Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

398 PRU VI Nn I Asarta tectaque mansit disciplina,& eluxit nonnullorum insignis probitas, .animique fortitudo in propulsanda protervia. Pi cellenti forma & pudore adolescens diuertebat ad honestum ciuem, cuius parum pudica coimix multos dies inusitatis blanditiis insidiata iuueni , ubi aduertit castum pectus non emolliri lenocinio , aperte importuneque ad societatem stupri eum appellat. Ille procacitatem impurae semirue demiratus , nihil aliud, quam modeste retulit, si quidem de amoribus agatur, uni Caditum Reginae suos amoresse addixisse, caeteris feminarum abdixisse in perpetuum : quibus verbis Circem illam funestam ab se ablegauit, moxque in conclaue abditus , duram verberum grandinem suis incutit humeris, amoliendae ab se procul damnati scorti flagitiique memoriae , ac inde recta in Collegium adit, sium periculum Consessario nunciaturus. Novi EuangCIij futurus olim praeco sedulam apud nos operam

litteris nauabat, quibus aduersum magistros aliquando uteretur: atque, ut tectior esset perfidia, sacrilego animo,quae sunt Catholici hominis ossi cia omnia,in nostra aede obibat,dum inter audiendam cohortatione,addiscipulos certo die habita, Deus ita eius animum perculit,ut diuturnum flagitium exsecratus, mox sese aperiret nostro S cerdoti , & germanum Catholicum deinceps ageret. Ex variarum Sectarum colluvie octogena capita in unam, & eadem ubique sentienxem Ecclesiam coaluerunt. Beati Kosthae suos inter popum

3arςs frequentia sunt prodigia, dc Positaniae quidem

402쪽

P o L o N a A. 399dem hoc anno septena obseruari contigit, de quibus illa maxime insignia, quod Matronae perpetua laboranti abortione felicitatem partus attulit,ter nosque aegrotos insanabili morbo absoluit. R A i familiari nuper assiichie grauiter, accessit insequente anno labes Florenorum quinquies millenum, amico,indigenaque exercitu, hostilem in modum grassante totis agris : leuis tamen haec plaga censeri possit prae ea,quam inflixit & nobis,& maioris Poloniat incolis,occasus Patris Ioannis Conarij, septuaginta & quattuor annorum senis, cuius quinquagenaria opera fructuosissime usa erat Societas, digni certe, qui aeternum viveret, si & eius merita spectarentur , & Polonicae nobilitatis uniuersae vota audirenturo Huius Collegi, Rectorem vicenos, Gymnasii Prie sectum plurimos

annoa egerat, Conci anatore fere perpetuu,quibus

administrandis muneribus uniuersi Cleri . Nobilitatis , caeterorumque ordinum , animos ita sibi

devinxerat, nihil ut apud eos ellet toto regno carius , nihil gratiosius , honoratiusve; sed nomin

tim viri nobiles, ac mendici, honoris & amoris indice vocabulo , suum patrem,caetera nomenclatione tacita,vulgo appellabat. Facile nequeat iniri numerus pacificationuis, quarum arbiter selicissimis fuit, & quidem grauissimis in rebus , prim rios viros inter, & conuentus, periculoia disi dentes. Quidquid serine Dynastarum ad Catholicos ex Haereticis rediit, tota regione, id eius in dustriae acceptum est serendum: quam in recentionem veni t oppida ipsa quaedam integra,

403쪽

oo PROVINCI Aquq cum suis Satrapis Ecclesiae restituit.Extremam porro vitae clausulam egit apud nostrum Antistitem , qui cum sibi a Confessionibus priefectum legerat, ubi cum die quodam Sacris religiosissime

ut solebat, operatus, curru vcheret, inter decurrendum Marianum rosarium, paene sine sensu animam exhalavit. Eius obitu indoluere uniuersi Ordines acerbius quam dici potest,sed nobilitas omnium grauissime,cuius illa: voccs diu auditet sunt: Luctuosum hunc annum duris calamitatibus sibi accidi ille, sed eius viri occasu probis viris nihil potuisse cotingere calamitosius. Triginta ex lutulentis haereseon lacunis emerserunt, quos inter nobilis virgo ,una pedissequa conscia , cmentit a vestitu clam ad nos adiit,ut graue sibi haeresis spoitum exueret.

