De rebus Delphicis imperatoriae aetatis capita duo

발행: 연대 미상

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Hic titulus in antica planitie lapidis calcari n. 897 lectus est qui unus ex tribus βαθμοις templi erat, in fronte quae ad orientem spectabat idem memoratum est . 6 de basi Statuae quae sorori ut erecta est Paene similem huic nostrae inscriptionem inuenit publicique iuris feci I. Pom-to- , sed illum lapidem in situ non suisse et ipsum quoque ex gradu templi cecidisse mensurae quam simillimae demonstrant in utroque lapide pars infima anticae planitiei 0 m. 055 alta, introrsus recedit. res igitur statuas increpidine positas suisse comperimus quo et Gai et Constani in tempore, sacram urbem pauperem fuisse significatur

112쪽

Vix puto dissenties si documenta quae hucusque attuli pauciora esse dixero quam ut de Delphis illa aetate florentibus in uniuersum concludatur. am, ut omnia omittam quae tempus hominesque nobis inuiderunt, titulis quos legisti adiungenda est insuper satis ampla collectio inscriptionum quibus Delphi honorauerunt uiros aliunde illustres aut admodum ignotos, illic utique conspicuos propter reuerentiam ii Apollinis sanum prosecuti sunt. Proconsules scilicet Achaiae aut Asiae, spectatissimos

primi ordinis homines feminasque, uelut Herodis Attici uxorem et pueros, aut Domitii illius Hygini familium quem Delphis archontem suisse comperimus, philosophos, SophiStas, rhetores, in omni genere erudito et praecipue, ut uidetur, in naturalibus quaestionibus, atque cum poetiSathletas, cum grammaticis circulatores funambulos, καλο-6ατας mox pernosces uariam illam omnium turbam qui

suam laudem tanquam a Deo confirmari cupiebant quorumque laude templum inuicem quodammodo illustrabatur Ad aliud igitur tempus et ad alium locum si differam

quid sentiam, iure non me reprehendaS.

Suppetunt tamen quae didicimus ut iam εὶς μια ἐδεα, omnia ducentes complecti tentemus. am si quis in multitudinem ipsam titulorum intuetur, non immerito arbitratur Delphos in altero . Chr. saeculo quasi rediuiuos nouo splendore effulsisse. imirum habebat Plutarchus cur

113쪽

CONCLUSIO 95 gratissimo animo benigne intentam in Pythii sedem imperatorum et praesertim Hadriani mentem memoraret. Revera enim uidimus sacram urbem locupletibus donis cumulatam magnificoque suburbi auctam et denuo Graecis omnibus religionis sacrarium factam. Vt caerimoniarum participes essent ludosque spectarent undique concurrebant homines ad os ιραλι γης, aestimabatur plurimi ciuis et senatoris delphici honos, laus ex Pythiis parta et Amphictyonica dignitas non magnorum iam nominum umbrae esse uidebantur Maior numerus quoque factus erat eorum qui Deum quotidie colebant et utrique sacerdoti adorant multi qui nihil potius ab Romanis didicerant quam certum magistratuum ordinem observandum nobilem scilicet Apollinis puerum osiosque et Pythii si vδικου laudare sal est, quibuscum αρχηις et Pythia, ut ceteros et ipsius Apollinis et Bacchi ministros ceterorumque Deorum sacerdotes praeteream, splendidiorem Sacram pompam iaciebant. Civilibus etiam rebus praeerant cum archonte buleutae prytanesque et demiurgi insignior apparatu, ut uidetur, quam Superioribus temporibus. Quod significant ipsi tituli qui non plures tantum sed multo accuratius quoque et elegantius sub finem primi saeculi magisque etiam per alterum, inde ab raiano serme usque ad Septimium Seuerum incisi sunt. Sed non sortuito quodam casu collata sunt tempora quae ante restitutores illos ueteris θρησκειας et quae post eosdem fuere, cum statuas Caligulae sorori et imp. Constantino eodem modo in gradu templi positas esse memorauimUS. Νon enim in aeternum ut Plutarchus aliique credere potuerunt sed non multo magis quam centum annos Delphos

114쪽

96 CONCLUSIO iterum reuixisse nobis iam licet contendere. Facillimum est nunc quidem ex eventu iudicare, aequalibus autem salsa non poterat uideri splendoris ea species quae imperatorum simul atque eorum potestate semper in tuto firmata

apparebat. Itaque de illo tempore in primis digno quod

penitus introspiciatur sic liceat quaestionem summatim aggredi. Magna quidem ingenia cessere, sed haec omnis quae At de uita et moribus hominum philosophia, non aliquot iam sapientium scholis inclusu, ad homines multo frequentiores et usque ad communem populum descendit . estimonium non sane in maius extollendum, notabile tamen praebetur hac noua formula, in decretis tum usitatissima Ἀσα ori: καλοις καὶ ἁγαθοις vορασι διδοται, qua antiquum illud καθατερ τοῖς αλλοις προξευοις και εὐεργέταις detrusum est. ecialibus rebus immorari uolo quanquam nonnullo nouimuS philosophos, plutonico praesertim uerum alio quoque, qui uulgari quodam συγκρητισμῆ, maiorum religionem ad

