장음표시 사용
191쪽
Iqa . VITA redarguens, elevavit brachium dexterum, detexit vulnus, phialamque poposcit ab ipso, ut scaturientem reciperet sanguinem, qui ex latere defluebat. Obtulit in visione summus Pontifex phialam postulatam: quae usque ad summum, sanguine profluente de latere videbatur impleri. Ex tunc, ad illud sacrum miraculum tanta coepit devotione assici,& aemulatione fervere; ut nullo modo pati posset, quod aliquis praesulgentia illa sacra signa, superba praesu-ineret impugnatione suscare, quin eum severa increpatione feriret. Frater quidam, ordine Minor , ossicio praedicator ἐvirtutis & famae praerogativa praepollens, cui firmiter erat de sanctis Stigmatibus persuasum ; dum humano sensu miraculi hujus apud se rationem perquireret, dubitationis coepit cujusdam scrupulo titillari. Cum igitur per dies plurimos , sensualitate sumente vigorem, luctamen hujusnodi pateretur: nocte dormienti S. Franciscus pedibus lutulentis apparuit: humiliter durus, Sc patienter iratus. Et quae sunt, ait, ista in te conflictationum certamina quae dubitationum sordes Vide manus meas & pedes meos . Cumque ille videret manus confixas , lutulentorum pedum stigmata non videbat. Remove, inquit, lutum ἀ pedibus meis, de cognosce Ioca clavorum . QuOS cum ille apprehendisset devote : lutum sibi videbatur
abstergere, locaque clavorum manibus contrectare. Continuo ut evigilat, lacrymis irrigatur e & priores affectus quodammodo lutulentos, tam lacrymarum profluvio, quam publica consessione detersit. In urbe Roma, matrong quaedam morum claritate,' ac parentum gloria nobilis, S. Franciscum in seum elegerat advocatum : ipsius habens depictam imaginem in se
192쪽
S. I RANCISCI. rq 3' creto cubiculo , ubi patrem in abscondito exorabat. Diei vero quadam , dum orationi vacaret, considerans imaginem Sancti, sacra illa signa Stigmatum non habentem edolere coepit non modicum S: mirari. Sed non mirum, si in pictura non erat quod pictor omiserat. Cumque perpl ures dies , quid caussae foret deseelsis hujusimodi , mente solicita pertractaret: ecce subitb die quadam apparuerundsigna illa mirifica in pictura,sicut in aliis ipsius sancti imaginibus pingi solent. Tremefacta illa, filiam suam Deo devotam advocavit protinus: requirens si absque Stigmatibus usque tunc imago fuisset. Affirmat illa, & jurat olim sine illis sacris Stigmatibus extitisse, & nunc vere
cum stigmatibus apparere . Verum quia mens humana semetipsam frequenter impellit ut cadat,dc in dubium revocat veritatem: sebintrat iterum eor mulieris dubitatio noxia , ne sortὸ sic suisset imago a principio consignata . At Dei virtus, ne primum contemneret miraculum, addidit & secundum . Continuo namque disparentibus signis
illis , nudata privilegiis imago remansit: ut persequens signum fieret probatio praece)entis. In Cathalonia quoque apud Ilerdam, accidit, virum quendam nomine Joannem , B. Francisco devotum ψquodam sero, per quandam incedere Viam , in qua , pro inserenda morte latitabant insidiae: non quidem ipsi, qui inimicitias non habebat: sed alteri cuidam, qui videbatur similis eius; de tunc erat in comitatu ipsius . Exsurgens autem quidam de insidiis ,. cum hostem suum hunc esse putaret, tam lethaliter eum plagis plurimis gladiavit ;ut nulla prorsus superesset spes recuperandae salutis . Si quidem primo inflicta percussio , humerum cum brachio pene totum absciderat : M ictus alius sub mammilla ,
193쪽
tantam reliquerat aperturam, ut flatus inde procedens eirca sex candelas simul junctas extingueret. Cum igitur consilio medicorum, ipsius imposssibilis esset curatio ; pro eo quod putrescentibus plagis, ex eis foetor tam intolerabilis exhalaret, ut etiam ipsa ejus uxor vehementer horteret ; nullisque jam humanis juvari posset remediis r convertit se ad B. Patris Francisci patrocinium, quanta poterat devotione poscendum; quem inter ipses ictus , una cum beata Virgine fidentisIime invocarat. Et ecce, misero in lectulo calamitatis selitario decubanti , chaia Francisci nomen, vigilans & fulans frequentius replicaret;astitit quidam in habitu fratris Minoris,per senestram, ut ei videbatur, ingressus et qui vocans eum ex nomine , dixit: Quia fiduciam habuisti in me, ecce Dominus liberabit te. A quo , cum aeger quis esset requireret; Fran-ε istum ille se esse respondit. Et statim appropians, Vulnerum illius ligaturas reselvit : dc eum unguento per omnes plagas, ut videbatur, perunxit. Statim autem ut sensit illarum sacrarum manuum, Stigmatum Salvatoris
