장음표시 사용
501쪽
mecum in Basilica b. Petri locutus est. Longum esset , scribere , ex eo audivi . nec ἐπισελσκόν. Cupit vero Illustrissimum Dominum oratorem adire & salutare : cui jam notus est i qui in Illustrissimi Domini Cardinalis Aldobrandini familia sit , ac nuper a D. Oratore ibi sit visus. Perquam jucundus patrono suo & earus est, ac valde dignus Illustrissimi Domini congressu & sermone. Is tredecim annos natus, de Philosophicis publice disputationem habuit , de Theologicis anno aeta tis decimo octavo. Eum olim puerum admiratus sum, .senili gravitate , constantia vultus, obtutu severo', virili incessu : cum tamen ne- modum posset divinare , quid evaderet. Ita Deus prospicientiam futurorum sibi servat. Eum igitur, velim, quam primum adeas, cique officium tuum ad Illustrissimum Dominum conveniendum pollicearis : deque eo,
vel prius vel post, cum ipso Illustrissimo loquaris. Cum hac Ecclesiastica diligentia conjungit Geographiam , cujus tu quoque stuclio-1us es, & Historiarum ad id argumentum
pertinentium explicationem. D. autem Orator , qui viros doctos hie nosse studuit, ado- Iescentem, doctorum numero habendum, nose citare , non alienum ducet ab instituto suo. Tu vero , si forte Illustrissimo Domino est otium, ut tempestive omnia fiant, ac sine incommodo, operam dabis. Is propter Basilicam S. Petri habitat : ejusque habitationem percontari poteris in quadam tonstrina, quae
erae Basilicae, sub Archipressi atterio, proxi-
502쪽
rum Dina DeiMaternitate, rimatuPetri
IN decem orationibus s. Ioan . Chrdis omi ,
quae aliquot abhinc annisRomae sunt excuse quasque Illustrissimus Dominus Orator in Galliam curat pervehendas, locus est , in sep
tima Cecumenica Synodo, quae contra amen
tiam ac debacchationem Iconoctastarum est habita, in medium allatus, valdeque celebiaeus. Pauculi sunt versus, nec multi ad describendum temporis. Eos velim describas. Sunt autem pag. Is g. in octava oratione. In qua ex rema , Iocus est egregius de imploranda ope Dei parae Virginis. Sic enim ibi θεοτόκον vix sinctus appellat. Nec eum reveritus est scelestus Nestorius, qui aliquot post annos, eiu dem Ecelesiae fuit Episcopus. Quare vel ea carpe loca, ac describe, vel considera, satisne nt, paginas annotasse, ut, si opus erit, in otio legantur. Nam & pag. I 66. in quit, ii κορυφὴ σων Illustrissimus D minus innumerabiles ejusmodi authoritates
memoria est complexus. Sed juvabit eum , qui Graecarum literarum admodum peritus est, Graeea testimonia afferre potius, quam latine transsata. Αe idcirco eupio te, siquid otii erit, ex orationibus Chrysostonii , olimia migio excUs , egregium Iocum decerpin
503쪽
te, aptissimum ad redarguendam impietatem eorum, qui incruentum Christianorum populorum sacrificium aspernantur et cum sanctus doctor assistentium ibi Angelorum observantiam ac pietatem ob oculos ponat. Plusculi
sunt versus e sed operae pretium est futurum. Pridem enim excusius liber vix invenietur rideoque con filium mihi est, de integro edere, sed integriorem. Locus est , λογ. r. in litera P. IIII. id caput quartum velim totum perlegas et ac spondeo fore , ut te nunquam pCe' niteat. Ad haec, mihi forte in manus venit
Iustini Maruris praeceptum datum et quod
describas oportet ac serves, & , quod caput est, eo in omni vita utaris. Et quoniam jam quaedam a te descripta sunt, quae ad dignitatem Sedis Apostolicae pertinent': haecque descripturus es h sermonibus hρωψυηs , quae ad Sanctum Missae sacrificium : pauca
quaedam te addere oportet de eodem argumento sumpta e meis Commentariis. Haec igitur explicato, siquid spatii habebis. Vale.& exima, quae de S. Petri potestate summus vi rsostomus' scripsit , Es nempe , oriam terrurum osse mandarum, magnum pondus habere, Ium
ad Graecorum Schiunaticorum opprimendum os, tum ad eos arguendos, qui Conciliorum oecumenicorum aut lioritatem cum hae Summorum Pontificum potestate comparant e longe enim, mihi crede, errant.