naturalium rerum scientiam et ad humanam rationem accommodare tentaverunt. empe omnia quae, ut πλατωυιστι

loquar, magis ad δοξα fortasse αληθη quam ad ἐπιστημιηvaltinent nunc praetermittenda esse censeo. Sed si quis aeriorem earum rerum curam quae ad uitam honeste regendam spectant et illam caritatem generis humani et Deorum amorem, ut ita dicam, paene anxium in teneriores animos tunc irrepsisse negat, obliuiscitur prosecto quam celeriter christianorum fide per gentes et maxime per urbium plebem manauerit. Cui rei etsi diuersum primo adspectu uidetur SSe non possum non splendidum Delphorum decus alterius . Chr. saeculi conserre. Eiusdem enim generis duas Specie teneS.

115쪽

Sed ex hoc ipso quod componuntur Statim quantum differant dilucide indicatur. am christianorum religio paene tune nascebatur et per ulteriora saecula sua sala peragenda habebat Tempus autem quo Olympiorum religio evaneSceret atque XStingueretur appropinquabat. Quod uidere non poterani Plutarchi aequales et qui post eum Antoninis imperantibus fuere ut qui iniuria sibi persuaderent τη πατριου καὶ παλαια πιστt a Dei datam neque ab ulla parte impugnandam esse irgo caueat quis ne omnibus illis hominibus o Romanorum imperatori simul atque uilissimo θαυαατοποι o uel praestigiatori qui delphicum

Sacrarium Summo cum Studio amplexi sunt commune

consilium iribuat quasi templum densatis ordinibus tueri uoluerint. Documentis enim nihil adfertur quod somnia illa

uera euasiSSe Stendat, et reipsa Apollinis sectatores congialto adversu hostem non sese congregavisse liquet quem admodum nesciebant. Vniuscuiusque rei humanae lex est ut naScatur, uigeat,

pereat. Sed ut sit in morbis quibus corpori uires non uno ictu fractae ceciderunt, imminuuntur autem in dies, priusquam in noctem illabatur moribundus quasi inexspectato impetu resurgit et semetipsum et suos decipit, ut si uita paene ultimo animae nisu reuocetur ita delphica religio quae antequam Augustus rerum potiretur languescebat,araiano Hadriano Marco imperantibus denuo effloruit; quod certo demonstratum est. In ipsis autem floribus minime latebant signa quibus indicari potuit moram non diuturnam futuram et aliquid temporis, ut ita dicam, ad

1. s. insignia Plutarchi verba A nator. c. 3, p. 56 B.

116쪽

98 CONCLUSIO soluendiam concessum esse Atque omnia nondum enucleare

possum haec certe dicenda quae uitam ipsam penitus consumebant. 0λιγαυδρια scilicet illa quaρ iam teste Polybio Graeciam perdidit uno remedio sanari potuerat inde aduenae qui munera in ciuitate non sua adipiscebantur. Addo quod dignitates in quibus constitimus quippe quaS Graeci tunc eximio amore prosecuti sint non liberae ciuitatis iam instituta erant sed nihil aliud quam uana ludicraque nomina quibuscum reuera congruebat nihil Ioci autem et uoces ex thesauro antiquitatis depromptae imaginem quamdam uiuam efficere non poterant itaque porticus illae atque illa aedificia quibus Pylaea splendebat non multo magis ualebant quam restitutiones ab architectis et αρχαιολογοι in charta delineatae. ihil enim obstare poterat quin illaberetur templum umbraque uespertina Apollinis

117쪽

Hadrianus 43 Antoninus 36 Constantinus 45 Licinianus Licinius Aug 45

Antiphilus Gorgili s

118쪽

Cn. Domitius Hyginus ... 25Ρ. Egnatius Iresianus ius. 3 Eubulides Eubulidae 36 Eudorus 32 Euhemerus Onesiphori s. . . . 25 Euphrosynus Damoni s Fabius Falernus 39Flauius Aristotimus ... IT 34 T. Flauius Soclarus rarchon.

27-29, i Gulus Xenonis Gaius platonicus L. Gellius Demostratus 5 L. Gellius Menogenes 45 Glaucias Antigoni Iulia Chrysea Τib. Iulius Agathonarchon . . 26Τib. Iulius Aristaenetus s5, 36Τib. Iulius Assidia ii sarchon. 39 C. Iulius Capito 33Τi Iulius atricus Τib. Iulius pytanis 39 C. Iulius udens 43 Iulius Seleucus 50 Lamprias archon 32Μemmi Euthydamilla o 14 Memmi Lupa l 14 C. Memmius Euthydamus

119쪽

CONSPECTUS

De imperatorum Romunorum tum liuitates delphica epistularum CommerCio 59-93 De Domitiano i5 De Hadriano G2 Conclusio Indices cap. I

SEARCH

MENU NAVIGATION