Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

a 8 GERMANIAgma Haereticum dedocti sunt,& exsecrati.

PosTERIORE anno tres item ac viginti,

urbe in ipsa, seu a Caluino, seu ab carteris blateronibus recepti, ad Castra Ecclesiae instructiores

ab Catholicae rei commeatu rediverunt. Quod nequidquam anica tentatum erat , hoc demum

anno esst persectum, ut singulis scholis adhiberet tur magistri Gallice pariter ac Germanice periti : feliciterque accidit, ut ex scholarum una prodirent tres ac viginti adolescentes, qui totidem omnino,id est vicenis ternis linguis Sacti Spiritus persequerentur elogia. Friburgensis ciuitatis duo

perillustria lumina, pessimo publico, hic annus

exstinxit , alterum de Senatorio , de Clerico o dine alterum. Ioannes V idtius eorum unus,Friburgensium Praetor, totius gentis eximium colu men , vir apprime nobilis, & clarissi marum rerum iis instructus ornamentis,quae hostibus aeque ac suis essent admirationi: vix apud nos, Liberalibus ipsis, admissorum a pueritia rationes cum si- de retulerat, cum domum regresso insidens molestior epiphora, eum grauiter habere coepit. Postridie igitur nostrum Sacerdotem ad se aduocat, iteratoque totius aetatis labes apud cum detergit, caelestis epuli extremum viaticum ultro sibi deposcit,& quia instare decesium aduertit, religiose ad cum se comparat: imminente autem obitu, ad adsistentem sibi Senatum ea verba fecit, quae Omnium lacrymas exprimerent. Hunc ipsius postremum sermonem,ea sapientia , coque sensu amo ab parente patriae habitum, censuit omnis Senatorius

282쪽

natorius ordo, uti de eo in publicas tabulas toti dem referendo verbis,decretu intercesserit. Suam in nos beneuolentiam , quam illustribus benefa etis egregie olim ostenderat, nunc etiam ccnsum Ducatorum legato pie testatus est. Per idem tempus alterius luminis occasus accidit, Sebastiani Verronio, celeberrimi Theologi, cujus vel unum hoc prae conium satis sit attingere: fuisse ipsi Patre Caniliu perfamiliare,huius vero illum imiatore,&imitatore perfectu,in cuius eximias dotes obserua-das,nisi fuisset intelissimus,quas nobis deinde co- signaret , earum plerieque, ac insignes quidem, nostram ac posteritatis fugissent notitiam. Dixerat hic in funere Canisi j de illius laudibus quam

copiosissitne : hunc rursum noster pro suis meritis panegyrico celebrauit: quae honoris praerogatiua

his fere duobus Friburgi tributa perhibetur post

hominum memoriam. Magnam sanctitatis opinionem de se vivus concitauit, demortuus malo rem quoque reliquit: ut populus cadaueri venerabundus accideret, atque ad rapiendas ex eo rca liquias se certatim compararet. Diutissime vix e xat in amplissimis honoribus , cuius tamen mortui ex lauto quondam peculio ad egentes, prapter meras lacrymas , nihil peruenit. Vivus 1cilicet Omnia benigne contribuerat, ne, quod residui es set, aliena Daus post eius mortem inuerteret. Qui certe in hoc, prae aliis multis , sapere visus est,atque commisisse, cur ex hoc uno facinore, plera que ipsius aliae virtutes facile aestimentur. Fregerat crus alterum puer, lapsus ex imprudentis ancillae

283쪽

28o G E R M A N et Anaanibus, cum mater, dc infantis malo, & multo magis mariti offensione grauiter anxia, positis humi genibus,Beatos Ignatium & Xauerium impense institit rogare, ut iracundiae mariti avertendae puerum sibi praestarent incolumem: quae ut ex-1utrexit ab illis precibus , sollicito adhuc animo, crus infantis explorat,idque, modo truncum,coaluisse, planeque consanuisse deprehendit. Alteri mulieri emortuus partus enitenti , qui ab concurrente vicinia tota immobilis aliquandiu exanimiique versaretur, quoad una e conuentu feminarum priuatim supplex facta Beato Ignatio, Patri Canisio , Mariaeque Matri, tribus simul appellatis , effecit, ut post paullo motus ac scnsus expers infans moueretur, atque in hunc diem superstes perseueraret. ritet cuidam examines scius omnes cffundebantur, cui rosarium Patris Cani

iiij appensum mox felicis puerperij faustitatem

attulit.

AVor Arrcis Haereticorum castris in tanto tutiora Ecclesiae Statiua tredecim transcripti sunt,&in iis quidem copiosus mercator, multos annos ficertus , quibus notis verae religionis bona internosceret: quam in rem assiduas proces Deo fundebat, ut caliganti sibi facem pro . ferret. Interea vero auditione accipit Fauernensis .

