장음표시 사용
211쪽
nem quaerens amore beati Francisci . Sprevit superbus m iles preces oblatas, & sancti amorem, velut inane quid, inaniter vilipendit. Nam cervicose respondens: Tali te, ait, loco recludam, & tali retrudam carcere, quod nec Franciscus , nec aliquis te poterit adjuvare: Tentavit quod dixit. Carcerem adinvcrit obscurum , in quo ho-.minem vinculatum conjecit. Paulo post adsuit B. Franciscus t fracto carcere, ruptisque compedibus , illaesum hominem reduxit ad propria . Sic sortitudo Francisci,
militem est praedata superbum, captivum qui se sibi subjecerat, liberavit a malo et militisque proterviam admirando miraculo, in mansuetudinem commutavit.
Albertus de Aretio, cum in vinculis atrocissimis teneretur , pro debitis iniuste ab eo petitis: suam innocentiam sancto Francisco humiliter commendavit. Ordinem quidem fratrum Minorum plurimum diligebat : MS. Franciscum inter sanctos speciali venerabatur astectu. Dixit autem creditor suus voce blasphema; quod nec Franciscus , nec Deus posset eum , de sitis manibus liberare . Factum est itaque in vigilia S. Francisci, cum vinctus ille nihil eomedisset, sed ob sancti amorem victum suum cuidam tribuisset egeno : nocte Veniente, apparuit ei vigilanti S. Franciscus: ad cujus ingressum vincula de pedibus , & catenae de manibus ceciderunt ; sponte aperta sunt ostia, prosilierunt tabulae de selario, M liber abscessit homo ad propria rediens . Implevit ex tunc votum, jejunans vigiliam B. Francisci et & cereo, quem annuatim consuevit offerre, in accrescentis devotionis indicium , annuatim unam unciam superaddens.
Residente in Sede B. Petri Domino Gregorio NO-no , quidam Petrus nomine, de civitate Alisia, de haeresi
212쪽
S. FRANCISCI 163resi accusatus , Romae captus est : & de mandato ejusdem Pontificis, ad custodiendum traditus Episcopo Τyburtino . Quem sib poena Episcopatus accipiens, compedibus alligavit, obscuroque ipsum carcere , ne posset effligere , includi fecit;panem ei praebens in pondere , &poculum inmensura. Coepit autem homo ille , beatum Franciscum ad sui miserendum multis precibus de fletibus invocare reo quod audierat sellemnitatis ejus jam adesse vigiliam.Et quoniam fidei puritate , omnem abdicaverat haereticae
pravitatis errorem totaque cordis devotione, adhaeserat
fidelissimo Christi servo Francisco: intercedentibus ipsius
meritis , a Domino meruit exaudiri . Instante enim jam nocte suae festivitatis , circa crepusculum beatus Franciscus in carcerem miseratus descendit : & illum suo nomine vocans, ut cito surgeret imperavit . Qui timore perterritus , quiseam esset interrogans; beatum Franciscum adesse audivit. Cumque virtute praesentiae viri Sancti, vincula pedum sitorum confiacta cohspiceret cecidi se ; & tabulas carceris clavis ultro prosilientibus aperiri;& apertum iter sibi ad exeundum praeberi: sellitus tamen, de obstupefactus sugere nesciebat ; sed ad januam clamans
custodes omnes perterruit. Qui cum eum liberatum a
vinculis, Episcopo nunciassent; post intellectum ordinem rei, ad carcerem Pontifex devotus accessit: de manifeste Dei virtutem cognoscens, Dominum adoravit ibidem. Vincula quoque coram Domino Papa, & Cardinalibus delata fuerunt: qui videntes quod factum fuerat, admirati plurimum, benedixerunt Deum . Guidolotis de sancto Geminiano , falso accusatus suit, quod veneno interemerat quendam virum: & quod eodem genere mortis , filium ejusdem viri, de universam X a ejus
213쪽
ejus familiam proposuerat enecare. Captus proinde a P testate Terrae , gravissimis vinculis aggravatus, in turri quadam reclusus est. Ipse vero fiduciam habens in Domino , pro sua innocentia, quam sciebat, causam commisit B. Francisci patrocinio defendendam . Excogitante igitur Potestate , quesiter criminis objecti consesIionem eliceret per tormenta, qualibusque poenis confessum fa- ceret interire ; nocte illa, cum mane ad cruciatus deberet adduci, S.Francisci praesentia extitit visitatus: Sc immensis luminis fulgore usque mane circundatus, repletus que gaudio, de fiducia multa securitatem evasionis ac-- cepit. Advenerunt mane tortores : &eductum de careere, eculeo suspenderunt, aggravantes super eum multa pondera serri. Depositus est pluries, Se iterum elevatus et ut poena poenae succedente , citius ad consessionem criminis arceretur: sed spiritu innocentiae Iaetabatur in vultu , nullam moestitiam praetendens in poenis . Deinde accensus est ignis sub ipsis non modicus e nec propterea capillus est laesus, cum tamen capite dependeret ad terram. Tandem bulliente oleo super sus, virtute Patroni, cui
