De notionibus voluntarii (ekousion) ac consilii (Proairesis) secundum Aristotelis Ethica Nocomachea (III, 1-7) [microform]

발행: 1887년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

origine opponere 1114b1--3), tum hanc sententiam relinquere

et ad adversariorum rationes totum se applicare Non negare eum igitur, finem pendere ex naturae indole, quin etiam Aristotelem eo progredi, ut ex hac sententia concludat, virtutem ipsam esse ἀκουσlaν. Sed hanc involuntariam virtutis a vitii naturam sensu metaphysico esse accipiendam, cum antea Aristoteles, morali sensu notionis voluntarii usus, ostenderit virtutem ac Vitium esse voluntaria. Itaque eum coniungere deterministarum rationem, quae virtuti ac vitio involuntariam tribuat naturam, cum Vitae 8u, quae utrumque quasi voluntarium hominibus imputet. Sed iis rationibus minime assentior Primum enim concedo equidem, mirum videri posse, quod Aristoteles sententiam suam

de thantasiae origine, quam 11Mb1-x proponit, perpaucis tantum verbis attingit, cum contrariam de hac re sententiam multo uberius persequatur 11 144 3-12). Ex iis autem, quae Aristoteles paulo inserius 1114b15 seqq. disputat. luculenter

apparet, eum non propterea tam breviter de phantasiae origine ex habitu disseruisse, quod hanc doctrinam contra adversarios tueri non potuisset eamque brevi post deposuisset, sed quod ad universae quae8tionis eventum nihil saceret, utrum phantasia et finis naturae indole rum ex habitu penderent, quoniam cinutroque casu -τω Ta λοιπα ἈκOυGίως πράττειν virtus ac vitium voluntaria essent ib. 18). - Praeterea non nego, Aristotelem non sine aliquo ardore ac studio sententiam eorum prosequi, qui censebant cuique natura finem proponis -- praeclarum

nimirum, si cui naturae indole optimi fines contingerent ib. 83 tamen Inde nondum molligi potest . hanc isses ipsius

Aristotelis sententiam. Immo vero, si Aristoteles nostro loco tantum naturae tribuisset, hoc repugnaret iis, quae VI, 13 1144 by Hildebrand pag. 28: . . . . Aristoteles glebi daheruene onilim herbeigegogene Analogi der plosor aus. Undiu eniWichelter im Folgende de Vollendete Determinismus, obet heine Hermeneuti beZwelial hann das e diesen ala seine igne Ansichtvortragi. Confidentius quam rectius hoc dictum esse mihi videtur. Cf. praeterea pagg. 31 et 32. f. etiam Ramsaueri iudicium de hae periodo: nonnunquam dubites, anno ipsum Aristotelem se non adversarium audias loquentem ex annot ad pag. l lx 3 sqq. .

6 seqq. de naturali, ut ita dicam, virtute φυσικη αρετj affert,

quam ad sentientem tantum animam, non ad intellegentem pertinere docet; et repugnaret altera ex parte iis, quae alibi de consuetudinis et exercitationis dignitate ac vi ad morum iudicium formandum proponiti, Ac ne haec quidem ratio nobis negligenda est. Si genuina esset Aristotelis sententia, quae dicuntur 11 14' 8-10, tum quaerat quispiam suo iure, cur tandem Aristoteles morum disciplinam descripserit et certos quosdam agendi fines statuerit, si ipsi persuasum fuisset, fines cuique natura propositos 88 neque aliunde posse accipi. - Denique testis nostrae sententiae est Thomas Aquinas, sed eius disputatio

