장음표시 사용
11쪽
aedis posticus. Verum anno 1633 producto meridiem versus aedificio , novoque Fornice ad priores quinque adjecto, parios ille est dirutus, neque Egna tit linea usui deinceps fuit. Ex eo itaque tempore de gnomone alio subrogando agitatum est. Plerique Egnatianam regulam ipsam in spatium ex novo adiectum simili positu trans se
rendam , ac Solis radium per parietem recens constructum excipiendum cense hant. Contra Joannes Dominicus Cassinus qui Bonaventurae Cavalerio ante
biennium suffectus mathesim publice profitebatur, Solem ex ipsa potius testudine, quippe parietibus sublimiori, admittendum sentiebat, ac lineam in meridiano describendam, quam toto anno irradiaret; hoc enim pacto , dimensis ad perpendiculum lineae partibus quas solis imago quotidie attingeret, praestantissimum instrumentum paratum iri, quo minimae quaelibet motus di ferentiae atque inaequalitates distingui possent. Verum huic rei cum multae intercedebant dissicultates tum in primis obliquus ille AEdis ad meridianum postus obsistere judicabatur. Quicumque enim sive in mediana sive in altera laterali concameratione locus eligeretur unde Solem immitti placeret, necesse erat ad hunc toto anno ac praesertim per hyemem meridie excipiendum, lineam ipsam tantae longitudinis fieri uti ex altera in alteram navim procurreret id autem quominus succederet columnarum quae naves disterminant crassitudinem obstituram plerique ominabantur; quippe tam modicam fore meridianae lineae ad columnarum lineam inclinationem, uti per intercolumnium inoffensis basibus transduci non posset; atque eam videlicet Danti fuisse aje-bant caussam cur ex obliquo priorem illam lineam statuisset. Erat haec sane res in summa mensurarum subtilitate posita. Cassinus primum ex squisitis observationibus per eas horas habitis quibus horis Sol ipsam
aedis frontem stringeret certissime comperit quo angulo parietes, atque ad C Colunmarum directiones ad meridianum inclinarentur . Dein ducta linea quae Columnarum duarum proximarum bases alternatim tangeret, angulum est di
mensu S , quem linea haeC Ciam ea Comprehenderet, quae PCr baseon centra du
ceretur ; quem angulum ubi priore illo aliquanto minorem reperit, audacter fortasse, sed ex propriae artis fiducia polliceri non dubitavit nihil per colum nas obstiturum quominus meridiei linea ex alia in aliam templi navim traduci posset. Ceterum nullum oppo tuniorem fore locum, quam si inter columnas illas duas transmitteretur, quibus columnis fornix ad laevam ab ingressu secundus incumbit, Solis vero radiys ex quarta testudine ortivae navis non longe a pariete exceptus in lineam incideret; ita enim futurum ut neque haec eas templi partes occuparet, quae potissimum sacris ceremoniis addictae sunt, &tamen longitudinem habere poli et gnomonis duplam sesquialteram, quantam requiri noverat quo per ipsum hybernum solstitium Solem acciperet. Cum ejus rei rationem omnem scripto declarasset, ac vir summus Cornelius Marchio Malvasia de eo ad Senatum retulisset, patribus rem perfici, ac Cassino negotium dari placuit. Ille perducta inter columnarum angustias ea quam meridianam futuram noverat linea, ac pluribus in eam demissis perpendiculis summo studio punctum ipsum in testudine investigavit in quo foramen statui oporteret, ut neque pro puncti altitudine spatium ad justam lineae lon- A a gitu-
12쪽
gitud Inem deficeret, neque tamen nimio superaret. Posquam punctum illud
reperit in eo loco laminam cum rotundo foramine ad horigonem libratam colia
