Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3 S PRO v I NCi Acibus matronis nostram ingressa redem, veteres animi ruinas quam digentissime sarciret.Patri Aegidio orincre, Insulano, aetatis primo & tricesimo anno Hedini parentauimus, cum eum maligna lues febris, occulta tabe viscera depascentis, nono die confecillet. Et religiosissime apud nos traducti octo anni, cum apud domesticos, tum

apud externos caritatem omnium conciliarant,atque venerationem. Hoc se studium tota in ciuita te prodidit, cum renunciam eius pio decessia, i isturam nostram sibi communem querebantur os-ficio se , posteaque ipsius funus frequentissimi co honestabant. A R i A M , in Atrebatensis agri urbem, Fran- ciet ad Austros finitimam,acciti sumus ineunte huius saeculi anno decimo tertio,atque in terniS modo scholis, exeunte Quadragesima, docere instituimus.Nobiscum inductae sunt in oppidum statae Dominicis diebus per totum annum concioneS, quarum usus antea non fuerat, moxque inuitati iamus ad sacri Aduentus, maiorisque Ieiunij concionum sellemne munus , & quidem ad nos con fluente bene frequenti , Jonoratissimoque audi tore. Haereticum virus haulerat mulier in Batavis

anultos annos versata, unde cum reuertereturica,

nis rabidi pestifero morsu sauciata grauiter, ad Beati Huberti, proxime Ariam, adibat remedium suo malo petitura, ut est mos indigenarum huius prouinciaae. Sed , Ariar cum esset, audiuit de Catholistis , nihil opis 1 Beato Huberto, caeterisque Caelitibus, Haereticos impetrare: Quare' mox Ve'ni t in

382쪽

B E L G I c A. 37Priit in nostram aedem, palam, & ex sollemni muta , exsecratur haeresin , sacra Confessione accurate animum expiat, quo perfuncta munere,illati vulneris diram luem di1cussam esse illico deprehendit.

TORNACENSE TIROCINIVM.

PATREM Tironis e Francia Tornacum nupezfuga elapsi , nobis tandem conciliauit aduers: valetudo, cum eius violentia se ad mortem appeti, non inanibus coniecturis, credidisset. Vnum iam annum , hocque amplius, Rothomagensis, Parisiensisque Curiae decretis nos vexaverat, sed, ex suo ingenio, non satis grauiter ; quare auctoritatem Reginae per Aulicos proceres molic batur, ut, casuam in causam inflexa , citius validiusque negotium conficeret. Cui machinae in nos intendendae impensius defixo grauis morbus derepeo te insedk , cuius inopinata impressione territus animum plane ab suis conatibus,consilioque,aUO cauit.Eum Rothomagi decumbentem noster qui

dam visere cupiit, eius fili, olim praeceptor , I rinfensissimum sibi placarct, de cuius cupiditate ut inaudierat, id vero significauit fore sibi iucundissimum : adeuntique, manantibus ubertim. la crymis , suum factum caecusati it diligentisiime, causatus vim paterni animi aduersum liberos, sed in primis amicorum importuna cosilia studia luc,

quibus se patius cstet inconsideratius abripi.Viae sc

383쪽

38o P novi NCIA domum receperat noster, post adhibita aegro idonea fomenta consolationis , cum ab eodem reuocatur, oraturque , uti ne gravetur vltimum, in ximeque amicum ossicium morienti tribuere: se

videlicet doceat Christianae vitae rectam, salutaremque clausulam, qua studiose adhibenda uperioris aetatis omnes negligentiae suppleantur: maxime vero sibi noxas a puero per Consessionem recognoscenti aures benevole praebeat. Qua parte Christiani hominis religiose defunctus cum esset, extremae voluntatis tabulas descripsit , quarum

princeps caput fuit, quo peteret sepulturam sibi

concedi apud nostram Rothoniagensem Probationis Domum:tam scilicet acerbius alienati paullo ante animi erat immutata ratio.Simo dii Forest Nouitius, editis per utriusque valetudinis, firme, affectieque , religiosarum virtutum luculentis facinoribus , migrauit e vivis, quo die optauit magis , quam quo aut medicus credidit, aut ipse sperare potuit. Sacris Magnae Matris diebus insignia diuinitus ei ceciderant beneficia,& illud nominatim , quod Salutatae Virginis festo venerat in Societatis Tirocinium , quo itidem die, si Superis

videretur , cuperet dimitti e corporis ergastulo. Cimi igitur Sacramentis semel iterumque procuratus,vi affectis erat viribus , in momenta exspectaretur eius obitus, orabat sibi prorogati diem octauum, Virginis e caelo Salutationi facium, ut eadem Dei Mater ineunti Caelitum choros dux fieret, quae fuerat Societatem adeunti. Ratum fuit eius votum caelorum Reginae ac Deo, nam eo ip

so die

384쪽

B E L G I c A. 38 iso die tranquillissime obiit, cum eius vires ita in dico probarentur, ut perstaturas in aliquot praeterea dies crederet. ΡΛ TR is oliuerh Manarari, viri plane ina, gni, exeunte anno posteriore , funus moerentes duximus , primo & nonagesimo anno quam natus erat , sexagesimo quarto quina Societati se addixerat, quae ipsum ad Vota quattuor admiserat anno sui aduentus decimo: fractum autem ingentibus laboribus senem effetae vires toto qua driennio lecticar affixerunt, unde suborta cruris gangrena languentem paucis diebus exstinxit.

