Constitutiones Congregationis B. Mariae Fuliensis ordinis Cistercien. ad S. Benedicti regulam accomodatae in Capitulo generali eiusdem Congregationis, Romae celebrato anno 1595

발행: 1595년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

placide & suspenso vestigio ambulent, ne quo strepitu alij obturbentur. ι citi domuot, cte. Nemo sine Cuculla de Caputio dormiat cum ex ijs constet vestiatus Monachi ncc discinctus.

De Excommunicatione Culparum. Cap. XXIlI.

V inuis Culpae quae committi poΩ

sunt a Monachis, tam multae, Variae, multiplicesque sint, ut nec ipsae, nec Poenae singulis ipsarum debitae deicribi si-gulatim ullo modo possint: ut tamen Superioribus aliqua lux afferatur, qua variet tes earum pollini internoscere, atque ita peccantibus pro modo Culpae cuiusque iustas Poenas irrogare : operaepretium duXimus Culpas omnes in pauca genera conferre, & cuique geneti Poenam eius mensurae respondentem dc finire: ita tamen ut ea Superioris arbitrio frequenter augenda, vel minuenda sit: cum sispe pmpter circunstantias & Culpae suo genere leues

raues

82쪽

graues reddantur, &suo genere graues leues fiant. Igitur ut Culpas leues taceamus, ponatur Culparum maioris momenti tria esse genera,& idcirco Poenas quoque in triplici esse differentia. Quod videlicet S. Benedictus voluit, cum tres Excommunic tionis modos constituit . . -

Culpae sunt graues, grauiores, & gra uissimae. Grau is culpa est, in quam qui in cidit, Mensae participatione priuatur. Cui Poenae adiunctae sunt& aliae: cuiusmodi est . prohiberi Psalmum, aut Antiphonam in . Choro inponere, & Lectionem recitare, item refectionem cibi post Fratrum refectionem capere. Quae quidem Poena qua- uis segreget Fratrem a Fratrum coetu,quod ad haec attinet, in alijs tamen rebus ab eorum consortio non seiungit. Grauior Culpa est,in cuius Poenam Frater non solum a Mensa communi &alijs adiunctis excluditur,sed ab ipso etiam Or torio . Quapropten omni sermone, com mercioque Fratrum ei interdicitur, debet

que seorsum ab alijs refici, & opus sibi

iniunctum facere.

83쪽

Grauissima vero Culpa est, cuius Poena proprie Excommunicatio dicitur: qua qui tenetur, a Superiore tanquam membrum putridum ab omni aliorum societate praeciditur & amputatur.Qui videlicet praefacto& obstinato animo contumax & rebellis nec verborum admonitione, nec praediet rum leuiorum Excommunicationum PCe- nis , nec corporali castigatione sanari potuit : sed ipsis remedijs ingrauescente morbo animi deterior factus magis in dies ins Iescit, & in superbiam maiorem elatus nubii generi curationis ad sanandam eius animam adhibitae locum relinquit. Atque haec proprie est Excommunicatio Canonica, quae excludit a Sacramentis & communione fidelium , cum duae superiores Monasticae sint Excommunicationes , aut potius Excommunicationis imagines & imitationes quaedam.

De Culpa leui.

Culpae leuis nomine intelligimus omne peccatum Monachi quod per impruden-

84쪽

tiam, aut ignorationem admittitur, linguae errore,aut indicij minus recti vitiis,oblisio-Ne, incuriabant negligentia, alijsque ii iusmodi minoris prauitatis causis, non ina da mente, aut improbo animo et quali sunt ut ex paucis iudicium fiat de omnibus quae sequunt v n uiri ripstano , bariti Si quis non omnibus relictis , nvocatur ad diuinum Cincium, subfestini. i modesta

t men festinatione sise contulerit in ora

torium . . m

ficii non adcierit in Oraporio, laut sine permissis Superioris: omnino, ab Oisicio abs fuerit. ob a b 'mpta a Si in Oratorio diuini Ossicii tempore vasgis &curiosis oculibaut quouis rapitis,manuum, reliqui ve corporis indecoro & pari rum religio gestu, actinoi aiij iiii sui leuitatem prodiderit. si illo Si quis cum in Capituli, Lectionis, alio

rumue verborum quae in Choro alijs a ladientibus unus tantum pronuntiat, recita' tione errauerit, aut aliud quiduis quo tur , betur Chorus, admiserit, non continu

i ii i

85쪽

o CONSTIT. CONGRE G.

coram omnibus terram fuerit osculatus, aut si dum cantat cum alijs, aliquo errore lapsu s, non statim terra digitis contacta s. tisfecerit .r Si quis in Choro, Capitulo, Refecto. ito, aliisve locis in quae coetus uniuersus Fratrum conuenit, risum ediderit, aut alijs

concitauerit . im Si quis in inclinationibus, genu flexi tubus, alijsue Caelim ijs rite religioseq. obseruandis negligentior fuerit . . Q Si in diuino ossicio dormitauerit. visti in oratorio, aut Dormitorio strepitum quo alii obturbentur, ediderit lSi cum habeat loquendi facultatem, de rebus vanis 3 Hahibus sermonem fecerit. -: Si res Monasterij negligenter tractaue,

- Si vas paut aliud quidquam ex supelle

ctili fregerit,aut amiserit. a i Ista n l.

