Mqu3 I .Parri. 1 L descendit ipse cum virga.

Inusitata tua virtus effecit, ne Graecia iactaret Alciden, quod leonem percussissetici Nemee. non unus i te percussus est leo , nec contentus fuisti altero, tertius accessit labor, si modo labor, ubi facilitas. non es venatus in nemore,sed in cisterna; quo inferior locus,eo celsior gloria. nouo se more munierat leo, alto niuium vallo, ut venantis obtorpesceret manus: sed concepisti tu mire an iuibus flammam, .exarsisti incitatus in belluam. notasti felicem victoriae diem non calculi candore, sed niuis. . quam ingens fuit tua virtus, ct ampla, quae, ut se indueret,opus habuit

triplici leonum spolio nec feras modo vicisti,sed homines feros . Aegyptium in primis dignum spectaculo virum sed spectabilior tu fuisti virtute: armatum hasta aggressus es fragili virga. quam parui secisti monstra, ad quae domanda vius es leui virga pro claua

SEARCH

MENU NAVIGATION