CALIS SIENSE COLLEGI VIMVT vix indigenarum quemquam intactum hac

uniuersa regione reliquit militaris violentia, sic neque huic Familice condonauit,tametsi longe mitius cum ea egit, quam cum ullo Calidiensium ciuium. Regni rebus perquam turbidis, huius Prouinciae fluctuantem statum conuulsura videbatur duorum ex Proceribus diuturna simultas, quae in hostiles, apertasque inimicitias eruperat, popul riumque studia in geminam pugnantium factio nem distractum ibat. Eis reconciliandis primari, quique prouincialium in priuatis amicorum cC tibus,

404쪽

tibus , publicisque totius si litis Comitiis, omnes industriae auctoritatisque iteruos saepenumero, scd frustra intenderam : quibus pacificationis spcni abiicientibus , huius Collegh Rector, Divina ope sectu negotium ab aliis dcsperatum aggredi non cst veritus, singulisque seorsum conticiatis,

post diuturnas volitationes, demum persuasit, ut nostra in aede mutuum in conspectum veri irent,

ubi, principum virorum prudentia sublatis dissidii

causis, tota plaudente ciuitate, ipsorum reconciliata est gratia. Roucrso ab expeditione Moschonitica Pol no milite, tque hic in Hibernis' aliquot mensium stipendia exspectante, ne quid molestiae lab eo discipulis nostris , quocumque nomine , inferretur, Nobilitas, cx Comitiis missa ad cohortium Praesectos legatione,diligentissime admonitum voluit, proselia,prae adolescentiae institutione, se reliquas suas iacturas facile contemnere. Sebastiano Chodelicia si , undecim annorum in Societate, hic annus extremus fuit, unde secit initium capiendae mercreis, quam ei fortis fide hsque opcra curandae rei familiaris, in caelo pe

pererat.

Insequentre anno ex secunda Grammaticae schola, cui prae iidebat, in caelum euolauit Ioannes Schiidloroslii, annorum modo quattuor in nOstri ordinis militia, sed pro stipendiorum paucitate,multiplices eximiarum virtutum palmas adertus. Per octonum merisium Hiberna militem asilidua opera excoluimus, effecimusque, ut illatas Distico iniurias vel pecunia compensaret, vel ce

C c te abse

405쪽

er P R o v I N c I A te ab se laesum esse doleret, cui non ponet rependere : seruitiis autem plerisque iniecta est religio rapinae herorum iussit contrahendae, ut auderent iniusta imperia, in huiusmodi flagitiis, detrech re. Quinquaginta seu Hauetici, seu Schismaticiis sectariorum foedo commercio penitiis abducti Catholicis se adiunxerunt.

SAc RA Martyru trium ossa, Roma hue ad nos transmissa,magnificentissimae pompae perquam

laeto triumpho per urbem circurnueximus, indeque honorificentissimo condidimus loculo , mente gaudiis uniuersa ciuitate Futurie transuectionis nuncius uti erexerat Catholicorum animos exspectatione iucundissimi spectaculi, sic factionem sectariorum moetore graui affixit,ut publico decreto sibi aliquot dierum inediam indicerent,spectaculo eiusmodnuerteindo, rati eam gratiam ubi concessium iri diutinitus , ut, turbidum per eos dies caelum , impensius turbaretur , & nos saeuae tempestates sacrilegio, ut ipsi loquebantur,& impietat; prohiberent. Sua illa insana spe, ac sceleratarum precum fiducia, tantisper sunt elusi, dum illuxit triumpho sacro dictus dies, qui ex turbidissimo repente vertit in serenissimum, ut vix memini silenius pridem tam claram lucem huic urbi affulsisse. Graui poena sanxerant Haerellat,nequis sui ritus pompae sectae interesset, neu etiam V oculo