virtute sanare , valentium, suavem contactum : expulsa
putredine, restituta carne, & vulneribus selidatis, restitutus est integre pristinae sespitati: quo facto beatus Pater abscessit, Et ipse sentiens se sanatum, Se in vocem divinae
laudis, & B. Francisci laetanter erumpens , vocaVit uxo- rem . At illa celerius currens, & stare jam videns quem sepeliendum credebat in crastino; cum esset stupore vehementi perterrita et viciniam totam clamore complevit. Accurrentes autem sui, cum illum niterentur, tanquam phreneticum in lecto reponere, de ille e contra renitens
assereret, & ostenderet se senatum ; tanto sunt stupore attoniti, ut quasi sine mente omnes effecti, phantasti cum
194쪽
esse crederent quod videbant: quia quem paulo antὸ conspexerant plagis atrocissimis laniatum, & totum iam mamcidum; plena cernebant incolumitate jucundum. Ad
quos ille qui factus fuerat sanus: Nolite timere , inquit,
nolite credere inane quod cernitis r quia S. Franciscus modo a loco recess1t, Si illarum sacrarum manuum tactu,' me integre ab omni plaga curavit. Crebrescente tandem hujus fama miraculi, accelerat populus omnis: dc videntes in tam aperto prodigio , Stigmatum beati Francisci virtutem , admiratione simul & gaudio replebantur; Christique signiserum magnis laudum praeconiis extollebant . Digne quidem beatus Pater , carne jam mortuus S vivens cum Christo, praesentiae suae ostensione mir bili, de manuum sacrarum palpatione suavi, vulnerato lethaliter viro sanitatem concessit: cum illius etiar in se Stigmata tulerit, qui misericorditer moriens , de mirabiliter surgens, vulneratum genus humanum, dc semivivum relictum, plagarum suarum virtute sanavit.
Apud Potentiam Apuliae civitatem, erat quidam clericus Rogerus nomine, vir honorabilis, & Ecclesiae majoris Canonicus . Hic clim infirmitate quassatus, die quadam Ecclesiam oraturus intrasset, in qua erat imago beati Francisci depicta , gloriosa Stigmata repraesentans: coepit de illius sublimitate miraculi, tanquam de re omnino insolita & impossibili, dubitare. Subito igitur, dum
mente plagatus interius cogitaret inania:in palma sinistrae manus sub chirotheca, graviter se sensit esse percussum , sonitum audiens percussiirae , velut cum spiculum prosilit de balista; moxque tam vulnere sauciatus, quam sonitu stupefactus ue chirothecam de manu traxit: ut visu digno- T sceret,
195쪽
sceret, quod tactu perceperat SI auditu . Cumque nulla suisset prius in palma percussio,conspexit in medio manus plagam, quasi sagittae percussione inflictam: ex qua, tanta vis procedebat ardoris , ut videretur ex illo deficere. Mirabile dictu i Nullum in chirotheca vestigium apparebat : ut latenti plagae cordis , latenter inflicti poena vulneris responderet. Clamat exinde per duos dies , & rugit , dolore gravisIimo stimulatus:& increduli cordis velamen explicat universis. Credere se veraciter , sacra Stigmata in sancto suisse I rancisco fatetur, dc Jurat et contestans omnis dubitationis abscessisse phantasmata. Orat sappliciter Sanctum Dei, per sacra sibi Stigmata subvenire: Sc multas cordis preces multo impinguat profluvio lacrymarum. Mirum certe i Incredulitate projecta sanationem mentis, natio sequitur corporalis. Omnis quiescit dolor, stigescit ardor , nullum remanet vestigium percussurae. Sicque fictum est , ut latens mentis infirmitas, per patens
carnis cauterium , superna providente clementia , curaretur : menteque sanata , de ipsa caro pariter finaretur. Fit
homo humilis Deo , devotus Sancto , & fratrum ordini perpetua familiaritate sis ectus . Hujus rei tam solemne miraculum , juramentis firmatum fuit : de literis sigilli Episcopi munimine roboratis, ipsius ad nos notitia delata pervenit. De sacris ergo Stigmatibus , nullus si ambiguitati locus ; nullius in hoc , quia Deus bonus est, nequam sit oculus quasi hujusmodi doni largitio sempiternae bonitati non congruat. Si enim illo amore Seraphico, multa membra capiti cohaererent Christo,ut Sc in bello simili armatura invenit entur condigna; de in regno ad smilem forent gloriam subvehenda: nullus hoc sanae mentis,
nisi ad Christi gloriam diceret pertinere.
