S. Francisci Asisinatis Ordinis Fratrum Minorum institutoris Vita per s. Bonaventuram ..

발행: 1710년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

recepit hospitio: tam hospitalitatis gratid, quam B. Francisci reverentia, te amore . Nocte vero illil, in summitate turris, dormiens custos castri, cum jaceret super struem lignorum, in ipsa muri positorum crepidine: ipsorum soluta compage, in tectum palatii corruit, & exinde super terram. Excitata ad senitum casus tota familia, & custodis intellecta ruina ; dominus castri & domina, eum fi

tribus accurrerunt. Is verb qui ab alto corruerat, ab-serptus fuerat tam profundo sepore, ut nec ad castrine vigilaret iteratae ruinae , nec ad strepitum accurrentis familiae cum clamore Trahentium tandem, & impellentium manibus excitatus , conqueri coepit quod

dulci sui stet quiete privatus : inter beati Francisci brachia , suaviter aflercns se dormisse . Cum vero de casu proprio doceretur ab aliis , M in imo videret, qui in alto jacuerat : stupens esse factum quod

feri non perceperat, poenitentiam se facturum ob reverentiam Dei, . M beati Francisci, coram omnibus repromisit.

In castro Pophis, quod in Campania positum est,

Sacerdos quidam Thomas nomine,accessit ad reparandum Ecclesiae molendinum . Deambulans autem incaute circa

extrema canalis, quo gurges profundus copioso defluebat influxu : subito calu caviloso ligno intrusus est , cujus impulsu volvitur molendinum . Cum igitur consertus jaceret in ligno, &'super os ipsius, quia supinus erat, aquarum impetus inundaret et corde tamen, quia lingua non poterat, S. Franciscum flebiliter invocabat. Per magnum

vero spatium sic illo jacente: ac de vita ipsius jam penitus

sectis desperatis. in contrariam partem molam cum Violentia revolverint ό & sc ejectus Sacerdos, palpitans VO-

202쪽

S. FRANCISCI. I 3lutabatur in aquae meatu. Et ccce quidam frater Minor , indutus tunica candida , dc fime succinctus, cum magnὶ suavitate arreptum per brachium, extra flumen eduxit , dicens : Ego sum Franciscus, quem invocasti. Ille vero sic liberatus nimis obstupuit: volensque pedum ipsius os culari vestigia, huc atque illuc anxius discurrebat, quaerens a sectis: Ubi est ille Quo a it sanctus φ Qua vir

discessit 8 Viri autem illi tremefacti, proni ceciderunt in terram , sublimis Dei gloriosa extollentes magnalia, M,irtuosa merita humilis servi ejus. Juvenes quidam de Burgo Celani, pro metendis

herbis exierant ad campestria quaedam, in quibus vetus latebat pulcus, herbis in summo ore virentibus obumbratus ; qui quasi per passus quatuor, aquarum altitudinem continebat . Segregatim igitur per campum discurrentibus pueris; unus ex improviso decurrit in puteum . Absorbente autem profunda fovea corpus : Spiritus mentis sursum recurrebat ad beati Francisci suffragium , clamans

in ipso lapsu fideliter Sc fidenter ; Sancte Francisce adjuvame . Ceteri huc atque illuc se vertentes, dum puer alius non comparcret, clamore, circuitu, dc lacrymis requirebant eundem . Comperto tandem quod in puteum cecidisset: sestinanter cum gemitibus redierunt ad Burgum, indicantes eventum, exposcentes auxilium . Redeuntibus autem illis, cum multa hominum turba , demissus unus per funem in puteum , puerum respexit in aquarum superficie residentem, nihil passum penitus laesionis. Extractus vero de puteo puer, dixit omnibus qui astabant; Quando subito cecidi, B. Francisci patrocinium invocavi : Qui corruenti mihi, statim praesentialiter affuit, Mmanum porrigens , leviter apprehendit ; nec unquam

203쪽

deseruit, donec una vobiscum puteo. me eduxit.