Iocat, tectumque quantum oportet superius patefacit. Punctum aliud in pa vimento sub centro foraminis perpendiculo designat. Ubi omnia recte habere comperit mathematicos, literatosque alios viros ad diem ipsum aestivi solsti iii, at Junii 161 3 publico programmate invitat. Programma in haec verba conceptum erat: In hoc aesimo Sol lirio caelesistaentiae a fundamentis instaurandae in templo D. Petronii primus lapis ponitur: praesens Sositium obfer Da tur: Dia Solis circa meridiem describitur: ibi in pavimento meridiana linea quum Sol ab altissima orientalis fornicis parte intromissus toto anni decursiti iu, o meridiei puncto illustrabit , quotidianis Solis , Lunaeque Θ in signiorum i- aerum obser Dationibus, pΜ cisque experimentis accomodata, in enso tramite describitur , ω publicae censurae exponitur die xx I ω xx II Junii , civilis bo-νθlogii hora XU. Cum omnium ordinum concursus factus esset, meridie appetente, ut primum Solis species in pavimentum delapsa est, in ipso pavimento quod antea hoc loci ad libellam componendum curaverat) vestigium curvae semitae ab utroque speciei margine peragratae delineat, atque ad aliquod temporis postmeridiem prosequitur. Dein circulari arcu descripto, cujus circuli centrum in perpendiculi puncto situm erat, earum semitarum quas delinea verat alteram in punctis duobus intersecat, sectionum intervallum bifariam dividit. Perspicuum erat ab astronomicis rationibus fore uti linea quae ex arcus centro ad medium illud punctum recta duceretur , caelesti meridiano congrueret. In eo itaque positu filum quam rectissime potest intendit. Tum vero mira hominis solertia omnium oculis sese prodidit; filum enim recta inde produ stum intercolumnas illas duas ita dirigi apparuit ut earum bases tantum non per raderet. Denique aliis exaratis circulis, aliisque cum utraque illa marginum semita motatis sed ionibus experiri placuit an idem meridiani positus inveniretur,
Deque uspiam discrimen repertum est quod ad decimam Polli Cis partem exsur
geret, plerisque viri acumen, quibus iam & sortem extollentibus. Sed forae unae sane fuerit eam esse columnarum collocationem uti meridianum solentianuspiam interciperent; illa vero quantae artis atque industriae fuisse existima nius hunc ipsum ad amussim positum praesensisse, Solemque in angustissimum il- Ium tramitem ex destinato induxissis, atque omnia ita ordinasse ut non tam ad
meridianam lineam inveniendam quam ad fidem inventae adstruendam Solis ope
13쪽
Um: vero quae ad perficiendum deinceps aptandumque caelestibus obser- vationibus instrumentum adjecta fuerunt non eo ordine persequar quo effet' a sunt, sed illud potius quemadmodum his diebus visitur absolutum
describam. Meridiana haec linea ex serrea constat regula transversum digitum lata,inter regulas duas marmoreas unciarum duarum latitudine pavimento infixa, atque ab eo puncto navis ortivae , cui puncto foramen solem admittens in testudine imminet, per templi intercolumnium fere ad frontis parietem prope medianae ianuae latus porrecta. Regulae illae intercolumnium adeo ex obliquo pervadunt ut ferrea quidem columnarum neutram attingat, marmoreae vero si
gulae singulas distringant, ac propterea aliquid de harum angulis abradi