se c ommiserat defensandum , haec omnia superavit: & sic dimissus liber salvus abscessit. f. s. De liberatis a periculo partus. Quaedam Comitissa in clavonia, sicut nobilitate illust ris, sic & aemula probitatis ; erga S. Franciscum de-' votione flagrabat: erga fiatres vero sedula pietate . Tempore Vero partus, duros perpessa dolores, tanta suit a gustia molestata, ut prolis suturus ortus, praesens Videretur matris occasus. Non videbatur infantem eniti pos se ad vitam, nisi exspiraret e vita: nec tali nisu parere , Disitigod by Gorale
214쪽
S. FRANCISCI. Isssed perire. Subvenit cordi ejus S. Francisci fama, virtus ἰ. ω gloria : excitatur fides, inflammatur devotio. Convertit se ad auxilium cssicri, ad fidum amicum, ad dev torum solatium , restigium afflictorum . S. Francisce, inquit, pietati tuae supplicant omnia ossa mea : Sc mente voveo, quod explicare non possum . Mira celeritas pietatis . Finis dicendi , fius suit dolendi : parturiendi meta, pariendi principium. Statim enim omni cessante pressura , partum edidit cum salute. Non suit immemor voti , non propositi refuga : Ecclesiam quandani pulchram construi secit, de constructam ad sancti honorem fratribus assignavit. In partibus Romanis, mulier quaedam Beatrix no mine, vicina partui ; cum per dies quatuor, foetum inventre portaret extinctum, multis infelix agitabatur angustiis , & exitialibus doloribus urgebatur. Mortuus scelus, matrem cogebat ad mortem: Si nondum in lucem productum abortivum , publicum nratris periculum pariebat. Tentabat medicorum auxilium: sed omne humanum remedium laborabat in vanum . Sic de primis maledictionibus copiosiuς aliquid declinarat in miseram :ut sepulchrum facta conceptus, sepulchrum pro certo proximum exspectaret . Fratribus tandem Minoribus . per internuncios tota se devotione committens ; suppliciter aliquid de S. Francisci reliquiis , fide plena poposcit. Contigit nutu divino aliquantulum inveniri de chorda, qua fuerat sanctus quanὸoque praecinctus. Mox ut super dolentem posita chorda fuit, omnis iacillime solutus est dolor: mortis caussa mortuus foetus emissus, pristina sanitas restituta.
Cujusdam de Narnio nobilis viri uxor, Iuliana no-
215쪽
mine, pro filiorum morte annos trahebat lugubres, &continue infelices deplorabat eventus et pro eo quod omnes, quos cum pressura portaverat filios, modico inter)ecto tempore, cum vehementiori dolore sepulturae tradiderat. Cum igitur quatuor mensium conceptum ii heret in utero, magisque propter eventus praeteritos , de conceptae prolis solicitaretur obitu, quam de ortu : bea-' tum patrem Franciscum pro vita nondum nati scelus , fideliter precabatur . Ecce autem nocte quadam , dormienti sibi mulier quaedam apparebat in semnis, formosum puerulum gestans in manibus , illumque laetissime
offerebat eidem. Cum vero illa recipere recusaret, quem
statim formidabat amittere; mulier illa subjunxit: secure suscipias, quia quem, tuo moerori compatiens sacer mittit Franciscus, vita vivet, & sospitate gaudebit . Statim evigilans mulier, intellexit per ostentam sibi caelitus' visionem B. Francisci sibi adeste suffragium . Ex tunc abundantiori completa laetitia : pro suscipienda prole, juxta promissum multiplicavit preces , & vota promisit. Impletum est denique tempus pariendi, & peperit semina mascaeum : qui juvenilis robore florens aetatis , tanquam per B. Francisci merita, sementum sitsciperet vitae, incia tamentum parentibus praebuit, ad Christum , & Sanctum ejus, devotioris affectus. Simile quiddam huic in Tyburis civitate sanctus Pater effecit. Ciuia enim mulier quaedam
filias plurimas peperisset, desiderio prolis fatigata virilis ,
apud S. Franciscum preces ingeminavit & vota . Concepit igitur eius meritis mulier illa, de geminos ei parere dedit,
Apud Viterbium partui propinqua mulier, morti propinquior censebatur, visceralibus tormentata doloribus , Digiti os by Cooste
216쪽
S. FRANCISCI. Is 7ribus , & tota calamitosa infortuniis mulierum . Cumque naturae succumbente virtute, omnis deficeret artis industria: invocato beati Francisci nomine , liberata coninfestim mulier, partum salubriter terminavit. Sed assecuta quod voluit, Sc oblita beneficii quod accepit; honorem sancto non deserens, die natalis ipsius ad opera servilia manus extendit. Et ecce sebitis dexterum brachium ad laborem extensum , inflexibile remansit Sc aridum. Quod cum studeret ad se revocare cum altero , ultione consimili & illud exaruit. Timore igitur divino correpta
mulier , redintegravit votum et usumque membrorum , quem propter ingratitudinem amiserat & contemtum,permisericordis & humilis Sancti merita , cui se iterato devovit , recuperare promeruit.