In Ecclesia beati Francisci apud Assisium, dum praesente Romana Curia praedicaret Dominus Episcopus Hostiensis, qui postmodum Summus Pontifex exstitit Alexander : quidam lapis ponderosus & magnus , incaute super pulpitum excelsum M lapideum derelictus, prae ni-' mietate pressurae impulsus , super caput cujusdam cecidit

mulieris. Existimantes igitur circumstantes , persecte ipsam jam mortuam, & caput crus totaliter conquassatum: cooperuerunt eam pallio, quo erat amicta , ut se mone finito, educeretur extra Ecclesiam lugubre funus. Ipsa vero se beato Francisco, ante cujus jacebat altare , fideliter commendavit . Et ecce , praedicatione finita, mulier coram omnibus adeo surrexit incolumis, ut nullius in ea laesionis vestigium appareret. Sed & quod est amplius admirandum: cum per longa tempora usque ad horam illam, dolorem capitis quasi continuum habuisset plene fuit ex tunc, ab omni morbi molestia liberata , sicut ipsa postmodum testabatur. Apud Cornetum , cum in loco fratrum, ad susc-nem campanae, viri quidam convenissent devoti: puerulus quidam octennis, Barilaolomaeus nomine, xenium quoddam fratribus laborantibus apportavit. Et ecce subito ventus vehemens, concussa domo , ostium portae

grave quidem & magnum , super ipsum puerulum ita valido projecit impulsu;ut quem tam ingens pondus oppres serat, lethali crederetur collisione quassatus. Sic enim to taliter iacebat tumulatus sub pondere , ut nihil exterius

appareret. Accurrerunt omnes qui aderant, beati Francisci virtuosam dexteram invocantes. Sed dc pater ipsius qui rigescentibus membris, se movere non poterat prae dOlore γ

204쪽

s. FRANCISCI is ue

lore, votis Sc voce , sancto Francisco filium offerebat. Levatum est denique talestum pondus deSper puerum . Ee ecce quem credebant mortuum, quasi sitscitatus a somno, laetus apparuit 3 nullam in se prorsus praeferens. laesionem. Igitur cum quatuordecim esset annorum, sectus est frater Minor, vir postea litteratus, Sc famosus in Ordine praedicator . Homines de Lentino, lapidem praegrandem abscia derunt de monte , qui superponendus erat altari cujusdam Ecclesin B. Francisci, in proximo consecrandae. Cum autem sere quadraginta homines, lapidem illum superponere vehiculo niterentur: repetitis saepius viribus, super quendam hominem lapis ille cecidit, & in modum sepulchri obtexit. Sed cum mente consus, quid faeerent ignorarent et major pars hominum desperata discessit. Porro Viri decem, qui remanserant, lugubri voce sanctum in-Vocantes Franciscum , ne in silo servitio , sic horrendὸ

mori hominem pateretur e res impio tandem corde ,

tanta facilitate lapidem amoverunt, ut nullus dubitaret virtutem adsuisse Francisci. Surrexit homo incolumis in omnibus membris ; insuper & lumen recuperavit limpidum oculorum, quod prilis habuerat obscuratum e ut sic omnibus daretur intelligi , quam in rebus desperatis , B. Francisci merita, validae sint virtutis .

Simile quiddam accidit,apud sanctum Severinum in Marchia de Ancond. Dum enim lapis praegrandis de Constantinopoli adportatus, ad basilicam beati Francisci,

multorum viribus traheretur, rapido lapsu est super quendam trahentium devolutus. Cumque ille non solum crederetur deiunctus, sed etiam totaliter comminutus: assi-V a stente

205쪽

stente sibi beato Francisco, Sc lapidem sublevante, absque omni laesione sanus & incolumis, lapidis proiecto pondere , prosilivit.

Bartholomaeus CaietanuS civis, cum ad constructi hem cujusdam Ecclesiae B. Francisci, non modicum desudaret et ruente trabe quadam infirmiter posita, ejusque opprimento cerVicem, fuit graviter conquassatus. Ipse vero mortem sibi sentiens imminentem , uti erat vir fidelis & pius, a quodam fratre viaticum postulavit. Quod frater ille tam celeriter afferre non valens, quia mori subito credebatur, B. Augustini verbum protulit, dicens ei: Crede in manducasti. Sequenti vero nocte , beatus Franciscus cum undecim fratribus illi apparuit: & inter ubera portans agniculum, ad lectum ejus accessit e vocavitque illum ex nomine, dicens: Bartholomaee, noli timere: quia non praevalebit adversus te inimicus , qui te in meo servitio voluit impedire. Hic est agnus , quem tibi dari petebas , quem & propter bonum desiderium suscepisti, cujus

etiam virtute consequeris utriusilue hominis sospitatem . Et sic per vulnera manum ducens, ad opus quod coeperat, eum redire praecepit. Qui valde mane consurgens , Sc iis qui eum seminecem reliquerant, incolumis & laetus apparens, admirationem intulit & stuporem: sed Seipserum mentes , ad B. Patris reverentiam, & amorem , tam exemplo sui, quam Sancti miraculo excitavit. Quidam de castro Ceperant, nomine Nicolaus , in manus inimicorum crudelium incidit die quadam:

qui crudelitate serati, vulneribus eum super vulnera concidentes usque adeo super miserum saevierunt, donec vel extinctum crederent, vel protinus extinguen dum . Clamaverat autem Nicolaus praedictus , cum primos Disiti su by Corale

