장음표시 사용
391쪽
388 . PROVINCIA sed gloriabundus etiam apud considentes iudicessuum factum venditaret. Sed decreto consilij eius humeris liberaliter incussim fustuarium, ad ipsas
Curiae Valuas , tam proiectam , ostentandae iniuriae ab se illatae , compressit in homine contumacissimo alacritatem , &, opportune inhibita eius gregalium petulantia , Catholicis multam libertatem , quietemque asseruit. Ruthenici diuortii Popas quinquagenos, sunt eius gentis Sacerdotes)Ecclesiae summo capiti volentes adiunximus, & suo Vladicar, hoc est Episcopo, fecimus in posterum obsequentiores, cuius primum id documentum fuit, quod publice operanti Sacris , in caetero canentium choro , ipsi quoque canentes adstiterunt. Iis porro, quod , extra aedem sacram Phullo vestis , aut tonsurae discrimine in ternoscebantur a reliquo plebis vulgo,persuasum est, ut Clericis idoneo amictu, tonsuque uterentur, qui eos secerneret a plebeiis, & ab quotidianis contumeliis , iniuriisque vindicaret: quo nomine honorificas immunitatum praerogati uas ipsis optimus huius orae Dynastes impertiit. Secundus annus Schisiraticos binos , quindenos Haereticos salubriora sapere ac profiteri docuit. Sodalium q' dam, captato leui offensionis
erga nos argumento , decem & octo menses pio sociorum conuentu & exercitationibus obstinuit, intereaque, coactis variarum criminationum in Societatem undequaque,centonibus ,& adhibita .
in calumniandi societ teni studiumque malevolo rum manu, nobis maledicendi finem faciebat nul , lum
392쪽
P o L o N i A. 389lum : maledictorumque suos commentarios, adscripto nomine, idemtidem ad nos pex contumeliam sumpnittebat. Vna nostris visa est suae conditionis , & hominis ingenio congruens respondendi ratio, nihil procacissimo conuiciatori respondere : sed , tacentibus non sibi consciis, Diuina non siluit ultio ; inopinatus enim morbus,gra uisque, iniuriosum hominem deiicit, cui noxam poenamque dissimulanti acerbior plaga mox in-yruit, quae vel nolentem adigeret fateri, suo sibi merito inflictam Numinis manum vindicem.Qua-obrem Sacerdoti nostro, qui Sodalibus praesideret, aduocato , palam omnibuS enunciat, quantum sibi mali,& qua grauibus , quamque frequentibus suis culpis accidisset: sibi enim, saepenume ro noua crimina in nos comminiscenti, admonitorem , vltoremque Deum perpetuo adstitisse, qui, tentata variis modis valetudine, a flagitio, quoties peccaret, voluisset abducere: se itaque qui ultro debui siet, Divino iussu coactum , omni iam criminatione absistere.
