Constitutiones Congregationis B. Mariae Fuliensis ordinis Cistercien. ad S. Benedicti regulam accomodatae in Capitulo generali eiusdem Congregationis, Romae celebrato anno 1595

발행: 1595년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

s6. CONSTIT CONGR EG.

gregationi factae I aliaque id genus diligenti is me custodiantinnab ipso Superiore Congregationis in Nonasterio qtib habitat.

sque eorum reddat rationern Capitulogenerali. Copiae autem authenticae, & transse sumpta eiusmodi Privilegiorum & Chartarum habeantur in quoque Monasterio,' ut ubicunque opus fuerit, possint a nostris Iura quaeque, Libertates,& Praerogatiuae Congregationis asseri & defendi. - Quae autem Scripturae grauiores ad unualiquod Cogregationis Monasterium tantum pertinent, eae in illo Monasterio ser- uentur , in capsa tribus diuersis clauibus obserata es In eademque capsa seruentur pecuniae Monasterii, libcr Computorum, aut rationum accepti & expens. Et harum quidem clauium una penes Superiorem Monasterii sit, altera penes Suppriorem, tertia penes Cellerarium. Constituat sibi Superior cuiusque Monasterii Secretarium, qui reliquas minoris momenti Scripturas &Instrumenta Monasterii asseruet. Idemque quae in Capitulo Praecipua agentur, eorum Acta diligenter

ra in

112쪽

in Codicem reserat, reliqua minora breui-.ter perstringat: eaque omnia apud se habeat , &custodiat. 'l

Si quid debeat Monachi proprium habere. Cap. X XXIII.

PR. cipue hoc vitium radicitus amputetur, Cum abdicatio Proprietatis, sicut &custodia Castitatis , adeo sit annexa Regulae Monachali, ut contra eam nec Summus Pontifex iuxta Canones, vinde haae ad verbum descripsimus possit licentiam in- M.onac. dulgere, nostrum profecto est hoc Proprie tatis crimen sic exhorrescere, ut ea ipsa Mona quae Proprietatis nullam partem atting Ut, . sed aditum ad eam parant, refugiamus &declinemus: cum praesertim ea non solum

Paupertati, sed etiam aliis omnibus Religionis & Sammmoniae partibus bellum indicat , atque adeo pestem & perniciem inferat . Ad id autem esticiendum sancienda 'duximus quae sequuntur. Qui Monachus in Proprietatis crimen 'Iapius esse deprehensus fuerit, cum aliis

113쪽

98 CONSTIT. CONGR.

Poenis grauissimis puniatur, tum Mon sterium pro carcere per annum habeat, ita ex eo pedem non efferat. e Singuli Fratres initio cuiusque mensis omnia sibi ad usum concessa monstrent, aut scripto significent Superiori, ut ipse quae superuacanea videbuntur, adimat, quae necessaria, concedat. Idque scriptum semel minimum in anno fiat. Ac videat Superior ne quis extra fines sanctae Pauperta

d ris a Regula praescriptae ulla ex parte pror deat.

Superior Monasterii quater minimum in anno omnes Cellulas & omnia loca M i nasteri j adiuncto sibi Suppriore, vel alio ea; Senioribus Monasterij de improuiso perlustret, & excutiat, ne quid ullo loco desit, aut superuacuum sit, & ne quid contra disciplinam admittatur. Eademque opera siquos animaduerterit aliquarum rerum immoderata cupiditate teneri, nimioque studio aliquid retinere, aut amplecti. huius modi cupiditatum& propensionum occasiones caute di prudenter amputet & excidat . Denique non patiatur quemquam

114쪽

periori quandocunque vel ipso nutu repetierit,no sit cotinuo libetissime traditurus. - Quidquid a quoque Fratrum fuerit in Nonasterium allatum, aut alicui Donatio--ne , Legato, Ab intestato, et quacunque Iuris dispoisione undecunque obuenerit, id omne non illius proprium , sed commune statim censeatur. Nec ille in eo vel pos--sidendo, vel xtendo plus iuris habeat, qua - alius quiuis Frater ι Sit autem commune totius C .regationis. Liceatque Superiori Congregationis cum assensu Senio-xum Assistuntium, prout cx usu Congrega--tionis e in Domino iudicauerit , id alia cui Monasterio, vel pluribustribuere . Ni- . si tamen donantium, vel testantium , vel raliter disponerarium voluntas repugnet.

Omnia 'veia necessaria,' e. Quae cuique res

concedi debeat, in arbitrio Superiorum sit: ita prorsus,ut sine eorum permissu, ne usum Auidem ullius quantulaecunque rei quisse: quam sibi arroget. Multo vero minus pos si de eo quod in usum suum acceperit, di-

115쪽

- 'Concedendi cuique quod opus .est , ea seruetur ratio, ut nihil cuiquam superua .caneum permittatur, nihil necessariunt nigetur : ut hac ratione omni frictauio praecidatur ea quibus quisque indiget, alia vi, quam ex Superioris concessione, sibi quae .rendi : sue ea ad victum, siue ad vestitum,aiue ad valetudinem, siue ad suscepti alicu- . ius muneris rite gerendi facultatem , aut . alia eiusmodi pertineant Qua iii re mini- virorum charitas ita diligensi indi- sentium petitionem anteuertat Eu. Si quis sibi aliqua re,siue a1 victum, siue ad vestitum ad ossicium tuum, aut - aliud quidquis opus esse existimauerit pri- mum conuertat ise ad Deum;&Tectum ealde re iudicium Plecibus abeo contendad. Deinde . si 'rom: Superiori pduxerit , patefaciat in Domino, vel sirim : ne, vel breui scripto , ne furte incidat inermemoria f. Quod cum secetis omni in Sm-periorem et eiecta solicitudine securus e - pectet urioso animo quod ille ceiduerjtr. nec instet, siue ad se, siue ad alium res per