oportuerit. Gnomonis vicem in hocce instrumento gerit perpendiculum ., quod a centro foraminis demissum in ipsum ferreae regulae caput, atque in meis dium eius latitudinis punctum incidit. Foramen circulare est in lamella plana ex orichalco. Lamella quadrato lapidi cochleis adstringitur, qui lapis cum ipsa testudine calce coagmentatus est. Ne autem foraminis margines ob lamellae crassitudinem aliquem Solis radium, cum praesertim obliquius incidit, interciperent, ita excavata est lamella ut foramen concavam frusti conici aut potius sphaerici superficiem referat, superiori parte quantum opus erat patulum, inferiori in aciem destinens. Ea propter planum foraminis, ejusque centrum, quod in definienda gnomonis altitudine attenditur in inferiori lamellae facie est positum. Eam altitudinem pedum Bononiensium II unciarum 3 Cassinus est cli mensus; sed quo facilius ex observationibu S calculi ineantur, in Partes aequas centum dividi, singulas vero centesimas in particulas mille subsectas cogitari placuit. Centesimarum distributio in lignea regula perpendiculi altitudinem aequante peracta est eoque opere centesimae singulae uncias apsas decem pedis Parisiensis comprehendere inventae sunt; unde confit altitudo tota unciatum Parisiensitum mille. Partis centesimae modulus extat in lamina parastadi inserta ad caput lineae meridianae, in millenas ipse partes dispertitus, quo mensurae ad centesimas millesimas altitudinis particulas defini-Ii queant. Earum particularum foraminis diameter centum comprehendit. Jam marmorea regula quae ex parte orientis ferreae adjacet e segmentis pluribus in longitudinem continuatis compingitur; haecque segmenta singula ad duas ipsas altitudinis centesimas dimensa sunt. Numeri segmentorum terminis Perpetuo ordine adscribuntur, qui terminorum singulorum a perpendiculi puncto distantiam per ejusmodi partes dinumeratam indicent. Numeratio ada Io centesimas cum linea ipsa finitur; hunc enim praeter propter CX tremutata
limitem radius ab imo Solis margine per brumale solstitium attingit; hinc longitudo lineae sit pedum Bononiensium omnino II S, unciarum 6 semis. Cete
14쪽
aeum cum ob iuncturarum asperitates nonnihil ambigui ement In marmoribus
centesimarum termini, regula ipsa ferrea anno I 69S , cum instrumentum a Cassino redintegratum est, incisuris e regione numerorum illorum appositis,
dii incta fuit, aliaeque praeterea incisurae mediis locis adjectae, quibus jam non hinae, sed singulae partes centesimae longe certius discriminentur, maxima enim cura est adhibita ut incisurarum distributio quam exactissima esset. Regula porro alia marmorea quae ab occidente est, ex pluribus & ipsa lapidibus, sed longitudine minime inter se se paribus jungitur. Singuli enim lapides singulis gradibus meridiani circuli respondent, qui gradus a vertice ad
Solem, vel ad aliud Sidus numerantur cum ad ejus lapidis terminum radium emittit, quemadmodum adnotati lapidibus numeri ostendunt; itaque lineae extremum paullo ultra gradum octavum & sexagesimunm excurrit, quod ea in Bononiensi meridiano distantia sit Solis a vertice maxima. Verum haec graduum notatio vix quicquam ad observationes ipsas conducit, sed ad uberiorem quemdam organi instructum videtur ad j eicta ; gradus enim, & graduum Parte S longe accuratius ex prioris regulae dimensionibus computari possunt. Etsi vero regula utraque e tot lapidum segmentis coalescit omnium tamen superficies coaequata est, atque ad eundem cum perpendiculi puncto horigo n- talem positum studiosissime exacta. Id vero ope aquae in canali juxta lineam Collocato consistentis effectum est, cujus aquae superficies ab initio lineae ad ejus extremum pertinebat . Lapides enim eo usque attollebantur, aut deprimebantur, quousque singuli parem cum puncto perpendiculi a superficie aquae altitudinem servarent. Sed qui rationem Omnem atque artificium quo haec
singula peracta sunt scire cupit, legat licet quae Cassinus in hujusce instrumenti historia vernaculo idiomate conscripta ac Bononiae anno edita
tradidit, quaeque Dominicus Guliel minus eidem libro adjecit. Ceterum ne quid operi deesset aptati sunt ad regularum latera quadrati lapides iis locis singulis, quae solaris species attingit quum Sol singula Zodiac;