CRA COVI ENSE TIROCINI VIM SScε De NovM nobis fuit, vel cum familia
ris rei non exiguo incommodo , uti urbanam luem rusticana excursione declinaremus, unde in
agrestem multitudinem, Christiani ossicij maxime rudem , superstitionum praestigiis perniciose
implicatam , Haereticorumque assidua consuetuditae, ac fraude., in plerisque Fidei capitibus la
393쪽
39o PROVINCIA . bantem , derivata sunt admodum opportuna sub sidia. Multiplici tamen sollertia, nec dispari con stantia,certandum suit cum populo Ael illa sponte minus docili, vel Ministrorum artibus a nobis abalienato , ut ultro gratisque salubris sermonis
commoda inuehentibus se attentum praeberet.Postea vero quam δc Veterani & Tirones eam inurbanam rustici tatem multa patientia vicerant,&demuli erant humanitate, non modo non capi
bant siluarum latebras, quod factitarant principio , sed aduenientibus Sociis in pagos 5 vicos sitos ossiciose prodibant obuia,inque sacras a dcs & priuatas domos deducebant amicissime. Ceci dit & illud perbelle,ad ciusmodi negotium tanto
fructuositus promo uendum , ut agrcstium Satra-piarum Dominis,lametsi Haereticis pleruque, pa xu iniquis uteremur tota istiusmodi expeditione, quibus procuratione nostra vel tacite prebatibus, vel dissimulatibus,paganos,eorum clientes,longuobsequentiores haberemus, de , in salutis causa, rei suae multo melius gerentes. Non sit procliuestribendo persequi,quam densas inscitiae nebulas, quam crastam , foedamque sit perstitionum illuvie detergendam praebuerit nobis rusticana multitudo , praeter insitam inge ij duritiem, multos iam annos idonei s rerum sacrarum magistris destituta. Quod v venire solet ubiuis gentium, pueritiam. simulac Fidei radimentis sed uid imbueramus, ca-dem , veluti magisteri, vicaria subroganda, seliciter usi sumus , ad paretitum auorumque, ac caetemrae familiae ignorantiam expugnandam : quod to nella
394쪽
- , P O L O N I A. 39 inella aetas, quae semel animo combiberat, ea pue xili more domi, quodam genere intercalaris nae
niae, ita interdiu noctuque canendo frequentabax , ut toties audita domesticorum , etiam aliud agen rium, meimoriae penitos ad hauescerent. Porro, iii multa', diuturnaque aduersum Haereticos opera, id dumtaxat in praesentia sumus assecuti, ut Caluinianos duos a perfidia vindicaremus; caeteroruanimis ij stimuli sunt saepenumero iniecti, unde olim exspectari possit veterum errorum poeni
Pos TER IORE anno adolescens, Instituti nostri cupidisssimus, paternarum aurium duritiem inclementiamque saepenumero expertus,quae nul lam eius rei mentionem plane admitterent , ubi parentis animus tempore obsequioque nihil mansuefiebat, eius missionem nota moratus, parato ad conflictum animo, si res postularet, contendit
in nostrum Tirocinium. Eo haud ita multd post
venit pater, filium,quacumque ratione volentem aut nolentem abducturus : & reuera, ut filius vennerat in eius conspectum, valida iniecta manu, eum conatus est subducere : sed obnitente, qui prehendebatur, consilium alio conuertit. Multa primum disseruit, nostris audientibus,ut filio discessionem persuaderet, quem ut nihil conamouebat, sine arbitris sibi compellandum censuit, raditus suas petitiones apud solitarium validiorcs futuras. Bona igitur Praesidum venia Tiro cum patre secedit, qua in solitudine, prolis amore imp*tens sui homo, ubi nullum blanditiarum genus
395쪽
392 PROVINCIA cedebat ex sententia, descendit ad insima quaeque ac parente indignissima, vi ctiam ad nati pedes pronus & supplex aduolucretur , suam miseriana foedis lacrymis, ac muliebri ciulatione contest tus,& omni humana infelicitate acerbiorem calamitatem , nisi filius. ad commiscrationis Eidium aliquod sibi pateretur animum emolliri. Vim pa- terme caritatis in liberos ex potentissimo illo naturae ductu stimabat quidem suis momentis ad lesccias , parentisque indignum faetiun excusabat Co nomine : quod tamen eo facinore formidolosissimae tegebantur insidiae, obdurauit mentem comagis,ut omnino ad postulata patris nihil inflecteretur; quod cius decretum ubi aduertit parens, a precibus ad inclementiam conuersus, desubito