Mulier quaedam de partibus Aretinis , cum per scptem dies partus discrimina sustineret, & jam in nigredinem versa, desperata esset ab omnibus: votum iacit B. Franciseo , ω ejus coepit moriens auxilium invocare. Emisso autem voto celeriter obdormivit et viditque insomnis, B. Franciscum se dulciter alloquentem ac requirentem ue utrum faciem ipsius agnosteret , dc an Antia phonam illam Virginis gloriosae, Salet e Regina miseria cordiae, sciret ad honorem ejusdem Virginis recitare. Qua respondente, se habere notitiam de utrisque: Incipe, ait Sanctus , antiphonam sacram : Sc antequam compleas, paries cum salute: Ad hanc vocem evigilavit mulier; Mcum timore coepit dicere , Salve Regina misericordiae. Cumque illos misericordes oculos precaretur, fructumque commemoraret uteri virginalis: continuo cunctis liberata pressuris , infantcm speciosum peperit ; gratias agens Reginae misericordiae, quae per B. Francisti merita, ipsius fuerat dignata misereri. De .
217쪽
I68. VITAS. 7. De ciecis illuminatis. In eonventu fratrum Minorum Neapoli , cui quidam frater, Robertus nomine , caecus annis plurimis extitistet: crevit in oculis eius caro superflua, motum 5
usum impediens palpebrarum. Cum igitur fratres serenses , ad diversas mundi partes tendentes, ibidem plurimi
convenissent: beatus Pater Franciscus speculum obedientiae sanctae, ut eos miraculi novitate hortaretur ad iter ;praedictum statrem, ipsis praesentibus, tali modo curavit. Iacebat nocte quadam,frater Robertus praedictus aeger ad mortem; jamque sibi fuerat anima commendata e tum ecce astitit ei beatus Pater cum tribus statribus omni fanctitate pe rsectis ; videlicet S. Antonio, fratre Augustino,& fratre Iacobo de Assisio: qui sicut eum persecte fuerant secuti dum viverent ue ita & ipsum alacriter comitabantur post mortem . Accipiens cultellum sanctus Franciscus , carnem superfluam resecavit; lumen restituit pristinum;& a mortis eum fauce reduxit: dixitque illi: Fili Roberte , gratia quam tecum feci, signum est fratribus ad remotas nationes cuntibuS: quod ego praecedam eos, &ipsorum dirigam gressus. Vadant, inquit, gaudenter; de injunctam obedientiam alacri animo Qxsequantur. Apud Thebas in Romania, mulier caeca vigiliam S. Francisci in pane tantum N aqua jejunans, ad Ecclesiam fratrum Minorum, summo mane festivitatis, a viro suo perducta est. Quae dum Missa celebraretur; in elevatione corporis Christi oculos aperuit, clare vidit, devotissime adoravit. In ipsa vero adoratione, Voce magna
proclamans : Gratias, inquit, Deo, & Sancto ejus: quia video corpus Christi. Omnibus qui aderant, sn voce ex-
218쪽
S. FRANCISCI. I 69 sultationis conversis r post sacrorum expletionem , reversa est mulier in domum suam , cum gaudio spiritus, de lumine oculorum. Exsultabat quidem mulier, non solum quia lucis corporeae recuperarat aspectum: Vertim etiam quia sacramentum illud mirificum , quod est Iumen animarum verum de vivum , respectu primario, per B. Francisci merita, fidei suffragante virtute, meruerat intueri.