signa ingreditur, insculptis ex ad verso signis duobus, altero ascendentis ecliis
plicae semicirculi, descendentis altero, quorum signorum initia eosdem circulos aequatori parallelos describunt. Ad ipsum Cancri initium, in quo puncto fit Solis conversio , elliptica ejus species delineata visitur quo loco , quaque magnitudine in solstitio aestivo anni 163s est observata. Idem in tropico Capricorni faelum est , postquam hyemali anni 1636 solstitio imaginis magnitudo , & situs est animadversus, qui locus ad boreale extremum lineae est positus, imagine ipsa nonnihil ultra aue O perpendiculi centesinias porrecta . Praeterea lapidibus aliis juxta orientalem regulam incisae sunt horae ipsae quae ab occasu solis ad ejusdem ortum intercedunt, quibus diebus Solis semita per eas
lineae partes transit. Denique frusta alia marmorea ex parte Occidentis sita indicant dena quaelibet scrupula tertia totius terrae ambitus, quae scrupula ab initio lineae ad singula haec marmora intersunt; cum enim linea continentia quae superficiei aequi distans sit posita, minime recta est, sed curva, a meridiani tamen plano nuspiam deflexa, ac propterea eas divisiones suscipit quibus circulorum arcus dispertiri solemus. Est autem ex Cassini rationibus tota dineae longitudo ejuscemodi scrupulorum Igo, sive secundorum a , tertiorum
15쪽
Io, paullo amplius, nempe totius meri aiani circuli pars praeterpropter sexcenti millesima ; io quod in anta intoriori medianae januae atramento destria Ptuni, non tamen incisum voluit.
ΡRoximum illud est ut ostendam quo pacto meridianae observationes hocce
instrumento peragantur, atque adeo peractae sint eae omnes, quas in hac serie tradimus. Id vero ex iis quae dicta sunt facile intelligitur. Meridie enim, quum Solis species a ferrea regula bissecta apparet, utriusque speciei marginis semita diligenter attenditur, ac lineolae duae in contiguis marmoribus cultelli acie , aut rubrica exarantur, quas lineolas margines ipsi inter progrediendum perra dant, id quod unicus observator haud dissiculter praestat, commodius autem duo, qui singuli in singulos imaginis limbos intendantis Deinde circino, aut taeniola ex charta intervallum utrumque accipitur, quod inter notam, ac proximam illi ferreae regulae incisiuram intercedit, numerusque centesimarum perpendiculi, qui incisurae respondet exscribitur, qui numeri in orientali regula marmorea alternis incisuris e directo sunt appositi
atque illud etiam advertitur an nota ultra incisuram , cujus exscribitur numerus boream versus, an citra eam versus initium lineae exarata sit, uti ex eo a P Pareat num acceptum intervallum super centesimas in summam sit imputandum, an vero subducendum. Tunc intervallum ipsum quot partium millesimarum unius centesimae sit ex mod uni ad caput lineae posito exploratur, atque
ita Solaris utrjusque marginis a perpendiculi punino distantia ad centesimas millesimas particulas colligitur. Neque dispar est ratio si de Luna observanda agatur, quod interdum experiri placuit. Luna enim cum pleno orbe lucens meridianum pertransit satis nitidam sui speciem in hac linea essicit. Ad ejus autem speciei margines definiendos nihil aptius inveni, quam si charta alba in ipsa specie statuatur, ac sensim versus speciei marginem ita reducatur, ut chartae limbus rectis semper angulis lineam inter secet ; ubi vero inter reducendam chartam nihil amplius luminis ab ea delibari appareat, ibi charta sistatur, tum vero lumen e laterna proferatur ac punctum ipsum notetur in quo chartae limbus lineam secat.
