De notionibus voluntarii (ekousion) ac consilii (Proairesis) secundum Aristotelis Ethica Nocomachea (III, 1-7) [microform]

발행: 1887년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

NMENT FOR THE HUMANITIES

Reproductions may noti made ithout permission hom

Columbia Universit Library

2쪽

This institution reserves ine risnt to refuse to accepi acopy orde is, in iis tuosement, ulli liment of the orderinoulo involvo violationi tris copyrisnt lais.

3쪽

VOLUNTARll. . .

PLACE

4쪽

COLUMBI UNIVERSIT LIBRARIES PRESERVATION DEPARMENT

Origina Materia a tame QEristing Bibliographic Record

Master Negative

. INITIALS 2 α

5쪽

l. 4

6쪽

QUAM

SCRIPSIT

FORΜIS DESCRIPSIT E KARRAS MDCCCLXXXVIL

8쪽

et λ

Antiquiores Graecorum philosophi, cum in siderum contemplatione et in universae rerum naturae investigatione versarentur,

ex philosophiae disciplinis physica potissimum et metaphysica coluerunt. Sed ubi Ophistae, deinceps Socrates philosophiam in vitam humanam inquirendam transtulerunt, tum etiam psychologicae quae proprie dicuntur et morales quaestiones institui coeptae sunt. Videmus igitur Platonem et Aristotelem primos

universam de anima doctrinam et morum disciplinam via ac ratione excolere atque describere. Quae philosophiae studiorum commutatio pertinet etiam ad quaestionem de animae humanae libertate. Superioris enim aetatis philosophi hanc quaestionem, quoad omnino in conspectum eorum pervenit, ad universas suas doctrinas metaphysicas referre solebant. A summis universi principiis profecti, cum inde omnium rerum origines et motus repeterent, plerumque ad deterministarum rationem inclinabant. mprimis sententia eorum late divulgata erat, qui censebant, esse quoddam numen divinum, quod et in rerum natura et in vita humana serreo necessitatis vinculo omnia ad suum arbitrium dirigereti Ex illis autem, quae supra denotavimus, temporibus, quaestio illa non solum accuratius et uberius disputata, sed etiam ad

animae humanae naturam et morum praecepta reVocata 8LQua in re primus nobis occurrit Plato, qui compluribus dialogorum suorum locis in X. libro de republica, in Timaeo aliisque delibertate humana disseruit, sed non sine aliqua inopia atque in 'constantia, quod accuratius exponere huius loci non est. Subtilius atque copiosius de hac re disputavit Aristotelis. Exstant in libris eius permulta, quae huc pertinent. Omitto ea indicia, quae afferri possunt ex XII et V libro Metaphysicorum, ex II. Iibro Physicorum, ex Q. libro Rhetoricorum, denique ex

9쪽

libro de Interpretatione ubi de conclusionibus disiunctivis

disputat). In iis autem libris, quos de anima conscripsit, expre88is quidem verbis hanc quaestionem non attigit, at tamen haud ita levia argumenta inde colligi possunt ad explorandam Aristotelis de hac re sententiam, praesertim ex capp. 9-11 libri III, ubi eas animae lanetiones enumerat, quae intercedunt inter rerum externarum perceptionem et corporis motum. Ex Ethicis autem Nicomacheis ea potissimum afferri solent, quae de notionibus

voluntarii sive spontanei ἐκουσιον et consilii προαἰρεσις ineunte libro III sunt disputata. De his igitur notionibus iam nobis quaerendum est. Sed

liceat mihi, ambitum nostrae quaestionis paulo accuratius circumscribere, ne parum prosecisse Videamur, i ad finem pervenerimus.