In Campania, puer quidam quatuordecim annorum , de castro Pophis, subita vexatus angustia, sinistrum oculum amisit ex toto. Passionis acerbitas, sic de loco suo propulit oculum , quod per octo dies , extra , nervo relaxato longitudine digiti unius, ad maxillas de pendens, pene aridus est e flectus. Sed cum sola stipereo set abscissio , a medentibus foret penitus desperatus e pater ejus ad auxilium B. Francisci, tota se mente convertit . Non defuit ille indefci us miserorum adjutor, precibus supplicantis . Nam oculum aridum , mirabili virtute, in locum suum, pristinumque vigorem restituit , de lucis optatae radiis illustravit. In eadem Provincia apud Castrum, magni ponderis lignum ex alto prorupit, de cujusdam Sacerdotis caput gravissime quassans, sinistrum oculum excaecavit . vii humi dejectus, coepit alta voce sanctum Franciscum luctuose clamare, dicens: Succurre, Pater sanctissime: ut ad festum tuum ire valeam, sicut fratribus tuis ire promisi . Erat enim vigilia Sancti . Qui statim exstirgens, peroptime liberatus , invocem prorupit laudis & gaudii: S circumstantes omnes, qui ejus miseriae condolebant, in stuporem convertit & jubilum . Ivit ad festum, narrans omnibus, quam in se expertus suerat clementiam de Virtutem. Υ ir
219쪽
Vir quidam de monte Gargano, dum in vInea sita laborans, lignum quoddam ferro succideret, proprium percuss1t oculum et de sic divisit per medium, ut quasi media pars ipsius exterius dependeret. Cumque in tam desperato periculo , desperaret sibi posse per hominem subveniri: jejunaturum se infesto S. Francisci, si ei succurreret, repromisit. Statim in loco debito, viri oculum Sanctus Dei restituit: sicque divisum rejunxit, & lumine pristino decoravit, ut nullius laesionis vestigia remane
Filius cujusdam nobilis viri a nativitate caecus, meritis B. Francisci lumen accepit optatum : qui nomen ab eventu sortitus , Illuminatus, vocatus est . Assumpsit postea cum in aetate esset, ordinem beati Francisci, accepti beneficii non ingratus : tantumque profecit in lumine gratiae & virtutis, ut vere lucis filius videretur: Tandem B. Patris promerentihus meritis, sanctum initium sne sanctiore conclusit.
In Zachanto , quod est castrum juxta Anagniam ,
miles quidam Gerardus nomine, oculorum lumen ex toto perdiderat . Accidit autem ut duo fratres Minores ab exteris partibus venientes, ad domum ipsius hospitaturi diverterent. Suscepti itaque devote , propter reverentiam Sancti Francisci a familia tota , dc cum omni benignitate tractati ; gratias agentes Deo dc hospiti, ad imcum fratrum devenere vicinum . Nocte igitur quadam , beatus Franciscus uni fratrum illorum in semnis apparuit,
dicens: Surge , festina cum socio ad domum hospitis nostri, qui Christum-me suscepit in vobis: volo enim beneficia rependere pietatis. Caecus quidem effectus est , suis promerentibus culpis, quas poenitentiali non studuit
220쪽
S. FRANCISCI. III consessione purgare . Disparente quoque Patre, frater
festinus surrexit, ut mandatum cum socio celeriter adimpleret . Venientesque ad hospitis domum , cuncta quae viderat alter, per ordinem narraverunt eidem. Stupuit vir ille non modicum , dc universa quae dicebantur, Vera esse confirmans: compunctus ad lacrymas, consessus est libens. Tandem correctione promissa, interiorique homine taliter renovato, exteriorem continuo recuperaVitaspectum . Hujus miraculi fama circum quaque di flusa , non sellim ad revercntiam Sancti: verum etiam ad con fessionem humilem peccatorum, & hospitalitatis gratiam plurimos incitavit. Quidam pro furti calumnia caecatus fuit, rigore Iustitiae saecularis, apud Assisium : Othone milite per ministros publicos , sententiam Octaviani Judicis , de eruendis accusato oculis, exsequente . Qui taliter deformatus, cflossis oculis, praecisis nervis opticiis , etiam cum cultello , ductus ad altare B. Francisci, implorata ipsus clementia , Ec sua in praedicti criminis impositione , innocentia allegata: Sancti ipsius merito, insta triduum , novos recepit oculos, minores quidem illis , quibus o batus fuerat, sed non minus limpide visus ossicium exercentes . Hujus autem stupendi Miraculi, testis suit praenominatus miles Otho, juramento ad hoc adstrictus, coram Domino Jacobo, Abbate S. Clementis ; auctoritate
Domini Jacobi Episcopi Tyburtini, de ipse miraculo inquirente . Testis etiam extitit ejusdem miraculi, Frater Guillermus Romanus, a fratre Hieronymo Cenerali Ministro Ordinis Fratrum Minorum , ad veritatem dicendam , quam circa hoc noverat, praecepto , & excommunicationis sententia obligatus. Qui taliter adstrictus ,