206쪽

S. FRANCIS CI. Is

primos ictus exciperet, alta voce ; Sancte Francisce adjuva me . Hanc vocem a remotis audierunt quam plurimi, licet auxilium serre non possent. Deportatus tandem domum , tolux suo sanguine volutatus, fiducialiter asserebat, se mortem ex illis vulneribus non visurum , nec etiam se tunc sentire dolores t quoniam sanctux Franciscus sibi succurrerat, & ut poenitentiam ageret a Domino impetravit ; quod & sequens confirmavit eventus . Nam lotus a sanguine, continuo contra humanam spem , extitit li

beratus .

Filius cujusdam nobilis, in castro sancti Geminiani valido languore detentus, omnique ulterius desperatuS salute, ad extremum usque perductus est. Icivus etenim sanguinis, ab oculis ejus emanabat, sicut ex vena brachii aliolet ebullire; ceterisque propinquae mortis veris indiciis , in reliquo corpore apparentibus, judicabatur pro mortuo. Sed de prae debilitate spiritus & virtutis , sensus& motus usu privatus, visus est penitus emigrasse . Congregatis autem ex more ad planctum parentibus, dc amicis , ac de seu agentibus sepultura, pater ipsius fiduciam

habens in Domino, concito gressu ad Ecclesiam cucurrit B. Francisci, quae in eodem erat castro constructa; & ci gulo suspenso ad guttur cum omni humilitate se prostravit in terram; sicque vota vovens, & multiplicans preces, suspiriis & gemitibus meruit apud Christum, sanctum Franciscum habere patronum. Reversus itaque statim pater ad filium, & sanitati restitutum inveniens , luctum in gaudium commutaVit. Simile quiddam, meritis Sancti, operatus est Domimis,circa puellam quandam in Cathalonia, de villa nomine Thamarit 3 dc circa aliam de Ancona : quae cum essent prae

207쪽

prae nimietate aegritudinis, in ultimo spiritu constitutae, beatus Franciscus fideliter a parentibus invocatus, perfectae eontinuo restituit sanitati. Clerieus quidam de Uico albo, nomine Matthaeus, veneno mortifero bibito, in tantum filii gravatus , quod loqui aliquo modo non valens , solam finalem exitum exspectabat. Sacerdos quidam, ut sibi confiteretur, admonuit ; dc verbum unum ab eo extorquere, non Valuit.

Ipse vero in corde sito humiliter Christum orabat; ut per beati Francisci merita, a mortis eum faucibu, cripere dignaretur. Moxque ut consertatus a Domino, beati Francisci nomen fideli devotione depromsit i testibus qui aderant , veneno evomito, liberatori suo gratias egit. s. q. De Bberatis a naufragio In magno maris periculo positi quidam Nautae . cum milliaria decem a portu Barulitano diitarent, gravescente nimium tempestate : jam de vita dubii anchoras submiserunt. Verum spiritu procellarum mari serventius tumescente i stactis iunibus, & relictis anchoris , incerto &inaequali cursu per aequora vagabantur. Tandem nutu divino mari placato, ad resumendas anchoras , quarum sunes superius enatabant, toto se conamine paraverunt. Cumque id perficere propriis viribus non valerent, plurimorum sanctorum invocato subsidio, multisque jam sudoribus liquescentes , nec unam per totam diem resumere potueriint. Aderat autem nauta quidam Persectus nomine , sed moribus imperfectus : qui cum irrisione quadam dixit ad socios : Ecce sanctorum omnium invocastis auxilium ;- ut videtis nullus est qui succurrat. Invocemus istum

208쪽

S. FRANCISCI. Issistum Franciaecum , qui novellus est sanctus: si quo modo

in mare se mergat, dc anchoras perditas reddat. Consenserunt ceteri non irriserie , sed veraciter stasioni Persecti r& ipsius objurgantes irriserium verbum, firmaverunt cum sancto spontaneum votum. Statimque in momento , sine aliquo adminiculo, nataverunt anchorae super aquas , quasi ferri natura versa foret in ligneam levi