Eiusmodi autem mensurarum quas haec linea suppeditat quanta sit sit btilitas ex eo intelligi potest, quod particulis illis singulis vix uspiam duo secunda scrupula meridiani circuli respondeant, quin imo ubi obliquior est Solis positus ne treS quidem aut quatuor particulae in observatione negleffae unius secundiscrupuli discrimen inserant, quemadmodum ex his quae paullo post dicemus percipi poterit. Ne quid tamen silentio praeteream duo sunt quae tantae huic
observationum certitudini nonnihil detrahant. Alterum quod imago termi-
16쪽
nis non usque adeo certIs circumscripta sit, sed oras ancipites, quippe ex luce
in umbram gradatim evanescentes lia 'L , praesertim ubi vapores, aut nub culae aequabili quadam luce perfusae Solem obsepiant. Altera est causa perpetua quaedam , utut exigua, imaginis agitatio, ac quasi subsultus; hic autem eo malor deprehenditur quo Sol nitidior, ac magis purus est: aer, ac quantum animadvertisse mihi videor non alius aestate atque hyeme, si eius tremoris quantitatem ex angulorum quos subtendit mensura aestimemus. Verum hisce dissicultatibus quadantenus occurritur si eadem in utroque speciei limbo notando ratio servetur, nempe si utrinque aut vividissimus, aut maxime languidus lucis terminus accipiatur, ac utrinque etiam vel extimus, vel intimus eligatur limes, quem trepidatione illa species attingit; ita enim fiet ut si vel minus accurata limborum determinatio fuerit, in ipso tamen Solaris centri positu
inde eliciendo vel nihil , vel longe minus errari possit ; id quod ex dicendis
fiet perspicuum. Jam vero iis mensuris quae in linea adlae sunt primum omnium corre 'io quaeisdam est adhibenda, cujus correctionis necessitas a foraminis amplitudine oriis tur. Imaginis enim cuius extremitates A,& B in meridiana linea PK notantur, ultima illa ora ΑIBR minime a radiis per centrum foraminis C transeuntibus efformatur, sed ab aliis, qui foraminis D E circumserentiam distringunt, atque ideo extremum B a radio BDM , qui radius ex
australi Solis limbo M profectus foramen in boreali ejus termino D ingreditur, extremum vero A a radio AEF, qui ex boreo margine F ad australem foraminis partem E emittitur. Quod si eam tantun imaginem quae a radiis per centrum C transeuntibus essingeretur attendamus quemadmodum in hac indagine attendi oportet) ducendae erunt per C rectae duae CG, CH, duabus BD, AE aequi distantes, ac meridianae lineae occurrentes in G, & Η; puncta enim haec duo G, H imaginis ejus meridianos terminos designabunt, quod rectae illae CG, CH propter immanem Solis distantiam veluti radii duo spectari possint ex iisdem solaris disci punct s F, M prona anantes, e quibus BD, A Epromanant; ac propterea imago illa figuram ellipseos HNGT, verticibus G, H definitae referre videretur, nisii radii alii e toto foraminis spatio illapsi coronam illam AIBR ipsi circumponerent. Ut ergo centralium tantum radiorum ratio habeatur, linea PA, quae a perpendiculi puncto P ad propiorem speciei terminum A pertinet, ac superiori, sive boreo solis limbo F respondet, augenda est quantitate HA , puta semidiametro foraminis CE, quae semidiameter partium est centesimarum millesimarum perpendiculi quinquaginta; PB vero, quae scilicet remotiorem imaginis partem B determinat, ad inferiorem, sive meridionalem linibum solis spectat, quantitate eadem CE, sive CD, aut BG minuenda. Hoc pacto ljnearum PH, PG mensurae
conflantur, quas tangentes correctas a penumbra , quemadmodum P A , PBincurreeitas, appellare consuevinius. Sunt enim ipsae PH, PG tangentes trigonometricae angulorum PCH , PCG , sive producto ad verticem Z perpendiculo PC ) angulorum Z CF, ZCM, nempe distantiarum apparentium a vertice utriusque Solis limbi F, M, si perpendiculum P C pro radio statuatur, ac radius partium centumni illium esse cogitetur.