si Capitido, aut Lectioni Collationunt

quae sit ante Coimpletorium , non adfuerit. alit praetermissa communi Conuentus refectione, in alteram posteriorem, quae Lectoris menta & Coquorum est, cibum -

86쪽

rere sine licentia distulerit. Si proclamatus ab alio eum vicissim eo. dein die proclamauerita ieti Si otiosus per Monasterium vagatus su

Si in alterius officium se interpossierit,

inuito.

et Si egressus 3Monasterio alia Ioca pes e. ri quam ad quae licentiam eundi a Superiore accepit. κ Si reuersus in Monasterium non sat iniadierit Superiorem . . T 2 ilu' Haec ,aliaque euismodi leuiora peccata primo quidem Ve: bis castigentur, post auteni Proclamatione facta in Capitulo; aut coram Superiore, qui peccanti inlibet itis Psalmum, aut aliud in Pormientiam rocitet,aut ut in Refectorio, vel alibi uentu Fratrym culsem suam ipse . pala npronuntiet, ciusque veniam a & Fin tribus petat . Ad idem PCena' genus pertinet humi cibum capere in Rescctorio nChoro cum cessat dr ab Olficii celebratione, passis br cliijs aliquantisper preces alia quas recitare, Genibus sis xis precati Deu,

87쪽

ut sibi peccatum condonet, In aliquo abiecto ministerio versari u Eurῖm 2 DVl l iCui autem hae Poenitentiae nihil proderupti ad emendationem Culpae, volumus eam Culpam quamuis per se leuem inn Uerum grauium referri, & pro graui haberi, atque plecti. In quo Superioris erit' acri iudicio adhibito rem expendere, ut leues Culpas grauibus prudenter discernat. Fit enim saepe ut peccata quae genere suo leuia sunt, propter jnsignem contemptum Leg i s, aut Praecepti, proterviamque peccantis.1dgrauium peccatorum ordinem pertineant. Quare non tam quid factum sit, intuendum est, quam qua mente factumst civi Culpa quaque iustis ponderibus examinata, quae Poena debeat peccantibus inferri, possit ri

orae graui Culpa 'i l λ . GRapemculpam incurritDater, primum'qui UIntra Praeceptum Supe

88쪽

rioris aliquid quantumuis paruum, mini- inique momenti committit . Nec tamen id propterea Mortale Peccatum ceseri debet, nisi natura sua tale fuerit, aut cum contemptu praecipientis admissum sit, aut Superior in virtute Sanctae obedientiae ius. serit. Item qui Ieiunia Regularia sine licentia violat. Qui cum aliquo Priorum suorum perubcaciter contendit. Qui superbe respondet Superiori . Qui alteri calumniando de trahit, aut ab terum contumelia afficit. Qui cum altero rixatur, siue in Mon

sterib, siue foris, vel qui dedita opera men

titur.

Qui Silentium inutili sermone frangen-tsi aut in alia quavis re delinquendi co suetudinem habet. Qui suum, aut alterius peccatum destim dit ...' Qui literas ad aliquem mittit, aut ad semissas legit,no ante monstratas Superiori . Qui negotium aliquod extraneum suscia Pic

89쪽

CONSTIT. CONGRE G.

pit sine licentia Superioris, aut suscepturu

cum Superiore non communica .

Qui in domo seculari, aut alibi seorsum a socio cum muliere loquitur, ita nimirum ut videri non possit. His, aliisque huiusmodi Grauibus Curupis, ut primum admista sunt, Poenarum quae s equuntur, aliqua inseratur. In pane& aqua ieiunare, Aliquot dies e Monast rio pedem non efferre, & interim continuo silentio obmutescere , Pedes sipgujqrum Fratrum iii Capitulo osculari, peccatum palam confitendo, petendoque suppliciterveniam, Verberibus se ipsum caedere. Has, aliasque similes Poenas cuius generis sunt quae in Regula S. Benedicti sunt descriptae luant qui Culpam Grauem admiserint. Quae tamen Poenae arbitrio Superioris habita ratione circunstantiarum Culpae, minui , augerique possint.

De Grauioribus Culpis.

Cap. XXV.

Vlpa Grauiori . tenetur, qui manife- sta

90쪽

sta contumacia, aut rebellione Superiori negat obedientiam 4 aut inobedientiam suam malitiose defendit. Item qui cum Superiore sue in Monasterio, siue soris proterve contendit. Qui contra Superiorem aliquid occulte seruit , aut machinatur , aut ad excitandam discordiam in Monasterio, vel Con- gregatione cum alio, vel alijs societateminita Qui Superiorum imperium detrectans . ad praesidium Extraneorum, & vias ab I stituto Eegulari alienas confugit. - Qui Superiorem aliqua iniuria assicit , aut maledictis insectatur . . , ' Qui Poehitentiis sibi pro Culpa iniunctis defungi pertinaciter recusat, aut ad humuli ora ministeria sese abijcere cum pertina

Qui alicui suasor&a utor est, ut aliquid graue contra Disciplinam Regularem, aut Praeceptum Superiorum faciat. Qui a Regulari Correctione Appellat, aut Appellanti consentit, vel adhaeret.. Qui Prouincialis , aut Prior Constitu-

SEARCH

MENU NAVIGATION