196쪽
6. a. De Mortuis fiscitatis . . In castro montis Marani prope Beneventum , mulier quaedam S. Francisco peculiari devotione cohaerens , viam universae carnis intravit. Convenientibus autem clericis nocte, ad exsequias, & vigilias cum poeteriis decantandas : subit cunctis cernentibus erexit se mulier sit- per lectum; S unum de astantibus Sacerdotem, patrinum videlicet suum , advocavit, dicens: Volo confiteri, pater. Ego enim mortua , duro eram carceri mancipanda: qu niam peccatum quod tibi pandam , necdum consessa fueram . Sed orante, inquit,pro me S. Francisco, cui dum viverem , devota mente servivi; redire nunc ad corpus indultum est mihi: ut, illo revelato peccato , sempiternam promerear vitam . Et ecce vobis videntibus , postquam illud dixero, ad promissam requiem properabo. Trementer ergo Sacerdoti trementi consessa, post absolutionem
receptam, quietὸ se in lecto collegit, & in Domino feliciter obdormivit.
In castro Pamarco, in montanis Apuliae posito, pa- tri & matri unica erat filia, in tenera aetate, tenerὸ praedilesta . Qua, infirmitate gravi ad mortem perducta; parentes ejus successionem aliam non sperantes, se in Illa ,
quasi mortuos reputabant. Convcnientibus ergo consanguineis, Ze amicis, ad flebile nimis senus ; jacebat mater infelix, ineffabilibus completa doloribus, & absorpta suprema tristitia, de his quae fiebant, nihil penitus advertebat . Interim S. Franciscus , uno tantum socio comitatus apparens, desolatam visitare dignatus est seminam, quam sibi senserat esse devotam : & piis eam affatus allo-T 2 quiis ,
197쪽
quiis: Noli flere, inquit: nam lucernae tuae lumen, quod deploras extinctum, mea tibi est intercessione reddendum . Surrexit continuo mulier ; & quae sibi dixerat Sanctus, omnibus manifestans, non pernu sit extinctum corpus efferri: sed cum magna fide S. Francisci nomen invocans ,&mortuam filiam apprehendens, vivam S incolumem cunctis videntibus & mirantibus allevavit. Cum fratres de Noceria, peterent quoddam plaustrum, a quodam viro Petro nomine , quo aliquantulum
indigebant ; stulte respondit eis , pro petito subsidio irro
gando convitium e dc pro eleemosyna ad honorem sancti postulata Francisci,in nomen ipsius blasphemiam jaculando . Poenituit hominem statim insipientiae suae, divino super eum irruente pavore ὁ . ne forte ultio Domini sequeretur ; sicut & fuit protinus subsequuta Nam infirmatus continuo primogenitus ejus , parvo clapso spatio , spiritum exl, avit. Volutabatur per humum pater infelix ; & sanctum Dei Franciscum inVocare non cessans,
cum lacrymis exclamabat: Ego sum qui peccavi, ego qui inique locutus sum: me in persona propria flagellare debuisti. Redde, sancte, jam poeni tenti, quod abstulisti impie blasphemanti.Tibi me reddo,tuis me obsequiis
semper expono: nam dc devotum sacrificium laudis, nolui honore nominis, semper offeram Christo . Mira res lAd haec verba surrexit puer; dc planctum prohibens,se m rientem eductum de corpore,per B.Franciscum deductum asseruit, dc reductum. Cujusdam Urbis Romae Notarii puerulus vix septennis , matrem ad Ecclesiam S. Marci euntem, puerili more sequi desiderans , dum remanere domi compelleretur a matre, per senestram palatii se projecit : dc ultima
198쪽
quassatione collisus continuo exspiravit. Mater vero,
quae nondum longe discesserat, ad seni tum corruentis , praecipitium pignoris suspicata, celeriter rediit: siliumque reperiens tam miserabili casu repente subtractum , protinus sibi ipsi manus injecit ultrices , ac dolorosis clamoribus totam excitavit viciniam ad lamentum. Frater vero
quidam nomine Raho, de ordine Minorum , illuc se ad praedicandum conserens, propinquavit ad puerum: & fide plenus ait ad patrem: Crediste sanctum Dei Franciscum , posse filium tuum a mortuis suscitare, Propter amorem quem semper ad Christum habuit, pro reddenda vita hominibus crucifixum Quo respondente, se firmiter credere, & fideliter confiteri; servumque Sancti in perpetuum
se esse siturum , si tahium a Deo munus per ipsius me rita recipere mereretur et prostravit se frater ille cunia fratre secto in oratione, ceteros qui aderant excitans ad orandum . Quo facto ecepit puer aliquantuluma ostitare; M apertis oculis, brachiisque elevatis , seipsum erexit: de statim coram omnibus ambulavit incolumis,per