17쪽
sed ne In hoc ipso ullus suboriatur scrupulus, Propterea quod meridianam hanc lineam minime rectam esse , sed in circularem arcum inflexam supra po fuimus, esto arcus ille, quem tota ejus longitudo occupat, AB Figura a )scrupulorum nempe secundorum 2, tertiorum Io, centrum Vero ejus arcus,
atque adeo telluris, punctum C, per quod actae sint semidiametri CA , CB, atque eum arcum tangat in Arecta AD, re nae CB occurrens in D, iungatur que AB. Primum illud certum est arcum AB a tangente AD nihil deficere quod sensu percipi possit, quando ne ipsa quidem subtensa AB, quae arcu AB minor est, ab AD quicquam adsensum deficit, cujus rei periculum facere ii cet in triangulo BAD, si AB ponatur partium 23Oooo quae totius meridia nae lineae, sive arcus AB est longitudo ex perpendiculi modulo atque ex no tis angulis BDA qui scilicet complementum est anguli C, secundorum 2.1o S BAD quem ejusdem anguli C dimidium eme constat rectae AD longitudo, quam subtilissime licet investigetur, nullum enim invenietur discrimen quod longe infra unam ex illis asoOOo particulis non consistat. Jam ergo in eodem triangulo si iisdem datis quaeratur BD prodibit particulae unius cum . triente. Esto gnomonis altitudo AG , ipsi CA continua, & juncta GB secet AD in puncto Κ. Quoniam autem posita AB partium 23oooo angulus G, distantia scilicet a vertice Solis solstitio hyemali, graduum est praeterpropter68, erit angulus GKA , vel BKD grad. 22; & cum angulus D a recto vix differat, fiet in triangulo BD Κ tertius angulus B iterum graduum fere 68. Ut ergo sinus anguli Κ, grad. 22 ad sinum anguli B, gr. 68, nempe ut 3 ad 9 fere, ita BD, quam supra invenimus particulae unius cum triente, ad D
quae propterea erit particularum earundem plus minus q. Tantulum ergo est
discrimen inter AK, tangentem scilicet anguli AGK, & rectam AD, sive
arcum AB, quem arcum pro ejus anguli tangente usurpamus; atque idem methodo magis directa, sed operosiore calculo invenietur si in triangulo BAG, in quo angulus A , & latera circa eum nota sunt, angulus G eruatur tum vero ejus anguli tangoris AK Cum subtensa AB, sive cum arcu ipso AB
conferatur. Porro particularum 4 differentia in ea radii GB obliquitate vix secundi scrupuli dimidium efficit in angulo AGK; ac multo etiam minores differentias prodire necesse est, si observatio in puncto alio quovis, inter A& extremum lineae B interjecto peracta sit. Tuto igitur Meridianae lineae etsi nonnihil curvae, mensuras Observatione inventas, atque ut praedictum est correctas, pro ipsis distantiarum a vertice tangentibus ad calculos aso
18쪽
De loco Solis eum apparenti, tum mero
HIs peractis facile apparet quid agendum supersit ut solaris centri in me
ridiano circulo positus definiatur . Ex tangentibus enim correctis anguli ipsi distantiarum utriusque limbi Solis a vertice per canonem trigonometricum, Posito radio partium Iooooo, nullo negotio eruuntur. Deinde si apparens tantum centri locus quaeratur, eorum angulorum is qui minor est e majori subducitur, differentiae dimidium minori adjungitur, vel de majori aufertur , accentri distantia a vertice conflatur, arcus scilicet meridiani qui a vertice ad locum in quo centrum Solis apparet, intercedit, atque apparentis ab hori-2onte altitudinis est complementum. Sed cum propter radiorum refractiones quas in athmosphaera fieri astronomi deprehenderunt, sidera omnia vertici propiora videantur quam sunt, Solem
autem alicui praeterea parallaxi haud prorsus contemnendae obnoxium esse iidem arbitrentur, cujus ea est natura ut contra sidus a vertice remotiuS quamosi ostendat, necesse est ut qui locum ejus verum, in quo scilicet nulla refractione aut parallaxi interveniente e telluris centro spectaretur, assequi Optat hujusce causae utriusque rationem habeat. Est autem refractionis mensura &Pro distantiae a vertice diversitate diversa, & eadem servata distantia aliis astronomiae scriptoribus alia, nec secus de parallaxi existimandum. Pro eo igitur ac quisque hujus, aut illius astronomi auctoritatem sequitur, opus est
uti ex ejus numeris refractionis quantitatem exquirat quae utrique illi apparenti limborum solis a vertice distantiae Competit, atque eam singulis distantiis
adjiciat; tum vero & parallaxeos quantitatem ex his, quas praeeligendas putat astronomicis tabulis petat, eamque distantiis iisdem subducat ; vel quod expeditius, singularum distantiarum parallaxes e singularum refractionibus auferat, ac residuum distantiis semper addat, refractio enim , cum de Sole agitur, saltem ex recentiorum hypotesibus, praevalet, Solemque magis attollit, quam parallaxis deprimat. In hunc finem tabellam refractionum, Parallaxibus antea expunctis, ex Cassini sententia subjeci, iis tantum distantiis a vertice aptatam quas in meridiano Bononiae Sol per anni spatium assequitur. Hac vero tabella ipsa & ego in universa observationum serie ad calculos exiis
genda usus sum, qui volet uti poterit. Sed de harum mensurarum electione plura in loco dicam .