de hae re lib. III leetio 13 tantum habet ambitum, ut intra

spatium nobis concessum non possit exponi. Maxima autem perversitas sententiae Hildebrandii eo contineri mihi videtur, quod affirmat, ea, quae Aristoteles ex adversariorum praemissis concludat, virtutem enim non magis esse voluntariam quam vitium, ipsius esse sententiam. Atqui Hilde-brandius negare non potest, Aristotelem in reliqua omni disputatione sua ostendisse, virtutem ac Vitium esse voluntaria. Propterea contendit, eum voluntario varias subiecisse notiones et moralem et metaphysicam, quarum alteram antea adhibuerit, altera autem nostro loco utatur. Sed etiamsi nos quidem onoscimus in variis Aristotelis voluntarii circumscriptionibus diver- Sas notiones latere, tamen Aristoteles ipse quidem unam tantum voluntarii notionem proponere voluit, eandemque in nostrum quoque caput, ubi de consilio, deinde de virtute ac vitio agitur, adhibuit. Quod ni ita se haberet, immo vero si Aristoteles novam voluntarii notionem inducere voluisset, tum certe haec notio accuratius explicanda erat, praesertim cum superiorem suam notionem per tria capita 1-3 diligentissime exposuisset. Comprobatum igitur videmus, quod supra invenimus de ratione, quae intercedat inter voluntarium et consilium. Omnia enim, quae per consilium gignuntur, sunt voluntaria, et propterea etiam virtus ac vitium. in autem quaerimus, quantum ex hac

re colligi possit a diiudicandam quaestionem illam de libertate

humana, eadem sere inopia nobis denuo occurrit, quam supra reperimus, cum disputavimus de voluntaria eorum natura, quae

per cupiditatem sive per iram sunt Illa enim voluntarii notio,

22쪽

quae ineunte cap. 3 describitur, quam in T. quoque capite adhibitam invenimus, agendi tantum libertatem signiscat, voluntatis autem libertatem, quae proprie dicitur, non attingit, ut supra

commemora imus.

Sed praeter hanc voluntarii notionem alteram quoque in-Venimus, eamque artiorem ut ita dicam. Quae notio latet in indicio illo morali, quod Aristoteles saepius attulit testimonium Voluntarii, quamquam ipse quidem hoc indicio non aliam voluntarii notionem significare voluit, atque illam, quam ineunte cap. 3definivit. Indicat enim morale illud indicium, voluntaria esse omnia, quae laus sive Vituperatio subsequantur. Propius accedere hoc mihi ad propriam voluntatis sive volendi libertatem et, it ita dicam, ad indeterministarum rationes inclinare mihi videtur. Quod ni ita se haberet, puto, Aristotelem audi ac vituperationi tantam dignitatem et vim tribuere non potuisse, quantum revera tribuit scis praeter alia III, 7, 11132 26 seqq. Sed hoo magis suspicari et coniicere, quam certis rationibus confirmare possumus, quod Aristoteles intermisit. de hae re subtiliores quaestiones instituere.

l. Fontes.

1. Aristotelis thica Nicomaches, ex edit. r. Susemihi. . se ex edit. G. Ram8auer. 3 Aristotelis De anima, ex edit. Ad Trendelenburg. 4. Aristotelis Metaphysica, ex edit. H. Bonitz.

ll praecipua subsidia litteraria.

1. S. homae Aquinatis commentarius in Eth. Nie. Editio armensi8, om. XXI).2. d. Zeller Die Philosophie de Griechen, II b. 3. H. Siebeck Geschichte de Psychologie I, 2. 4. F. Brentano Die Psychologie des ristoteles. 5. Selirader Aristotelis de voluntate doctrina. Gymnas.-Progr., Brandenburg 1847. 6. Trendelenburg mistorische eitrage gur Philosophie. II. T. Hildebrand: Aristoteles Stellun gum Determinismus . n- determinismus Dissertation, ei peti 1884.

23쪽

Natus sum Gustavus Hoepe uolhusis Thuringorum die 18. mensis Oct anni 1864, patre Ferdinando, matre Dorotheae gente Frilli, quos parentes adhuc superstites esse valde gaudeo. Fidei addictus sum evangelicae Litterarum primordiis in puerorum schola imbutus, frequentavi ab anno 1875 real-progymnasium et ab anno 1880 gymnasium patriae urbis. Maturitatis testimonio instructus autumno anni 1883 alas Saxonum me contuli, ubi per acto semestria scholas audivi virorum illustrissimorum Beys chlag, Gloel Hering Jacobi, Κ tiliter, osti in Mulier, Rielim, Schiotim an ex ordine theologorum Conrad, Droysen, Osche, a ym, rolin, Stumps Thorbecke, phues, Valli inger ex Ordine philosophorum. Praeterea in convictu Tholuchi an per tria semestria intersui exercitationibus theologicis, quae 'bi haberi

solent.

Praefatis cum omnibus viris optime de me meritis tum maxime Martino illiter et udo lso Haym gratiam habeo

SEARCH

MENU NAVIGATION