Quo de homine ubi plurima summaque dixeris,

fateare tamen necesse est, imparem tuam dictionem eius aequandis meritis, qvcm Deus unum ex societatis Heroibus esse voluerit: cui tamen

ut videaris adscripsisse , quod omnium instar esse possit, elogium , satis erit allerere: qualem,quantumque inter Socios futurum Beatus Pater Noster praesagierit, talem eum , ac tantum ab eodem paucis pdstannis agnitum, probatumque. Videlicet is fuit omnino nostri conditor Ordinis , qui quos homines suo Instituto idoneos animo esset complexus , ac ipse reipsa exprimeret,unus posset sua institutione conformare , sed exemplo in pri mis absolutos numeris omnibus fingere : cui unmodi hunc, quo de agimus , figuratum expres sumque sua ex ossicina emisit, aliis ad camdem perfectae disciplinae norinam expoliendis suturum olim cis Alpes archetypum. Ob quas igitur praecellentium virtutum dotes Beatus Pater eum podisteris

385쪽

38r P nova Nci Asiecis magistrum discentibus, imitantibus exemplum praescribebat,ob easdem quoque Deo insigniter carus, summe familiaris, multarum in gnarumque rerum,luculento Diuini erga se amoris argumento , factus erat conscius , ut , quod pertinet ad Socios, amicosve, priuatim aut publice, nihil futurorum eventuum ipsum lateret,postquam se orationi ea causa dederata nullus eum casus perturbaret, quod huiusmodi esse consilium Dei nouerat. ureri cum Sociorum Familiae praeesset, horae quadrante ante prandium, Promus cum admonet, panes perexiguos quinque dumi vat in penu sibi reliquos esse, quos sexaginta de quinque accubituris apponat: eam ob rem se non audete, nisi secus ipse iubeat, dato signo vocare Socios in coenacul hiam : cui, domesticas angustias

trepide nuncianti,nihil aliud responsi dedit,qua vi

domesticae partitionis horas ex more seruaret, caetero nequaquam sollicitus. Suo igitur tempo- Te , prodeunt omnes in triclinium, ignari penariae tenuitatis, & mensam ineuntibus adfuerant in singulorum quadris unius modi panes integri, quos mortalium nemo in mensam intulisset, ut nullus dubitare potuerit, quin nota Rectoris virtus,summaque apud Deum gratia,hocbeneficij sui; similiae, consuera vi precum , momento impetrasset. Ex eodem Collegio emisit aliquando suum Oeconomum ad iacienda cum creditoribus nomina , vestemque mutua pecunia procul emendam, Recinctensibus nundinis , cum notissima scilicet omnibus nostra inopia omnem Oeconomo spem

386쪽

BELGIc A. 383 si dei creditique apud homines copiosos adimeret. Eum tamen iubet Pater,certus Diuinae Prouidentiae, plenum spei administrare negotium corum hominum, qui se totos Diuinae cur permisissent:

quo dicto non tam animauit Procuratorem,quam' perfecit, ut is quantum aeris opus esset, ab obuio creditore mutuum facillime obtineret. Vix autem Oeco; mus vestiaria ex annona redierat, cum

Neapolitanus quidam, Societatis candidatus, inter obeundam peregrinationem Lauretanam , Paetri oliuerio, de Numine omnia bene speranti, aureas Hispanienses Duellas fere trecentas in manum liberaliter coniicit, unde creditori mutuum repraesentaretur, & domus angustiae multiplices opportunissime laxarentur. Fuit & illud, erga Patrem Eleutherium Pontanum , cum in Tirocinio adhuc ageret, facinus hominis futurorum praescii , dc apud Deum longe gratiosissimi, quod imminentes ipsi acerbissimas animi molestias diserte praenunciauit, &, cum eis obrutus, adigeretur ad desperationem , adhibito breuis , sed incensae, precationis ossicio, in tricenos reliquae vitae annos, est ipsi promeritus a Deo quam maxime liquidam mentis tranquillitatem. Cuius calamitatis non prius se deprecatorem professus est , quam grauissime laborantem docuisset, per eiusmodi luctarum acerbitates, breuiore via perueniri,secundissimo Numine, ad illustrium virtutum amplisissima compendia , quarum sublimi fastigio solerent procul abesse, qui huius dimicationis as. peritate terrerentur. Animi videlicet sui Heroica