Hostiae inustatum illud prodigium , de quo in Vola

284쪽

Dolano Collegio Lugdunensis Prouinciae, litterae anni sexcentesimi octaui capita quaedam maxime illustria prodia Aunt : quam Hostiam S i oculis sumit lustrandam, ut eius prodigij fidem testimonio sensuum in animo suo certius consignaret. Sive autem rei veritas oculis usurpata seipsam o stinato Haeretico non satis probaret, siue is disiimulabat, quod crederet, Brun trutum redit inceristus consilii, multosque dies pretierea velitari quadam dimicatione cum nostro pugnauit: ad extremum tamen, datis manibus. coniugem licet principio valde eluctantem,secum ad Catholicos traduxit. Sacerdoti nostro in agrum prodeunti ad rusticanas conciones, Natali Beatae Magdalenae,

germanus Basileensis Antistitis, eiusdemque Bru- trutant Dynastie, dat se viae comitem inuito licet, de multa excusanti, ne illa conditione vir, ipsius causa, itineris huiusmodi se molestia fatigaret Quod tamen ille instaret vehementitis, & causam comitatui obtenderet suam Conscitionem, aliaque pietatis animo destinata ossicia, Sacerdos vltra t)ndere non ausus, Cum comitem accipit. In pago religiose defunctus Poenitentiae ac Eucharistiae utroque Sacramento, caelestibus plenus incedens laetitiis , redit cum nostro Sacerdote Brun- trutum , totoque itinere piis de rebus, nominatimque de contem tu mortis, mirificos sermones miscet: Deo scilicet eius animum comparante ad proxime secuturiun euentum: eodem enim ipso die, violantia morbi, quo deinde confectus est, e potestate mentis exiit : sic tamen ut omnis ser-

285쪽

GERMANIAmo delitantis esset pia cum Magdalena, & reli quis caelitibus collocutio. Secundo anno Beati Patris Nostri segmentum vestis fuit oppido salutare uni e Fratribus , cui ad

acerbos renum, & lateris cruciatus, pestilens facta erat accessio , ut contagionis metu omnes domesticos ab eius congrestu secluderet medicus.

Qua ille familiarium secessione perculsus, se plane depositum cum putaret, arcessenda humanis potentiora e caelo praesidia sibi esse constituiti qua-obrem Ignatianae vestis breuem laciniam lateri admouet, cuius contactu victus latens dolor abirigitur ad humeros , eodemque amulcto inde pulmsus, alias & alias quasi fugae sitae latebras occupans, tandem toto corpore extruditur, quatriduo que post aeger incolumis existit c lectulo.Vir militaris, genere illustri ortus, clarisque naturae atque artis dotibus insignis,h resis dediscendae consilium cepit ab acerbo illudentis Cacodaemonis in se, ut H:ereticum , iactato conuicio. Spectator forte aderat in Italia, cum ex Energumeni corpore ad uetitius Orco inquilinus exigeretur exorcismis : intcr quam pugnam , veterator ille Obuios quosque de circumstantibus dicteriis figere, atque in aliis multis, hunc nostrum , ei negotio curiosius intentum, ludibrio habere , salsis mordete scommatis, patria ipsius lingua Teutonum vocitare , sed, illiberali adiuncto,Haereticum. Ab Acherontio ludione notatum se publice, ac Coquidem probri genere, inhorruit videlicet militaria vir, eiusmodi contumeliarum insolens : hoc

286쪽

S v P E R I O R. viro interim suum dolorem solatus,quod circumstantes Germanice loquentis circulatoris ver non satis caperent:cuius proiecta dicacitas,ne qua grauiore plaga suum nomen conuulacraret , alia omnia simulans , e corona propere se subducit.

Ex illa hora,quod erat sua secta ei facta suspectior,

creberrime cum Theologis de rebus Fidei congressus, mulia solitus est ponere, quibus agitandis veritatem apertius dispiccret,donec ad nostros Bruta trutenses deuolutus , & de paucis quibus dam velitatus aliquantisper,in deditionem lubens Venit. Et nunc quidem eo prouectus est ardore Fidei Catholicae , vi importunas Haereticorum, hostiliter appetentium, insidias non modo nihiΙ moretur , sed serio meditetur etiam de Sacerdotio,vi tanto meliore loco sit res ipsius in Religio-De : hocque illustrioribus argumentis suam ipte Fidem, clim res tulerit, ostendat.

CONSTANTI ENSE COLLEGIVM,

PA τ n i Michaeli Eiselino,S umquattuor Votorum Professb , sex annis quinqua arium

antegresso , duodetricesimum agenti apud nos, fune uia iusta hoc anno persoluimus. Ab ipso Tirocinio Philosophia publice docuerat,inde Theologia vicenos binos cotineter annos. explicauerat,

ingenti plausu, parique fructu , nec intercalares alias operas , quae in eius conditionis hominem incurrereni frequentes, interea omittςbat. Vnda neccila