tineat. Quidquid autem re intel ectas

116쪽

B. M. FULI ENSIS . torrit ab illo statutum, id sine dubio & ad honorem Dei, & ad utilitatem suam accommodatius ac melius fore sibi persuadeat. Si qua res alicui a Superiore suo denegata fuerit, is ab alio Superiore eam rem non petat, nisi quemadmodum illius rei ab illo petitae repulsam tulerit, & quamobrem tulerit, adiungat. Transeuntes a Monasterio in Monasterium nihil omnino vel minimu secum ferre audeant, non ante monstratum Superi

ri Monasterij a quo discedunt, & sibi ab eo

nominatim concessum . .

Ne ipsis quidem Superioribus liceat pecuniam apud se habere, sed eam statim suo

locodsponant. praeter C ellerarium nullus omnino Fratrum , nisi in itinere fuerit, habeat, aut expendat tantillum pecuniae, nisi de Superi ris expressa licentia. Sed pecuniam undecunque accepidim, ut primum habuerit, tradat Superiori. Postremo Superiores Congregationis uniuersos & singulos admonemus, & in visceribus Christi obsecramus, ne qua n

117쪽

gligentia, dissimulatione, remissione, indulgentia , aut etiam cupiditate commi tant, ut aliqua fictione, aut interpretatione huius vitae communis, sanctissimaeque Paupertatis diuinus splendor unquam obsolescat: nec pestiferam consuetudinem viala die in Congregationε illabi sinant, qua Frater apud sς, aut apud alios ita aliquid habeat, ut si spectetur usus, & disponendi facultas, vera Proprietas sit,& qui hanc fraudem admittit, verbo Monachus , re Proprietarius, & saepe diuitum & abunda tium in seculo unus sit.

Si omnes aqualiter debeant necessaria accipere. Cap. XXXIIII.

Ad literam obseruetur.

De septimanariis Coquis . t Cap. XXXV.

NVἰἰμs excusetur, sec. omnes Sacerdotes & Clerici per vices in Coquinarnunisterio adiuuent Conuersos eius officii

118쪽

B. M. TVLIENSIS . rorpr cipuos ministros.Qui & ipsi per vices arbitrio Superioris quantum fieri poterit, inter ipsos mutandas ad Coquinam adhibeantur.

Sacerdotum & Clericorum munus in Coquina sit, Aquam & ligna in Coquinam portare , Lances, patinas & alia vasa escaria, item legumina & olera lauare, Mensis ministrare,& reliqua necessaria pro ratione otij persequi. Sed & ipsos Superiores hortamur, ut cum per Occupationes licebit, hoc ipso officio diligenter obeundo, exemplum sancta humilitatis alijs praebere non grauentur.

In illorum autem ossicium nenis se interponat, nec in Coquinam ingrediatur. Eodemque modo in Infirmitorium, & in Cellas Monastet ii, quales sunt Cellae Penaria, Vinaria, Vestiaria, Medicamentaria , & aliae eiusmodi, nisi de licentia Superioris generatim, vel nominatim concessa, non liceat introire : nec cum necessitas iusserit, nisi permissu eorum qui his Cellis aut rcceptaculis prὰsunt . Singulos biberes pauem oeci Mixti nomine

119쪽

Lectori mensae, &Septimanarijs Coquinae omni tempore praeterquam Ieiunij quod Ecclesia praeceperit, co cessi, quatuor ad summum panis uncias &singulos vini scyphos intelligimus, nullo adhibito obsonio. Reliqua quae ad eorum officium pertinent, e Rituali petantur.

De infirmis Fratribus. Cap. XXXVI.

NE aliquam negligentiam patiantur . Superior Monasterij Fratres Infirmos frequenter inuisset, & amanter consoletur , maiorem etiam charitatem ijs praestans, quam quae patrum naturalium in filios esse

Vt qui in morbum inciderit, de Superioris licentia in Infirmitorium fuerit deductus,curet Infirmarius, ut quamprimum peccata Sacerdoti confiteatur , & ipsum aegrum tum ad Confessionem, tum ad se,. cram Communionem hortetur. Videat etiam diligenter, ut qui grauius aegrotant, Extremae Vnctionis Sacramen-

120쪽

B. M. FULIENSIS . a G

io mature muniantur.

Nullus Aeger medicum confusat, aut ab eo remedium petat, nisi Superior nominatim permiserit. Infirmarius Medicum prudenter admoneat , ut cogniteratione morbi Fratris cuiusque,curationem, & remedia adhibenda non aegro, sed sibi separas in exponat.

Aegri ut Medicis suis spiritualibus ad

animae salutem, sic Medicis corporalibus& Infirmario ad salutein corporis sancte obediant . Si Aegri mensae simul accumbentes plures tribus fuerint, Lectio non desit: eaque si fieri potest , per aliquem ex minus Inii mis facienda. Cum quis Aegrorum cum quovis Fratre licentiam loquendi habuerit, eant in Locutortu Infirmitorio proximum. Quod si morbus non sinat, loquantur in ipso Imfirmitorio voce submissa.

Balvorum Uus. Balneorum nomine intel-

Iigimus domestica Balnea. Quae quidem si in aliquo Monasterio fuerint, permitti possint, externa autem minime. Nec ea cuiquam

SEARCH

MENU NAVIGATION