Nam ut Graeci falluntur, qui non accipiunt, quod Patres nostri vel potius ipsorum patres, tradiderunt, quodque in Epistolis Decretalibus est positum, Alios Episcopos vocatos esse in partem solicitudinis , huic vero Romame Sedi ,
uu M scopo , tam asse planitudinem potesta- , S iiii
504쪽
tur ita fugit eos ratio, qui membra Corporis Aeetesiastici cum Capite ipso comparant, eique vel exaequant, vel etiam, quod insaniae est, anteponunt. aQidibus, quaeso, caVe unquam assentiaris , ne a beatorum Apostolorum deseraris suffragatione & ope. Mirare Carolum Magnum , qui Patris Pipini suamque religionem de observantiam sibi profuitale expertus est: εc eos perlege Summi Impe . ratoris versus, quos indicavi r amaque eum Pentametrum Adrianus, Raro , Rex ego,tulus Pater. Potentissimus Rex Patri suo, tanquam parvulus filius, blanditur. Nullae enim blanditiae filiorum erga patres, iis, qui humanitatis aliquem sensum haberent, unquam displicuere. Natura enim hoc fert, vivendi, inplerisque rebus , magistra. Eos etiam versus, nactus otium , describe, & agnosce quanta mercede coluerit Patrem suum Magnus Καυ-lus. Rus enim felicitatem historiae omnes narrant, secula omnia mirabuntur. Iterum Va
a Hie perstringit candidus vir gentiles suos Celera re
Gallos cum Samnitibus Romaniique circa hanc pridem. inter eos dissieultatem hactenus dissidentes operosam usuque sere inutilem , cum nec Galli velint Erclesiae liberam arbitrariamque, sed certis tantum iisque, citra schismatis aut haereseos quodlatentur omnes' & admittunt raritasmis casibus condicionibusque limitatam supra caput suum authoritatem & potestatem: uti Ioantur Gersu sentit. De inhoritate Musia:
505쪽
va AEthiopieo Psaltem-οrasione Damasceni prosanctis imaginibus ad DifEbricensem
Τ ύ erga Illustrissimum Episeopum a Osficia plena tui suavissimi studii quae in illum
multis in rebus non mediocria significasti, co gnita jam perspecta sunt. AEthiopisum Psal,/mm cum magna animi laetitia excepit. Ora tionem illam S. Iohannis Damasceni adversus vituperatores sacrarum Imaginum , Lutetiae Latine I Bilio versam vidit: Graecam vero nut quam viderat, propterea describendam curabat, quo liceret reverso in Galliam , cum Latina versione conferre , tum divulgare et Apubi jam excusam oraecε vidit , sibi a te, tantum temporis ad alia, tributum fuisse quantum in illa deseribenda consumpsissem , gavisus est. Hoc tamen ut ipsius sermone potui intelligere,unum aegre fert, quod obrui tuis se sentiat ossiciis , in quorum vicem, si quid tui causa facere eum posse credas, nullo tibi loco defuturum benigne & ex animo pollicitus
506쪽
vi actis Chalcedonensis' Co I. e Vatisana Mors no interprete ad Or torem ab eo mi .
O Uaede Concilia Chalcedononsi misisti ad
Oratorem, reddidi : illaque ex animω amplexatus est. Se tamen illatam omnia e Graecis monumentis Vaticante B;bliothecae coIl gilla respondit. Ego quidem laboris ipsius conscius, ut qui illi operam meam dederim, scio multa me descripsisse e Concilio Chalee- donensi : Sed an eadem fuerint quae a . te eXaepta sunt 3c in Latinum sermonem versa, pla- ignoro. De commendatione tui apud summum Pontificem memorem suturum polliciatus est. Uale ,α me, si soles, ama. vires ubi expenus summeas hanc quaismeum uemdam composui, q-- salem habeat nec-ne ignoro. Cui ubi extremam manum AEnUuero, δε-- canditior latara .