tatem

Peregrinus quidam inualidus corpore,propter febris peracutae symptomara , quam suerat ante perpessus: navi quadam subvectus, de ultramarinis partibus veniebat. Ferebatur autem ipse ad beatum Franciscum, praecipuo devotionis affectu, & eum sibi apud caelestem Regem elegerat advocatum . Cum igitur necdum perfecte liber amorbo , sitis angustiaretur ardoribus t deficiente jam aqua , coepit alta voce clamare : Ite fidenter, haurite poculum mihi: quia B. Franciscus vasculum meum aqua replevit . Mirum certe I Invenerunt vas aqua repletum , quod fuerat ante vacuum derelictum. Alio vero die, cum tempestate suborta operiretur navis fluctibus,& procellis quateretur pervalidis, ita ut jam naufragium timerent: coepit idem infirmus subito clamore vociferari per naVem: Surgite omnes, inquit, & B. Francisco venienti occurrite: ecce ad salvandum nos adest . Sicque cum voce magna Mlacrymis , in faciem procidens adoravit. Statim ad sanctivisionem, omnem sespitatem resumpsit infirmus, & maris fuit tranquillitas subsecuta. Frater Iacobus Reatinus, cum in navicula parva

fluvium quendam cum aliis fratribus pertransiret, sectis primo super ripam positis , postremo se ad exitum praeparabat. Sed modico illo ligno, per infortunium revoluto ,

recto

209쪽

rectore natante, frater mersus est in prosundum. Inv cabant fratres extra positi, affectuosis precibus beatum Franciscum r & ut talio succurreret, lacrymosis gemitibus supplicabant . Submersus autem frater, de ventre gurgitis nimis immensi, cum ore non posset, corde clamabat , ut poterat, implorans pii patris subsidium . Et ecce,auxiliante sibi beati Patris praesentia, per profundum

siciat per aridam ambulabat : dc demersam naviculam capiens, cum ea pervenit ad litus. Mirabile dictui Vestinienta ejus madidata non sunt, nec aquae gutta proximavit ad tunicam. Frater Bonaventura nomine, cum duobus viris per lacum quendam navigans, confracta ex parte naVicula , propter aquae influentis impetum, demersus est cum navi ει Sociis in profundum. Cum autem de lacu miseriae , misericordem Patrem Franciscum invocarerir, cum multa fiducia: supernatavit subito aqua plena navicula. Et cum eis , Sancto praebente ducatum , salubriter pervenit ad portum. Sic & quidam frater de Esculo submersus in flumine, S. Francisci meritis extitit liberatus. Sed Sc in Lacu Reatino, cum quidam viri & mulieres, in consimilicssent periculo constituti, ad invocationem nominis S. Francisci, de aquarum multarum periculose naufragio, salubriter evaserunt.

Quidam nautae Anconi tant, periculos tempestate jactati, submersionis periculum jam videbant. Cumque sic desperati de vita , S. Franciscum suppliciter invocarent , lumen in mari magnum apparuit: dc cum ipso lumine tranquillitas concella divinitus , ac si beatus vir sua miranda virtute , de ventis imperare posset dc mari. Quantis autem miraculorum prodigiis , beatus hic Patero in mari. Digiti su by Corale

210쪽

S. FRANCISCI. Isrin mari claruerit, dc clarescat ; quoties ibidem opem tulerit desperatis; nullatenus credo possibile per singula

enarrare . Nec mirum, si jam regnanti in caelis collatum est imperium seper aquas : cui M in hac mortalitate degenti , omniS corporea creatura , ad suam refigurata orbginem , mirabiliter serviebat. q. s. De liberatis a etinctilis in carceribus. In Romania , Craecum quendam cujusdam domini servientem , contigit de surto filiaciter accusari r quem dominus Terrae in alto carcere mandavit includi, & graviter vinculari. Domina vero domos miserta servi, quem

indubitanter credebat a culpa sibi imposita innocentem ;pro liberatione ipsius apud virum precibus insistebat de Votis . Verum non acquiescente viri siti duritia obstinate: recurrit domina supplex ad S. Franciscum, & ejus pietati

voto commendavit insontem . Protinus adfuit miser rum adjutor, M virum in carcere positum misericorditer visitavit. Solvit vincula, carcerem fregit, innocentem

manibus apprehensum, foras eduxit, &ait: Ego sum ille , cui domina tua te devotὸ commist. Cumque ille timore magno corriperetur, & pro descensu altissimae rupis voraginem circuiret: subito liberatoris sui virtute inveniens se in plano, rediit ad dominam sitam. Relataque per ordinem miraculi veritate , devotam dominam, ad Christi amorem & reverentiam servi ejus Francisci, serventius inflammavit. In Massa S. Petri, cuidam militi debebat pecuniae quantitatem pauperculus quidam . Cumque prae inopia facultas non suppeteret persolvendi: captus debitor a milite repetente; misereri sibi orabat .suppliciter, dilatio-

SEARCH

MENU NAVIGATION