406쪽

P o L o N I A. G3 oculorii curiositatem eo adiiceret: quamobre Senatoria matrona peregrino habitu velata,ne proderetur, ut cupiditati faceret satis nostras in qdem penetrauit, cui cum omnia nostri ritus valde probarentur , futurae transitionis' spem nobis fecit nomodicam. Equestris Ordini* Haereticiis , audien te Catholica, no* puxuit inguam tenere, quin conuicia perirachndiamdactaret in Martyrςs, queria mulier admissae noxae syl id ad monuit, adiecitqtie illam ipsi non futuram impunc, nec inani

praesagiuit, morbus enim propere inuast in conuiciatorem qui haud immemor denunciatae diuina' ultionis a matrona , Patrem de nostris aduocauit, moxque abdicata ii reli , religioniis in C lites plenus , ad Catholicos transit. Dublinensis ciuis coniux, desperatae per eos dies iraletudinis, αb supplici c5iuge,secundum aegrae icctulum,Be tis Martyribus commendata, post p ullo peniti

conualuit. i

A E R o anno asperi creditoris vexationum, que inde ipsius vitae , pertaesa mulier, crudele in semetipsam parricidium destinabat, eoque animo conclaue ingressa, prae multo moerore se dedit in

lacryzas , postque pauli 4 degraia rate corpus

tristitia, corruit in lectulum. Continub ei adii stunt ad latus Erebo missae,laruae gemipae, Mona Chorum ornatu , quarum altera i Torqueris , in quit, alieni aeris magnitudine ,& accrbitate creditoris , sed tu mihi caue tua syngrapha, & hic meus Frater numeratae pecuniae, quoad satis sit, mox aifcrct, unde nomina dissoluas. Inhorruit C c a misera

407쪽

o Pno v IN cI Amisera, & Tartarei grassatoris agnouit insidias quibus ut se expediret', porrecta ad frontem manu , impressura erat Crucisi signum ,& filium e propinquo inclamatura, nisi dexteram laruae distinerent, & os occluderent. Filii nomen ei reuocat in memoriam Beatum Paullum, cui sacer ille dies erat , & ad opem eius Φxposcendam animos

facit, quem ut magno enixa conatu tandem appellarat, uti fulmine afflatae pestes illae, desubito

astumia equina specie inde avolant. Hic aduersus casus illius tanto sitnestioris mulierem admonuit, in quo versaretur, cum impatibntia molestiae sua necem meditabatur r quamobrem recta nostru ad Sacerdotem accurrit, eius ope, grauiter saucio animo factura medicinam. Viduae non ad -

crat unde pupillos aleret,ad Arianos igitur resia sitionem cogitat , ut inde stipis aliquid corroget egestatis suae solatium; & eius rei gratia subito contendit ad conciliabulum Arian factionis. Ad fores iam peruenerat δε ingressium parabat, cum occulta inmiti est incussa ipsi alapa tam valide,ut quattuor ipsos menses in affecta mala liuor adhaeresceret: ut ei iam tum esse non posset, quin, 4nuito atque ulciscente Numine, grande .celus fuisset exorsa. Assiicto igitur animo, & inopiae S

grauis noxae memoria, domum regreditur, perque viam obruente animum tristitia , se humi a iicit , cuius calamitatem miseratus Deus , septenos nummos, ex ossicina recentissimos, et iacenti

apponit ad latus, quo benefich genere disceret, quis sint angustiae maiores, eo certius esse Diuina ope

408쪽

ope confidendum. deuiginti variarum hqreseon pedicis explicati ,tanto sanctioribus,ac laetioribus vinculis Christianarum lcgum se voletes adstriti Xerunt. Septuagenario rustico semel dumtaxat per omnem vita, de adolescentulo quidem obtigerat Confessionis piaculo animum curare, cui vicina in pagum accersito accidit, audita unius de nomstris concione, ad Confessionis studium veheme ter commoueri sed ne stimulanti Deo in prae sentia obsequatur, a seipso petit inducias,&, repugnante licet conscientia,etiam extorquet, domu