19쪽
Tabella refractionum flarium, deducitis parallaxibus , eκ D: Dominici Cassini hypothesibus.
Resta 'Dist. Restactapp. deducta app. deducta appodeducta
Ubi igitur apparentibus distantiis solarium limborum a vertice haec adhibi. B a ta
20쪽
ta fuerit a refra Elione ac parallaxi emendatio , tum vero ex distantiae alterius cum altera collatione ea im differentia elicitur, nempe solis si ameter quantum haec per hujuscem di i bservationes definiri potes ) ac diametri dimidi uni minori distantiae adjectum, vel ex majori subductum, veram centii dillaniat iam a vertice emcit, quae verae altitudini S eii complementum i atque hoe pacto verum in meridiani circulo Soli S positum obtinemus. Sed haec omnia, quae hoc praecedenti capite diximus exemplo illustremus , uti rei universae ratio vel ij S pateat qui ab hisce studiis mediocriter exculti sunt. Exemplum autem ex ipsis hujusce seriei observationibus petemus, ut haec quae tradimus praecepta in iis observationibus ad calculos revocandis servata fuisse appareat. Exeniplum. Anno 1696 die IO Novembris Dominicus Guliel minus tangentes in hac linea notavit utriusque marginis Solis, inferioris quidem partium 19OIT , superioris vero partium 18 3882. Calculi ergo ita ponendi
Tangentes in correctae Semidiante ter foraminis Tangentes correctae Distantiae a vertice apparentes quae tangentibus correctis respondent in Canone trigonometrico Refractio deducta parallaxi, e superiore tabella Distantiae verae limborum a vertice Distantia minor e majori subducenda
Differentia quae est Solis diameter apparens 3I.q9 Distantia vera Ejus dimidium sive apparens senti diameter I S. 3 centri Solis avertice gr. 62. I. IaSciendum autem solares diametros, quae hujuscemodi observationibus, quantumvis accurate habitis, inveniuntur, perpetuo minores reperiri quam sia isdem diebus per telescopium , si ve excepta in charta Solis imagine , si ve apta. to micrometro, seu denique notato ope horologii automati tempore excursus Solis per horarios circulos, investigentur ; cujus rei minime obscura est Tatio . Radius enim ille ultimus SA, Figura g.) vel MD, a quo imaginis oram extimam definiri diximus, cum omnium a Sole unicus in punctum A , vel D incidat haud satis emcax esse potest: quo visibilem sui speciem in pavimento, praesertim fenestrarum lumine, radiisque aliis undique ex diverso repercussisti lustrato, e flangat ; quin imo existimandum ne plures quidem alios prope Cum interiores radios observatori sat manifestos esse posse, donec ad certam
ab erit ima ora distantiam ventum sit, quae tot denique e diversis Solis partibus