mirandam sancti virtutem, vitae simul redditus de filuti. In civitate Capuae, dum puer quidam super ripam
Vulturni fluminis, cum pluribus jocaretur, incautus cecidit in prosendum et quem fluminis impetus celeriter Vorans , sub sabulo mortuum sepelivit. Proclamantibus autem pueriS, qui cum eo luserant circa flumen: populosa illuc multitudo convenit. Cumque universus populus suppliciter & devote beati Francisci merita invocaret ὁ ut devotorum sibi parentum fidem aspiciens, prolem a mor tis periculo dignaretur eripere: natator quidam procul astans, clamoribus auditis , accessit; & post diutinam inequititionem, invocato tandem Beati Francisci subsidio i
199쪽
r o UITA locum invenit, in quo limus in modum sepulchri, pueri
cadaver obtexerat 3 quem etadiens, & extra deportans , dolens destinctum inspexit. Licet autem populus qui astabat, videret juvenem mortuum: nihilominus tamen flens, te fulans proclamabat ; Sancte Francisce, redde puerum patri suo. Sed & Judaei qui venerant, naturali pietate commoti, dicebant; Sancte Francisce, redde puerum patri suo . Subito puer, laetantibus de mirantibus cunctis, exsurgens incolumis, duci se ad Ecclesia B. Francisci suppliciter postulavit et ut gratias illi devotus exolVeret, cujus se noverat virtute mirabiliter susci
In civitate Suessa, In vico qui ad columnas dicitur,
repente quaedam corruens domus unum absorbuit juvenem , & subito interemit. Viri autem Sc mulieres ruinae sonitu excitati, undique accurrentes,elevaverunt hinc inde ligna & lapides: & miserae matri mortuum filium reddiderunt . Illa vero amarissimis repleta singultibus, sicut poterat, dolorosis vocibus exclamabat: Sancte Francisce, Sancte Francisce , redde mihi filium meum. Non selum autem illa, sed & omnes qui aderant, B. Patris praesidium flagitabant. Sed cum non esset neque vox , neque sensus; cadaver posueruist in lectulo: & ad sepeliendum ipsum diem crastinum expectabant. Mater vero fiduciam habens in Domino, per merita sancti ejus, votiun emisit, nova se sindone B. Francisci operturam altare , si filium
suum revocaret ad vitam. Et ecce circa horam noctis mediam , coepit juvenis oscitare: & calescentibus membris, vivus exsurgens & sinus, in laudis verba prorumpit. Sed & Clerum qui convenerat, dc populum universum excitavit ad laudes & gratias Deo es B. Francisco cuniamentis laetitia per luendas. Juve-
200쪽
S. FRANCISCI. Is IJuvenis quidam Gerlandinus nomine, de Ragus a
oriundus, vindemiarum tempore ad vineas exiens , cum
in vase vinario , ut utres impleret 3 sub torculari se mitteret: repente praegrandes lapides , motis in se lignorum struibus , caput ipsius lethali percuss1one quassarunt. Festinavit continuo pater ad filium, Sc desperans obrutum non adjuvit: sed cum sub onere , sicut corruit, sic reliquit . Accurrerunt expeditius vinitores , magni clamoris vocem lugubrem audientes: multoque cum patre pueri, dolore completi, extraxerunt juvenem jam mortuum a ruina: Pater vero ipsius Iesu pedibus provolutus, hum iliter precabatur; ut filium situm unicum per S. Francisci merita, cuius tunc imminebat solemnitas , sibi reddere dignaretur. Ingeminabat preces, vovebat officia pietatis : & sineti Uiri corpus se visitaturum cum filio, si suscitaretur a mortuis , repromisit. Mirum certe i Continuo puer qui toto suerat corpore conquassatus , restitutus vitae & integrae sospitati, gaudens coram omnibus exserrexit: plangentes objurgans, S. Francisci suis agiis vitae
Quendam alium mortuum in Alamania, suscitavit ; de quo Dominus Papa Gregorius, tempore tranStationis ipsius Sancti, fratres omnes qui ad translationem de Capitulum convenerant, per Apostolicas literas , certos reddidit & gaudentes. Miraculi hujus seriem, quia ignoravi, non scripsi : credens Papale testimoruum omnis assertionis excellere instrumentum. g. 3. De bis quos a mortis periculo liberalis.
In confinibus Urbis, Vir quidam nobilis Rodulphus nomine ; cum Deo devota uxore, stat8 Minores suo