Neque enim nos agimus de universa Aristotelis doctrina de animae humanae libertate, quae quaestio multo latius patet, sed nobis de voluntario tantum atque de consilio disserendum est, quid significent, qualem habeant ambitum, quantum denique valeant ad illam, quam modo commemoravimus, Aristotelis doctrinam explorandam. At sortasse obstat huic quaestioni quaedam dubitatio. Dixerit enim quispiam Cur tandem de illis notionibus, maximeque de voluntarii natura, longe lateque est disputandum Nonne res per se patet 3 Voluntaria sunt omnia, quae quisque sua sponte su8cepit, aliena nulla causa coactus vel impeditus. At tamen res haud ita perspicua est. Ut unum hoc asseram. Ambigi potest, quid sit haec causa aliena vis externa, qua agendi facultas secluditur, an causa interna, qua volendi libertas tollitur. Aristotelis autem de hac re doctrinam haud ita manifestam esse vel inde apparet, quod interpretum sententiae valde discrepant. Nam cum alii negent, eum quaestionem de voluntatis libertate, quae proprie dicitur, omnino attigisse, alii censent, eum hanc rem penitus tractasse sed ne hi quidem inter se consentiunt, immo vero alii putant, Aristotelem ad indeterministarum partes inclinasse, alii autem affirmant, deterministarum rationes eum secutum esse. Quae cum ita sint, haud alienum videtur, hanc rem denuo in quaestionem Vocare. Sed priusquam ad rem ipsam transeamus, nonnulla proponenda esse puto de ratione ac tonsilio aethicorum mico

macheorum, quo accuratius cogno8camus naturam eius sontis,

ex riui potissimum nobis lauriendum est. In mihicis enim Aristoteles non id secutus est, ut quandam doctrinam de interiore

natura animae Ἀω voluntatis humanae araderet, Immo vero ostendere voluit, quomodo et suam quisque vitam bene beateque institueret, et rerum publicarum rectores cives bonos probosque

redderent. Quod ipse dilucide profitetur H 2, p. 1101 2 seqq.

Eodem sere pertinent ea, quae de arctissimo assinitatis vinculo dixit. quod intercederet inter morum disciplinam et reipublicae administrandae scientiam, iis Ι 1, 1094 11 I, 13, 1102 a12. Et quod de universa thicorum ratione modo commemora imus, valet etiam in disputationem de voluntario. aristoteles enim, eum de hae re disseruit, non id secutus est, ut subtiles quaestiones de libertate humana institueret, immo vero id egit, ut normam quandam a regulam praeberet, quam secuti et privatim singuli laudem aut vituperationem impertire et publice legumlatores honores aut supplicia decernere possent, os initium cap. 1 libri II. Non deerant enim. qui cum virtutum suarum laudem sibi

ipsi vindicarent, vitiorum culpam in externas res conVerterent, quarum impetu coactos se esse dicerent, ut turpiter argerenti Quorum inconstantia refellenda et excusatio adimenda erat. Quae cum ita sint, non omnino quidem prohibemur, quo minus ex ipsis thicis permulta de interiore voluntarii ac voluntatis natura hauriamus, sed cavendum est, ne hac in re modum excedamus et ea quoque inde promere conemur, quae ab

Aristotelis disputatione procul aberant. Qua in re iidebrandius, qui nuperrime Lipsit de hac re disseruit, maxime errasse mihi videtur, cum sibi confideret, ex illis libris omnia sere ea elicere se posse, quae de voluntatis libertate omnino dici possent, quin

etiam ea argumenta, quae a philosophis recentioris demum aetatis inventa sunt. Fontes autem praecipui, ex quibus illarum notionum cognitionem hauriamus, occurrunt nobis in Ethicis capp. Ilibri III. Paulo inserius Aristoteles ille quidem iterum has notiones attigit, sed perpaucis tantum verbis, et ita, ut ad ea, quae antea de his rebus disputavit, novi nihil sero adiungat. 3

3 De voluntario D. V, 10 113ba 2 seqq. de consilio autem VI 2, 1139a 2 seqq. 3 seqq. Il39' 4 seqq.

10쪽

Praeterea exstant alii singuli loci per reliquos thieorum libros dispersi, qui ad nostram quaestionem pertinent, quo Occasione data arce88emus.