gladium stringis, constantiam filii tetro parricidio
multaturus, nisi e propinquo nostri Patres accurrissent. Postero die ad instaurandum certamen cum redi illet homo iracundu , sui copiam, tam iniquis conditionibus ut faceret, Tiro iustum non censebat, ilec aequum vidcbatur cius Praesidibus, uti ad id compelleretur imperio , qai suae virtutis luculentum alioquin caeperimentum praebuisset: ille igitur cum bona pace dimissi is abiit, cui meliorem mcntem natus non cessat precibus, voluntariisque flagellis , c caelo PostularC
396쪽
RE R V M caducarum graues iacturas caele' stium opum tanto uberiore compendio, prio re huius biennii parte, senerauimus. Periit nobis, sibi sospes esse initituit, Pater Stanisaus Grodiicius, singulare Societatis ornamentum in tota Polonia, ex quo inter mortales agebat, anno septuagesimo & altero, inter Socios tertio & quadra gesimo. Is Romae Theologicis apud nos institue batur, illiusque stadij attigerat calcem, adhuc in certus quod ellet genus vitae sortiturus,clim Beato Eoisthae , ipsius Populari, felix obtigit obitus, cum ius ipse fumis ossiciosc pieque comitatus, serio se cum de reliquae vitae statu consilium iniit, subductisque rationibus omnibus , animum ad Societarem hanc, seque ipsum totum studiose appuli assumta iussu Praesidum Theologici Doctoris laurea. Tirocini3 palaestram iis eximiarum virtutum gradibus decurrit, quae illum ad opinioncm proueherent multae olim sanctitatis, quo nomine, Pa ter Claudius Aquauiua, corumdem tum rudimcntorum commilito, eum singulari beneuoleiatia est complexus, ac in magnis viris semper l, bui t. Eius autem reditus Roma in patriam incidit iii calami tosissima Lithuaniae tempora, cum laxissimae prouinciae,ac Religionis olim florentis laudibus, a uiniani, Lutheranique incendi j funestissima labe, omnis oram issere deflagraret. Vt nouarum Icrtuna
397쪽
s 9 p Rou i N c I Ada esse solet experientia, rudibus Dcile imposue rant Haeretici, delinitis praesertim licentioris vi tae illecebra,quam Erebo missi, Epicurea ex disciplina, Euangelii specie, propinabant sycophantae , ut numerosos confestim sectariorum greges ex Ecclesiae castris abducerenti Vbi vero Patris Sta nisai singularis eloquentia, eximia eruditio , &virisque clarior potentiorque vitae probitas , pro
auito Romanae Ecclesiae tuendo ritu, acre ex aduerso certamen concionum instituit, & Lithu nos popularis sui luculenta vehemensque aduertit denunciatio, quae admonebat, ruere Universos in certissimum exitium , tum quasi frenis in lectis, plurimorum est inhibita curiositas, cupiditasque noui ritus cognoscendi experiendique, atque ad Patrem audiendum repentina facta est animorum conuersio. Non dissicile fuit homini apprime docto conuellere fundamenta impiorum dogmatum, & ea dicendo scribendoque Lithua nis ut exsecranda, sic deridenda quoque propone
xe , quorum aperte reuincenda falsitate , ac exagitandis inci liis , est felicissime consecutus, ut Lithuaniae gentis copiosas multitudines, sed illustrium in primis virorum bene amplas decurias, ad Catholicae sententiae studium reuocaret, ea popularium gratulatione, ut vulgo totius Lithuaniae audiret Apostolus. Viinensi nostrae Academiae co- plures annos Theologic s quaestiones dum inter Pretatur , magno ingenij, eruditionisque praeco-Πio , quam concionibus non mediocriter stabili-uerat Catholicam Fidem , eamdem , luculentis
398쪽
P o LONIA. commentariis , pro re nata diuulgandis, magno pere affirmauit, & eius profitendae, ac retinendae c5stantius,alacritate multis indigenis attulit. Octo eius exstant cocionu volumina,quibus ingeniosissimae simul & religiosissimc se prodit mucis inusitata Adustria , pietas, eruditio , & erga suos caritas , in Christianorum morum asserenda disciplina ,& integritate Fidei vindicanda, aduersum Caluinianae Lutheranaeque vesaniae perduelles. Nam qui se incomparabili sedulitate diuinis ni neribus excipiendis compararet,proque modo capacissimi pectoris,aifusam Diuinae aurie copia iugiter hauriret, non potuit non abundare omnium reru penu apparatissimo, que, in Christi causa,pro veritate,ac popularium salute assidue propugnan rem, leceret. Qui Sacerdotalis praerogatiuae inex