287쪽

18 GERMANIA necesse suit hominem diuturnis laboribus,ipsisque

annis iam fractum, viribus tandem debilitari non mediocriter, maxime cum duobus illis malis accessio fieret affectus molestioris asthmatis, ex eoque insomnia, ut vix iam suis pedibus insisteret. Eum vero , cum Praesides, si Superis ita videretur, multos annos saluum cuperent, de medicorum sententia, cani mutatione subleuandu decernunt:

sed qua via lecto se subducit,in leti laqueos imperit,apoplexiae tendicula irretitus,quae imbecillum corpus non integro biduo exstingueret, vix octo progressum ab Constantia milliaribus. Haereticus innex invitari se ab nostris ad ponendas errorum ex uuias ferebat aegerrime, ut capropter nostrum conspectum auersaretur: sed eum Dei clementia et repugnantem adegit, ut eorum praesentiam,& allocutionem ultro ambiret, quorum vel nomen oderat.Immi sto etenim grauiore morbo,quo se, ut intentatis verberibus, diuinitus intelligeret ossich admoneri: certum quempia de Patribus accersiri iussit, cuius nomen,quia vis morbi lingua praepediuerat,creta suo nuncio descripsit, cum e fari non valeret. Hio igitur, sero licet, ac paenQcoactus : in Petri nasiam inductus est, neque solitarius, sed, adiunctis aliis in eumdem piscatum, septimus ac vicesimus. Superioribus annis ab Magistratu contenderamus , uti Lutherani Ludim

gistri, quibus doctoribus pueriles greges legendi

vernacula discunt elementa, cogerentur schola rum sitarum pueritiam ipsimet ad nostras deduce-xe Catecheses: quod demum hoc anno, fremen

288쪽

tibus licet aduersariis, impetrauimus. Nobis quo que adlaborantibus decretum est,ne Haereticorum pupillis, quorum quotannis sere magnus est numerus , ciuitatis ius quasi haereditate cederet, nisi Catholicae Religionis capita legitime professis. Qua utraque lege facilis planaque sternitur via Romanae Fidei amplificandae : Lutherano autem supplemento soboles idonea subtrahitur. Huius biennij annus posterior vivendi suit vltimus Michaeli Heller, Adiutori domestico ex Formatorum decuria, sexagenario , quartum &trices inum stipcndium inter Socios merenti, que caeli clementia, spe iuuandae valetudinis, Brun- truto huc allexerat; sed siue senii, siue morbi vis ea suit ad corrumpendam sanitatem,quae caeli bonitate no vinceretur. Huius animo natura indiderat rei mathematicae quaedam elementa, Vimque

praecipuam ingenij ad eius disciplinae perscrutandos intimos recessus, ut,illiteratus plane, ad cius artis recondita arcana peruaserit, quae periti sus, picerent. Geneuensis Ministri filius Caluinianum dogma exsecratus apud nos est, tanto ardorc Catholici ritus , ut quam suorum institutis alienisi simam nosset Castitatem, eam in nostris moribus adamaret quMn maxime , adeoque se illius vinculis,nuncupato voto,illigaret : quattuor & viginti aliis in eamdem Ecclesiae navim ex haereseon foeda lacuna transgressis. Constantiensis Senatus luculentissimo rescripto aduersus famosum libellum in Socios vulgatum , tam honorifice testimonium

dixit pro Sociis omnibus, & hac nominatim Familia,

289쪽

286 GERMAN A'S V P milia ut merito videri potuerit optanda calumni plaga, quae adeo illustrem innocentiae nostrae auctoritatem expresserit. Lustrandis tota fere vici-Nia oppidis , ad caeteram bene opimam laborum messem, accessit undecim Haereticorum in Christi conuentum transitio.

LAND S PERGENSIS DOMUS

Probationis. Nus & triginta Tirocinium priore anno

ineuntes, stratis per vias & compita magnis oegrorum & egentium gregibu amplum operinsimque campum statim nacti sunt, in quo prima stipendia utiliter glorioseque ponerent. Et certe huius Familiae ardor in ea sibi palaestra vindica

da , quam nullus iniret ex tota ciuitate, Marianos Sodales in eiusdem operae ac laudis societatem, ansigni aegrotantium bono, euocauit: inter quam corporum procurationem , & animorum quoque ratio est habita, eaque multd maior, Zi sex etiam ab haeresi abducerentur. Beati Patris Ignatij a motae reliquiae feminis duabus, aut veneficiis, aut alia peste, toto vultu deformatis, repentinam attulere sanitatem. Nostris ex oppugnanda haeresi praeda octonum cessit capitum , qvie se avelli ab steteratis castris non abnuerunt.

290쪽

iasas

RI o R annus in uniuersa Prouincia, domiciliis sedecim, quingentas septu ginta duas operas occupauit: his pauciores quattuor annus alter; illo undecim, isto septem decessere : adlectorum in Societatem non est satis aperte inita ratio.

LOV ANIENSE COLLEGIUM.

PRO PVON ATIONE positionum . de uniuersa Philosophia defuncti sunt duodenostris , ea cruditionis δί industriae commendatione, quam plerique negarent ullum antea umquam Louanti esse promeritum. Letifero vulnere ab riuali appetitus adolescens , in aduersarij perniciem tanta obstinatione conspirauerat,vi eum tota Gallia Italiaque fugientem, infestis animis, ar- soue persequeretur iam solidum biennium,ncccuiusquam

SEARCH

MENU NAVIGATION