Justitiae naturalis, et romanae novum systema auctore Samuele L.B. De Cocceji ... in quo ... demonstrantur 1. Jura Dei in homines; nec non exponuntur 2. Jura hominum inter se juxta tria juris romani objecta; simulque universum jus romani in artem red

발행: 1762년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

f. DCCXU. ELLUM dicitur quasi duellum,

eaque voce intelligitur certatio per vim, quae fit inter duos f. f. DCCXVI. Bellum definitur facultas ius nostrum armis prosequendi; eodem modo uti actio definitur, facultas persequendi jus nostrum in judicio es. DCCX VII. Dividitur bellum in priυatum , vel publicum: illud est , quod privatus cum privato jhoc, quod summae potestates inter se gerunt s.f. DCCXVIII. Alibi probavimus , naturali iure singulis ius non esse vi agendi, i. e. ius suum privata auctoritate vindicandi h ; sed ordinem naturae postulare, ut id fiat vel per patresfamilias, vel institutis civitatibus per civitatem ipsam Aliud dicendum si judicia cellant, & superior non est, qui iura singulorum defendat ἁ . Hoc enim ea-su unusquisque bello privato jura sua desendere potest, idque ex medii necessitate , quia alia ratione juribus a Creatore concessis uti nequit . Atque hoc hellum privatum hodie vocatur ius nece stariae defen- sonis. n. I. Cessant autem judicia vel in totum, vel iri

tantum ; ι vel, quod idem est , aut continue, aut mo mentanee. In totum cessant, I. s v. g. subditi naufragium passi in insulam de serram deseruntur m : ab si sub

592쪽

De Defensione Iurium per Bellum. 3' si subditi judicem non audiunt: si iudex aperte ius

denegat ': 4. si probatio deficit o. In tantum, seu momentanee cessat, si exspectari judex non potest sine certo periculo, aut damno ν. n. 2. Necessaria haec defensio locum habet , I. si corpus impetitur in praesenti s , etsi vis illa citra dolum , vel culpam inferatur , aut persona aggressorismuiris sit utilis , , aut aggressus fugere possit Non ergo necessaria est defensio, I. si periculum non est praesens, sed remotum , & nondum in aliquem auctum externum deductum 's adeoque I. solus metus suturae iniuriae nullum ius dat μ; sed nec 3. locus est necessariae defensioni , si interpositi innocens fugam impediunt : hos enim ideo occidere non

licet x

n. q. II. Si periculum est mutilationis membri , ,' vel III. violationi; pudicitiae . . : IV. si periculum imminet accipiendae alapae, aut mali similis V. si de defensione . rerum nostrarum agitur etiam si sit res minima ς: VI. si lege publica ob desectum probationis duellum permittitur d.

n. q. Ius necessariae defensionis obtinet contra omnes excepto Principe f.

n. 3. Iure Romano, & moribus, haec licentia merito restricta est, inprimis quoties de vita hominis

Addemum juri Gentium, α esuritatis regulis tribuit.

593쪽

sro D s. Proclem. XII. Lib. VI. Cap. LI.

agitur. Si proinde fugere aggrestis tuto potest , salio modo alicui jus salvum esse potuisset , propter

excessum moderaminis inculpatae tutelae extra ordinem poena infligi solet f.

g. DCCXIX. BELLUΜ PUBLICUM est, quod

auctoritate publica inter duas summas potestates geritur; de cuius iustitia Sectione sequenti agetur. Dividitur r. in ossensivum, quando is , qui laesus est , bellum laedenti infert; & defensivum , quando is qui laesus est, vim a se repellit: a. in rei perfectitorium, & parηale ; illud est , quando persequimur id, quod ex patrimonio populi abest Φ ; hoc , quando poenam persequimur , id est quando reus , qui plus suo non habet, adeoque ex delicto suo locupletior factus non est, aliquid praestare tenetur Quidam negant, dari bella punitiva , quia existimant, poenam supponere superiorem: at verius est, poenam inter duas summas potestates etiam a pari

infligi posse . Diximus enim , poenam esse quoties reus nihil de suo debet: si proinde Princeps iniuriam sibi illatam, unde laedens non est factus locupletior, vindicat , adeoque tantundem mali laedenti' infert, haec vera poena est; & bellum , quod ideo geritur, recte punitivum dicitur. GROTIUS ait, bella punitiva non saltem geri posse propter iniurias nobis, sed & ob injurias aliis illatas, si nimirum in ius naturae, & gentium, aliquid committitur, etsi id nos in specie non tangat he uti si I. in humanam societatem peccatur, etiam per indirectum, v. g. per sodom iam , aut eheiriam t; a. si quis parentibus resistit; 3. s quidam