plicabile beneficium , in participanda quotidia sacrostatista Hostia, exque huius beneficij magni,
tudine, numquam satis diligenter cxpensum, Sacerdotis ossicium suis momentis aestimaret, inter pretareturque , ubi religiosissime Sacris fuerat Operatus, nomo negotiosissimus, numquam habendis age disque gratiis loco excedebat, quin hora solida in genua pronus explesset. Vnde cum CX surgeret,nierum pietatis ignem verbis animisque spirabat. Studitini sui Dae demissionis in eo perpetuum lieuit obseruari; in duobus quidem nOminatim, quM domi eius erat omnis fere consuetudo cimi Fratribiis Adiutoribus, neque umquam destitit multavi procu & lacry marum Pr sides vrgere, ut ne ipse aliis praecitat, aut prae sidendi pro
399쪽
uincia, siquando esset iniuncta, liberaretur. Contumelias &iniurias, in Christi maxime tuenda
causa, quam avide appeteret, exciperetque alacriter , vel uno documento , eoque singulari , procliue sit ostendere. Publica urbis via ei transeunti
Haereticus puer, siue ab insito petulantiae studio,
siue ab odio Catholici ritus ,¬ae virtutis in homine , os ei foedissime consputauit, sed tam inquo animo,placidoque vultu columeliosum ludibrium accipienti , quam , tenellus pusio impres sum a matre suauium. Non perinde tamen accidit ad oculos Catholicae matronet tam indignum facinus , quar sancta aestuans iracundia, pro sceleris grauitate ultum ibat importunam pueri procaci-
ratem : quod dum exsequi contendit ardentius,seditionem in vicinia paene concitat, accensis contra eam , adeoque illium ius, aduersarum partium studiis.. Bonus vero Pater, cuius varius agebatur
causa, cum pia muliere supplex agit, uti honesto studio sitsceptam sui honoris defensionem,honestiore contra Diuini ac sui etiam honoris ratione deponat Nam si honoris causa huiusmodi stimanda sit, nihil sibi honorificentius, nihil suae
professioni congruentius posse obtingere, quam ut Christi nomine contumeliis obruatur: qua sui animi testificatione,& mulierem admiratione vir tutis defixit , & nascentem in plebe tumultum momento compescuit. His affectum sublimium rerum sensibus & studiis hominem , inque horas singulas ad maxima quaeque decora se concitato cursu prouehentem,id excepit genus mortis,quod
400쪽
POLONI A. 397 insigni sanctimonia transactum longioris aetatis Curriculum praesagiret. In ipsis regni visceribus residentium Hibernorum militarium diuturnitas, Leuitiaque, barbaro quodam vexandi genere,non
acerbissima dumtaxat, sed propemodum funestae M agris, & ipsis fuit urbibus , quod eorum tota
ratio , castrensis moris commeatibus exigendis,
hostili vastationi propior erat, quam quae merito timeri debuisset ab indigena exercitu, tametsi petulantissimo. In tam aspera praediorum villarumque populatione, cum rusticana plebs spoliaret ut funditus, necesse quoque fuit nos, cum villicis nostris direptos, omnibus fundorum mercedibus des itui; cui calamitati & aliud infortunium accessit , ut frumentaria nobis annona, quanta erat
domum coacta,in horreis inopinato incendio deflagraret. Miles porro, parum bene de nobis meritus in agris, nostram operam Opemque exoptauit in urbe, ac beneficam sensit, cum minime cogitaret. Enimuero urbana plebs, praeter factas domi forisque iacturas , quotidianis in urbe vexata castrensis turbae molestiis iniuriisque,vbi eam taedere coepit tam diuturiate neAriaeque crudelitatis, signo dato concurrit ad arma, facto, e impetu in palantes incautasque decurias, diram momento carnificinam urbe tota excitauerat, cum nos
prodiimus, multosque militum ccrto exitio subtraximus , nec sine capitis nostri periculo. Foedam 'rofecto morum corruptelam inuexit militarisicentia,manipulis otio, ganeis , in urbana copia,