que iter intendit. Et vadenti adolescens peregrinus fit obuiam,manuque prehensum percontasur, velitne iam noxas confiteri, uti senem decrepi- tum deceat, atque Christianum : tum ille, Caelum , inquit, voluitur, diemque ducit de die, deducet deinceps , ut mihi liceat facere , quod postulas : iam enim negotioso non satis mihi licet Contra iuuenis , nisi exsequerit actutum, quod iubeo, ecce in lacunam hanc te praecipitem agor erat autem praedia lacunae fossa,& liquatis ad summum plena nivibus. PAiculi metu perculsus senex, Iesu nomen inclamat,cui adolescens: Quis tu, stolide , sacri nominis tutela studiosi is uteris in salute procurandes quibus verbis a. rustico C5- fessionis obeundae promissum expressit,continuoque euanuit. Eo ex oculis sublato, promissorum

immemor vetulus domum abibat, cum aliquan-rum progressis se iterum sistit, subirato vultu, ideperegrinus, iniectaque in perfidum manu; Num inquit, mihi pergis, Deoque illudere i intu quae

409쪽

os P R o v I s C I A verba miserum in profundam cloacam, paene i so metu exanimem, proturbat. Illi tamen , elansbaen appellanti,manum porrigit, e folla graui ter percullum eximit, iusiumque confestim adire

ad nos iii urbem, ab se dimittit, quo, adhibita

coniuge comite, venit adeo territus, ut vix vel pedibus consisteret: cui maxime salutaris fuit illata vis ab homine. ignoto ad uniuersam vitam seriae Consessionis spongia detergendam. Ungaro , n bili viro, incesserat cupiditas cum Sacerdote nostro congrediendi, ut ei se probaret sortem peritumque iliae sectae propugnatorem cui noster condicit in crastinum , suas eo die causatus occvra 'iones audiendis Consenionibus, monito in rea si cuperet felicem exitum eius congressionis, uti

unius veritatis studio iniret certamen : quare,nae'

mor cultus Deiparae Virgini a maioribus suis impensi , eam sibi agnoscendae veritatis per preces magistram adscisceret. Secundum haec verba di-gxcisus, codicem sibi mutuum sumit Haereticus a Ministro , eiusque lectione ad dimicationem se comparare instituit, 'ius tamen in abdito conelaui , 'tiuisus erat, Mariae Matris opem in genua prouolutus exposcit, inde assidens suam lectionem aggreditur. Sed ei, vix oculos in apertum volumen demittenti, augusti oris formosissima virgo adstitit, excussitque procul e manibus dam

nati argumenti codicem,intentatis minaciter Poenis , si pergeret porro legere: qui tarnen siue audaciae ostendendae, siue ab impotentia mentis, ii brum humi colligit: quatit ad contumaciam, CX

- cande

410쪽

cMid scenti similis virgo iterum , sed asperitas, librum deiicit, additque severae exp01titutionis hcc

verba: Haeccine promissorum fides , quibus te adstrinxisti, cum inter precandum me consuleresὶ Tantum verborum locuta cum indignatione, lumen exstinxit, & ibiit, vehementer emollita hominis contumacia, cui Numinis opem intentius appellanti , tota nox insomnis scrire in codcmucitigio effluxit, ut qui sacro horrore defixus,pedem c conclaui efferre non auderet. Postera vero dies vix illuxerat, cum accurrit ad nostrum, ad eiusque pedes abiectus,ubi paucis rcni gestam perstrinxerat, accenso animo haeresim est exsecratus: quem si reliquis adiungas, vel domi, vel soris quadraginta omnino Ha retici aut Schisin tici esse desierunt.

LEOPOLIENSE CO L LEG IV M.

DS c E M & septem annos meruerat in nostris castris Pater Petrus VVrede, Pruthcnus,sere duodequadragenarius, cum eum febris ard cratissima, in medio honestissimae contcntionis cursu, oppressit. Prustice laxissimi fines ipsius industriae campus obtigerant affirmandis in auito ritu , &probitate morum Catholicis, Haereticis falsita-xe abducendis, quam prouinciam incenso animi ardore,multaque dexteritate , ac paribus Vtroru-que commodis obibat. Praeter quattuordecim ab Schismate, sex ab Haeretico cocta abductos, Ha'

SEARCH

MENU NAVIGATION