594쪽

De Defenso ne Jurium per Bellum . sis

dam sunt, qui humana vescuntur carae, qci pirat, eam exercent, vel alias in naturam delinquunt m ,&c. Atque ex hoc . quoque capite q. ait , bellum geri posse in Atheos, qui principia, & notiones religionis universales negant; nimirum , Deum esse, eumque curare negotia humana ', &c. non vero siqnis unitatem Dei, Historiam de ereatione mundi, aliaque, quae sola fide hiilorica nituntur, in dubium vocat, nedum si de articulo fidei dubitat '. In quibus omnibus multa notanda sunt, quae Commenta

sECTIO I. An bella publiea Jure naturae licita sini P Ubi de Requisitis belli publici agitur. f. DCCXX. BELLA publica licita, & iusta eL

se, si iuris nostri tuendi causa geruntur, extra omne dubium positum est. Diximus enim in praecedentibus , cuique hominum naturali ratione iura quaedam quaesta, eique propria esse. Ex medii necesIitate igitur sequitur , Creatorem, qui jura illa cuique concessit, facultatem qu que concessit se iura illa tuendi, omniaque ea agendi, sine quibus Juribus illis uti non possumus. Diximus porro, jus illud tuendi se, suaque iura, in primaevo hominum statu patribus familiarum competiisse , adeoque solos patres familias b, non singula familiae membra, ius belli habuisse. Diximus, haec ipsa familiarum capita coeundo in civitates, juri suo bellandi renuntiasse , omneque suum arbitrium iudicio totius civitatis subjecisse: adeoque institutis civitatibus soli civitati jus belli competere;

595쪽

rimque solam iura tum civitatis , tum singulorum eueri & posse, & debere. Dantur ergo bella iusta; idque GROTIUS 3 ex veteri, & nova lege, ex consensu primae ecclesiae,& exemplis gentium probat, ubi simul dubia , quae ab Ana baptistis moveri solent, resolvit. 3. DCCXXI. Ut autem bellum publicum , &iustum sit, requiritur, I. ut a summa utrisque p xesate geratur. Non ergo publieum bellum est , r. quod a Principe, vel magistratu inseriore , in suta 'ditos rebelles; nec a. quod ab inseriori magistratu,

absque mandato, contra extraneos geritur; neque z.

quod summa potestas contra piratas gerit Quae autem sit summa potestas, late examinavimus libro praeeedenti g. 6 I9. Ut iusta adsit belli caussa. Cum enim bellum sit medium ad reparationem juris nostri necessarium .& ex eo solo capite licitum , sponte sequitur , in bello iusto supponi, ius nostrum laesum esse : alias enim frustra de reparatione quaeritur . Cum autem in genere ius noserum esse dicatur, quod vel ex statu hominum, vel tu res, vel ex obligattone personae eompetit; facile apparet, toties esse jusam belli causam, quoties jus ex his causis nobis quam tum ab aliis laeditur, & de eius reparatione armis agitur.

Atque hae causae iustificae vocantur , ae bene distinguendae sunt a causis suasoriis , quae movere ad bellum solent; at iustum bellum non efficiunt. Si proinde jus noserum laesum non est , adeoq*ejulta belli causa deficit , bellum dicitur injustum , &Iatrocinium ; cuius vindictam Deus tanquam bellorum arbiter , olim a nobis sumturus est : etsi inter

596쪽

De Defensione Iurἰum per Bellum. 313 homines; qui de iustitia causae non iudieant , judΠ

cem non habemus.