507쪽
Censore Domnina. Peripatetis Arist a Lartio re pressa, , Laudi apud Oratorim acceptione. ΙLlustrissimum D. Oratorem rerum non vulgarium esse cupidum ex sermone ejus in tellexi ; ubi respondit non paucos esse in Gallia qui integrum Aristotelem memoria complectantur , quique exemplo Peripateticae Scholae subtiliter ph1losophentur. Sed Psecad te nolebam seribere , propterea satius dixe-xam per D. Johannem meliora verba D. or toris ad te afferri r qui tamen uti vir regius, egregiique cujusque ingenii cupidus & amans, posteaquam de Censore illo Aristotelicae disiaciplinae, utque ejus audacia a D. I io Iepressa fuit, verba habuit, tuo tandem annuit des derio, libenterque in D. Laudi consuetudinem se venturum promisit. Poterit itaqάe nunc cum venia D. Oratoris per D Bonfessim conciliari. Hodie mand ubi literas tuas icddidi, desiderare se a te dixit quenda dialogum , & alia multa de quibus scivionem vos una habuisse dixit ἄρ Dcsiderabat quoque Theodoreti quaedam , sed haec apud me esse Ici-yondi. Atque ubi descripse 1im redditurumium pollicitus. Vale, & me, ut les,ama.
508쪽
ciis D. oratoris apud Pontificem Morino a Veronensi Cardinali felicius praυeniendis, ob proximam Pontificis Coronationem. I Llustrissimus D. Orator benevolo usque &liberali in te animo, laetas.& benignas aures orationi meae praebuit ' facileque operam st diumque suum in tua causa poIlicitus est. Verum cum ad Sanctissimum D. nostrum singulis tantam diebus veneris accedat, sero ne veniret vereri coepit, auctusque . est inde metus cum proximus dies veneris tribuatur coronationi summi pontificis , ipfi forte ad eum adeundi facultas non detur, remittaturque in proximum sequentem octavum diem. Quare, -inquit, cum mora Luic negotio obfutura sit, ne interea dum moras agimus, vel Episcopatum sanctissimus Dominus dederit, vel alius quivis praeripuerit, quod capere studes, hanc operam tuo Avunculo Illustrissimus D. Card. Veronensis dare posset qui maturius me ad Sanehissimum D. accedet. In hac ergo re , inquit , ejus consilii erit quid agere me velit. Nullo enim loco illi deesse velim quo meum in ipsum studium cognitum ei sit atque eX- ploratum. Iube igitur per D. Johannem megito ad te venire, nisi forte per Epistolam tibi
509쪽
fit eommodum aperire mihi in hae re tuam Voluntatem. Iterum enim ut ex illius relponso vides, rogandus est D. Orator. Vale.
De Gratis Libris Eeelesiastieis a Librariis Oratori coemendis , ct AEthiopicis D. Psinis istolis D. Orateria D. Zacharia obtinendis.
I Llustrissimus D. orator studiosus Bibli
thecae instruendae hane mihi hodie inane,ubi Theodoretum obtuli, provinciam dedit, ut a Biblioporis omnibus inquirerem, quos libros possunt habere Melesiasti eos Graecos, atque emerem sibi. Sed mihi visum est ita eum Bibliopolis agere , ut librorum Ecclesiasticorum nomina mihi dent Illustrissimo D. ferenda et Inspicietque ille quos velit habere. Post prandium me ad AEthiopas contuli. Nullam certἡ ratio nem video habendarum Epistolarum D. Pauli a D. Nomine Illustrissimi D. ' Oratoris illas ab illo petivi, sed sibi incommodum esse respondit illo privari libro. Promisit tamen agere cum D. Priore sene illo AEthiope, qui si habebit illas quas habere putat solutas nec cum alio compactas Epistolas D. Pauli, D. oratori daturam ipse est pollici ius. Vale. & me ut soles ama. .
510쪽
De Orita Chosostomique Libris A Morino datis Episcopo Ebraic. Deque illivsstudio,'opera sua erueudis Vaticana Biblioth. Movimentis. D, Episcopo Ebroicensi tuorum librorum
fanam ei esse copiam pergratum ei suit , tibique gratias agit, saliuemque una plurimam ascribit. D. Cyrillum vidisse se Lutetiae dixit ac perlegisse , alios vero minime atque ideo Cariores. Quod ex S. Chr somo ostendi laudavit. Sed illi ad Vaticanum properanti facultas eorum legendorum non fuit, inque posterum diom horum te stionem distulit. Hujus nunc in veteribus Ecclesiasticis Vaticanae Bibliothecae monumentis evolvendis , quo sibi sint usui ad refutandas haereses, totus lahor impenditur: inque quibusdam eorum describendis opera utitur mea, quam eo libentius praesto, quod de literis bene meritus eruditio