r ' illa

387쪽

38 PRovi Nei A BELGICA. illa magnitudine, cuius esset, summa facere,ina 'ximaque pati, caeterorum animos, viresque me tiebatur: aut certe quos minus Valentes cernebat,iis quacumque ratione poterat,

ad excelsisima quaeque pro Deo audenda, vires ad debacita

388쪽

PROVINCIA

O c i E TA saarissimis huius Prouinciς coprehensa finibus,in sole eduxit, vel invio 'o bra exercuit operas, anno priore quadra genas denas, posteriore plures illis quinas vice Das ; quarum Sacerdotes prius centeni septupgeni ternilost centeni octogeni septent; Sacris noli dum initiati nunc centeni triccni septeni I nunc his plures septeni; Adiutores rei domesticae primum centoni , deinde supra hos quaterni; Noue

nos singulis annis amisimus; tricenos anno alicro, altero tricenos septenos accepimus; uniuersum porro numcrum perpetuis domiciliis quattuordecim , non perpetuis tribus distributum.

CR A CO VI E NSIS PROFESSO RUM

. Domus.

T AN i s L A v s oiciechonich septimum annum suae apud nos nauiter decursa: militiae.

singulari

389쪽

;8 6 PROVINCIA singulat exemplo diuturnae patientiae, religosissimaque morte terminauit. Tribus ab Ecclesiae capite foeda secessione diuulsis ; viri ac triginta dogmatis nouitate ab ipso Christo dissentientibus,cae sunt intentatae concionum, colloquiorumque machinae, quibus victi , deinde volentes ad ossi cium redirent. Horum unus, septuagenarius ci uis, olim inter primos liperesis venenum in hac urbe cupidius hauserat, quem, quo propiorem tumulo, eo sibi cura impensiore studebat asserere noui Euangelij artifex Acherontius, ipsiusque se, xellites Ministri: sed potentior vcritas, dicentis Concionatoris ardenti sermone vibrata , obstinaxae mentis duritiam perrupit, fraudulenterquo Obnitentium Praedicantium calliditatem dissipauit. Non mod5 enim adductus est , ut, id aetatis, prudentiae vir, in tam aperta re fateretur se lapsum esse : sed ut, in principe quoque Urbis templo, frequentis ina ciuium corona, suum errorem agnosceret, cumque indignatione detestaretur, uniuerso plaudente populo. Ad Slauos in fines Ungariae traiecimus, accersitu Hommonensis Dynastae, Georgij Drughetiij, aduentitiam eius ditionem repurgaturi ab haereseon lancsto lolio, quod annis aliquot disseminandum curarat eius regionis Satrapa, cuius occasu res Catholicorum facta est longe melior , successoris pietate ac diligentia. Duo Patrum eo clim venissent, hoc eis amplior campus, & operosior offerebatur, quod Fulli sacerdottis operς adiutores,aut ex Cracouia,

pestifero halitu assi ta, aut ex uniuersa Vngaria

bellis

390쪽

bellis deflagrante, deduci poterant , 'uibus postea Parochis populus uteretur. Id tamen feliciter effectum , ut nullius Haeretici Ministri vox toto eo tractu deinceps audiri posset, uno ex iis , iam septuagenario, ad bene sentientium par tes transducto , caete is silentio perpetuo , & Ministeri; sui gestion multatis. Plebs iminime mala, reuocatis sedulo,& cum splendore simul, ab longiore interuallo sacris caerimoniis, cum in antiquae pietatis possessionem usumque denuo mittite animaduerteret, exsiliebat videlicet gaudio, de grauem earum laetitiam lacrymis itidem prose

quCbatur. Momentum vero habuit non leue, ad suscitandum in populo amorem & venerationem catholici ritus tanto vehementiorem, fumis matronae frequenti ac religiosa pompa pro citratum, habitaque in per concio de Catholica sepultura,

de praerogataliis morientium in Eccletia, deque infelici obitu a Fide aberrantium , cuius auditione plebs suum sibi reditum ad Catholica Sacra

mirifice gratulata est. Interea casus incidit , quo Hara eticorum ferocia, & in Catholicam plebecula petulanter grassandi libido,valid) contund c Ietur, erigerentur Catholicorum animi ad suum ius liberius fidentiusque persevcndum.Ex Euan gelicae factionis primoribus votis , ut potens Opibus , sic in lontia , superbiaque facile princeps, plebeium Catholicum , tenuis fortunae hominem,

- verberibus mulcarat atrociter, suoque scelere ita gaudebat, ut eius noxae citatus ad tauritates Qvq-sitorcs reus , non modo crimen non inficiaretur,

SEARCH

MENU NAVIGATION