g. DCCXXII. Iustae causae belli non sent I. metus vicinae potentiae ro Z. sola utilitas ,: 3. negatio matrimonii , nisi injuria coniuncta sit : q. necessitas mutandi sedem u: I. stupiditas ae : 6. inventio incognitarum terrarum , & populorum aut impiorum , aut hebetioris ingenii ,: 7. imperium orbis, quod Imperatori tribui solet it 8. donatio Papae, &Ecclesiae Romanae di9. vaticinia ι 2 IO. imperfectiones gentium, V. g. avaritia, arrogantia, &c. II. delicta in naturam humanam ς, vel I 2. 'in humanam societatem commissa a s quia societas humana non existit ): I p. necessitas f: I . delicta in Deum commissa , ut irreverentia erga Deum , blasphemia, athei simus g, nedum haeresia β: I3. vla latio iuris gentium voluntarii quale non datur xj I 6. solus conatus laedendi, nisi in actum dedultus xiit te I7. si subditi vicini iniussu Principis iniuriam . faciunt; in hos enim praedones solum ius necessariae sensionis locam habet: si cogniti sunt, dedi debent Να.

3. DCCXXIII. Quid si is , qui bellum gerit ,

causam dubiam creditὶ Resp. tunc causa belli iusta non est , quia asserere non potest, jus ipsius laesum esse, neque de eo constat . Hinc merito Grotius Sam. de Cocceii Intν. ad Grol. Κ k ait,

597쪽

ait, a tali bello abstinendum esse, & suadet, ut vel

arbitrio tertii, vel sorti res committatur n.

Non autem sufficit, ut bellum justum sit, s quis persuasum sibi babet, se iure agere s quia peritiores, & prudentiores consul cre debet q. f. DCCXXIV. Hinc jam sequitur , iure naturae bellum utrinque justum non dari; alter enim necessario jure agit , alter injuria : idque verum est eti, am quoad belli processum . At, ais, interim, & dum de iure contro Vertitur, utrumque omnia sacere posse , quae ad eruendam veritatem pertinentes, adeoque utrumque iure agereὶ Res p. inde non sequitur, utrumque iure agere. Cum enim inter homines nemini judicium in bellum gerentes comperat, adeoque durante bello de iustitia causae constare ex rei natura non possit, re-1pectu hominum, & in foro soli, plane nulla quaestio esse potest, quis iure agat, quis injuria et at in soto poli is, qui sciens, causam esse vel iniustam, vel dubiam , hellum movet, quidquid agit , injuria agit, adeo ut processus quoque vitiosus sit ;& Deus, qui arbiter est bellorum, regulariter, vi suae perfectionis , non potest non victoriam decernere et , qui iustam defendit causam . . Idem ergo hic obtinet, quod in privatorum processu contingit; durante etiam lite non constat, quis iure, quis injuria agit, adeoque suspenditur iudicium de iure, & injuria agentium, donec causa per sententiam judicis deciditur p. . . Instas, si Deus est hellorum arbiter , si iustitia bellorum ab eventu dependet, necesssario ex peris ctione divina sequeretur , victoriam sequi debere eum, qui iustam cauta fovet i quod tamen saepissi

598쪽

De Defensioue Iurium per Bel sim . 3Is

me fallere , exempla docent : victoria igitur non semper est indicium iustae causae. Resp. I. Regulariter est indicium justae causae 1 , at aliquando Deus jure dominii, quod ei in homines, eorumque bona ,& jura competit, vel in poenam , vel ex alia iusta causa , victoriam ei quoque eripit , cujus causa iusta est r. Hoc casu verum est , victoriam non esse justae causae indjcium; interim victo non fit injuria, Deus enim victoris, ut ut iniusti, ope utitur ad pu- .niendum victum , qui etsi justam nune habeat eausam, ex alia forte causa reus esto At hie ipse divinar vindictae minister iniuriae seae. poenas non eUitabit, sed gravissimas olim daturus est. Sed & a. saepius concurrit culpa ejus , cuius causa justa est, sorte quod non amore. justitiae , sed exanimi rancore , & vindicta, ius suum persequatur; quod debitam non adhibeat ditisentiam ς quod temere, & ob levissimam iniuriam bellum suscipiat ;s propriis viribus nimis confidit, aut non sub auspiciis divinis bellum suscipit ε. Resp. 3. Bellum injustum aliquando fieri iustum , v. g. si lassus satisfactionem, quam laedens senarie

offert acceptare nolit .