Illa autem capita libri III extremam efficiunt partem eius disputationis, quam de universa virtutis ethicae natura Aristoteles instituit, quae pertinet a cap. 1 libri II usque ad cap. 7 libri III. i Postquam enim in libro II exposuit, virtutes esse

habitus, et esse medietates quasdam inter nimium et parum,

nunc vero ab ineunte libro III quaerit, utrum virtus ne minus vitium sit voluntaria necne. Iaeo autem quaestio non directe, ut ita dicam, absolvitur, sed Aristoteles a notionibus virtutis a vitii reeedit ad notionem consilii προaιρεσις , nam cum virtus ac vitium sint ρει προαιρετικα scs ea quae II, 6, 1106 36 sqq. dicuntur , προαιρεσις utriusque est fundamentum. Primum igitur examinat, quae ratio intercedat inter voluntarium et consilium deinde hinc progreditur ad ipsius virtutis a vitii voluntariam inquirendam naturam. Quae cum ita sint, facile eomprehendimus ordinem disserendi, quem ingressus est Aristoteles Primum, capp. 1-3, de universo Voluntario atque involuntario disputat deinde, capp. 4-6, exponit naturam consilii et voluntatis, quae cum illo arctissime coniuncta est postremo, cap. 7, ostendit, congilium et propterea etiam virtutes ac vitia

esse voluntaria.

Quem disputationis ordinem nos quoque sequemur et ordiamur igitur a voluntario et involuntario.

I. De Oluntario.

Primum autem inquirendum esse mihi videtur, in quanam, ut ita dicam, regione animae humanae voluntario et involuntario omnino sit locus. Quam rem Aristoteles in capp. 1- libri III praetermisit, fortasse quia putabat, rem per se patere. Sed in

cap. 10 libris, 1135 a 34 sqq. nonnullas animae lanctiones enumerat, quas neque Voluntarias neque involuntarias esse affirmat, velut genescere, mori addere possis regcere, dormire, alia. Quas functiones si revocamus ad eam animae partitionem, quam

invenimus I, 13, facile apparet, ea es8 ex anima vegetante sive nutriente. Haec igitur animae pars ad discrimen inter voluntarium et involuntarium nihil pertinet quod etiam clarius elucet, si perlustramus ea, quae praeterea I, 13 de hac parte proponuntur et propterea a reliqua nostra disputatione secludenda esti Restant igitur ex animae partibus gentiens et intellegens, o in his quid fiat sponte, quid invite, iam exploremus capp. 1 3 libri III Ethicorum interpretantes. Progreditur autem Aristoteles via negationis ostendit enim primum, quid non sit voluntarium capp. 1 - 23, ex quo efficitur, quid sit voluntarium cap. 33. Eorum autem, quae non sint voluntaria, duo statuit genera 33:1. violentum το βιaιονι cap. 1;2. per ignorantiam Iactum re δι πνοιαν γιγνομενον),

cap. 2.I. Violentum ι igitur ineunte capite 1 ita circumseribitur: βέαιον δὲ υ ν άπη ρωθεν, τοιαυτη ουσα εν Π μηδεν συμβαλλεται ὁ πραττων Iraσχων 1110 a 2-33, quae definitio iisdem sere verbis repetitur exeunte cap. 1 11104, 15 17 . Aliam definitionem, nec tamen diversam, invenimus in medio capite, 11104 1: Iata φατεον . . . ποτ a 4 ἰτέα ντοἷς ἐκτος ἡ καὶ ὁ πραττων μηδεν συμβαλληται hic enim pro notione αρχ' - principium adhibetur notio αρχή - causa,

se ea, quae III, 8, 1l14b26 seqq. proponit, cum praemissa recognoscit atque complectitur. Bene complectitur haec duo genera Thomas Aquinas, cum dicit

lectio 1 libri III): Voluntarium importat

1. motum appetitivae virtutis, quae praesupponit, 2 cognitionem apprehensivae virtutis, quorum utrumque potest excludi, 1. si excluditur motus appetitivae virtutis, gignitur .involuntarium per violentiam,2 si excluditur cognitio apprehensivae virtutis efficitur involuntarium per ignorantiam. Ex cap. b libri V Metaphysicorum apparet, τὸ ἀναγκαῖον finitimum esse τῶ βιαίω At tamen necessarii notio maiorem habet ambitum,

nam violentum inter alia necessarii genera enumeratur. Dicitur enim ibi I 0154 2 seqq. χναγκαιου λέγεται, o ... καὶ ὐν . . ., τι ὁ βίαιον καὶ α μα τουτο 'ἐστὶ το παρα την ρμην καὶ τήν προαιρεσιν ἐριποδίζον καὶ κωλυτικον.

SEARCH

MENU NAVIGATION