Resp. g. In bello ipso aliquando novae subnascuntur belli causae, quae a parte eius, qui hactenus jure egit, iniustae esse possunt, uti si jura, quae inter hostes obtinent, laedit, & v. g. legatos ab altero missos violat M. Egregia monita GROTII , ne bellum sescipiantur, etiam ex iusta causa, & ut laes praeserant amicabilem compositionem , merito suo commendan

tur π.

599쪽

f. DCCXV. Notanter autem ad id , ut bellum iussum dicatur , requisivimus , ut ius no Imm laeου 'Fum sit. Non ergo injuriam alii illatam vindicare nostro jure possumus, frustra enim ageremus ad repavrandam iniuriam, quae nobis illata non est. Exe. 2. Si requirente eo, qui lassus est , causa in ejus tamquam socii defendimus: ferre enim auxilium aliis, non tantum licitum, sed & laudabile est, non enim suo jure tunc bellum gerunt socii , sed jure

alterius, cujus causae accedunt tanquam instruinientum I. a. Subditi iniuriam Principi suo illatam non tantum defendere hos sunt, sed & tenentur at hoc casu non tam alienam , quam propriam injuriam vindicant. 3. Privati quoque extranei operam locare bellum gerentibus possunt i quo pertinent milites conductitii . .

g. DCCXXVI. Ad bellum iustum III. requiri-syri ut CLARIGATUM, vel INDICTUΜ sit

Cum enim bellum Iustum non sit, nisii quatenus ad reparationem iuris nostri est necessarium, non videri potest necessarium quamdiu reparatio non est pertita. Praecedere igitur debet clarigatio .

g. DCCXXVII. Obligatio est solennis, & publica

rerum, aut cuJusque juris clara voce facta repeti, ito. . Clarigatum au Iem quoque dicitur bellum quan-po indillum est: n m indictioni tacite inest conditio, nisi is, cui indicitur bellum reparare injuriam velit ; quae ipsa est clarigatioi DCCXXVIII Hinc apparet, quomodo diffe-rpnt clarigatio belli , & ejus indiflio e per clarigationem enim jus nostrum verbis repetimus f per indictioyem autem insinuamus hellum. Hinc aliam ritus , & formulae clarigandi , & indicendi diffe-

600쪽

De Defensione juriam per Belium.

unte. Omni tamen clarigationi inest indictio eventu alis, sit scilicet clarigatus nolit reparare injuriam . uti e contrario omni indictioni inest conditio, nisi si tisse cerit laedens .f. DCCXXIX. Clarigare , & bellum indicere, pollunt solae summae potestates, quarum ius laesum .it . . f. DCCXXX. Clarigantur nofi hi si siminae potestates, utpote cum quibus soliς iust belli obtinet Non ergo subditi rebelles, nec Draedones φ, &c. g. DCCXXXI. Noέ opus est , ut iurinque hellum indicatur ' ; sed sussicit si is, qui primus vim Interi, illud declaret: alter enim, qui iure necessariae defensionis utitur, non opus habet indictione g. f. DCCXXII. Bellum indictum Principi , eo ipso subditis quoque indictum videtur , nec rion se hiis ': adeoque devicto principali non opus est nova indictione, si arma in socioς moventur . DCCXXXIII. Sussicit ad indictionem, si ad proximum praesidium factum est K . Si bellum noti clarigatum, sed indictum est; tempus aliquod exspectari debet , intra quod ex natura negotii satisfactis offerri pote is i . f. DCCXXoIR Cessat necessitas clarigandi, seu bellum indicendi, I. ifi bello defensi vo : quia jure naturali vim vi repellere licet ; sed & frustra in te

fogaretur , num satisfacere velit qui actu vim mihi infert m: a. Si reparatio petita, & negata est ;hoc enim casu quovis tempore ius nostrum vindicare

se Gentium in bello solenni aliud ob inere Putes res

SEARCH

MENU NAVIGATION