Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

618 P R. o v i N C i Asis,excitauerat Parochum, ut id faceret ; statim ergo atque resciuit aduentasse Patres, aduenit ipse quoque, & magno ardore de fundatione Culle j pertractauit. Parocho igitur iam pridem optanti persuasit, ut donationem faceret inter vivos prae dij cuiusdam , Ex quo plusquam tres mille aurei in lannos singulos c istuntur. Senatui vero exposuit quanti ipsorum inrerere, ne Societas ab oppido discederet: proinde animo aperent, & quisque liberaliter offerret, quo nostri ai: ur tantisper

donec parochus fundator moreretur.Ipsc in primis Episeopus obtulit bis mille aureos , totamque materiam lcmplo exstruendo necessariam: Parochus annuam tritici & vini satis amplam copiam. Sen tus etiam de suo benigne contribui itaque accepta fundatione, Lucalibus apertae sunt duae scholae hammaticae; ac lectio Casuum conscientiae. - Docto Ioannes Escudero, Almonaciri j Par chus; saepius cogitauerat ex amplo patrimonio aliquid instituere perpetui, quod popularibus prodestet, terque consectis testamenti tabulis , varia in eam rem decreuerat, in quorum nullo eius anii vis acquiesceret deinde; sed anno septimo huius seculi testamentum condidit, quod ratum postia esse voluit, ac septimo post anno mortuus obsignatum reliquit. Id ab Senatu dc populo cum publice inspiceretur, ingentem Omnibus peperit a mirationem , quiad Societas haeres ex asse creabatur , ea lege, ut Almonacti ij Collegium excitaretur,cuius rei ab eo numquam illata mentio suisset, qui se austerum potius erga nostros semper osten- deret

622쪽

TO ET ANA. cis deret, siquando ex occasione eo diuerterent. Ferunt cum viventem lesere donsueuisse librum

de Mi sionibus Indiae Orientalis , & Iapontis Insulis , quem Pater de Gus an comi sint , eaque lectione permotum , ut Collegij instituendi consilium caperet. Eo defuncto Magistratus msssis litteris admonuit Patrem Rerctorem Collegii Complutensis huius testamenti missique sunt Sacerdotes duo , qui auctoritate senatus haereditatem adirent , moxque exordium capes ciat mulierum sollemnium Societatis in ea urbe. Propinquorum defuncti animaduersia sunt principio 'quaedam a nobis abalienationes, quos exciderant naereditatis exspectatione, sed illis ipsis ita placere coepit opera Sociorum , ut breui euanesceret omnis simultas;& fuerit ex ei , qui audita Patijs nostri concione affirmaret, pluris sibi, videri eam concionem , qukn uniuersas Doctbris Escude ij posses.siones. Plerique de oppidaniv, post explicationem Catechesis, & sedulam puerorum in ca exercitλ- tionem , cum apri usu exclamabant ita haec verba; Nunc apparet nos o Des Escuderij hqrctes suisse, ad quos tantum boni ex eo peruenit. praeter Requentem Sacramentorum inductum usum, sublatam morum corruptelam , plerique de Ciero , populo, & sacris Virginibus , exculti sunt priuatis rerum Diuinarum meditationibus V sumni, omnium emolumento dc gaudio.

623쪽

dia probationis Domus. Vix 'ε Rroiansis Domus Sacerdoti

versati apud Oretanos in Missione res accidit memoranda, quae faciat ad Poenitentiae captandam Omnem opportunitatem. Multa de nocte audiebat alicuius Consessionem , quianagna edidisset signa Poenitudinis , quo defunctus munere Pater ad me-clitandam sequentis diei concionem se collegeratia Cum fores ac fenestrie undique essent clausae, i rupit tamen ventus vehemens , qui Sacerdotis no- uri vestem magna vi commoueret; moxque insecuta est vox valde lugubris, quae horribili gemitu ,. Vae, tertid iterauit. Qua voce consternatus primui Sacerdos grauiter , ubi animum receperat, adiurauit eum , a quo vox flebilis esset emissa , & iussit edere, quis esset,& quid vellet. Tum ille; Tua labhil resert nosse , qui ego sim alio propero; scd huc

in transcursu deditistus sum , ut viderem quemad modum iste poenitentiae locum nactus est, a quoi : ego excidi Quae res opportuno tempore pro suggestu narrata , vehementer concussit auditorum

animos, neque vulgaris ex ea fructus perceptus est. Alio loco Monachus ex honorata familia culpam admiserat, cum graui multorum ossentione,

quo nomine publica illi erat inurenda, & acerba infamia; sed elaborarunt nostri ut ea ipsi remissa, offensio tolleretur, ingenti populi totius laetitia.

Quod

624쪽

Quod ossicium fuit tam gratum illius Ordinis Superioribus, ut ea causa gratias numquam nobis agere desinant. Madridiani Tirocinij alumnus, Ioannes Gamia Gallego , Nouitius , selicissime obiit. Inia entissime vixerat extra Societatem ad annui in vicesimua tatis,interque caetera argum cni in Virtutis eximiae,

puerulus adhue,voto se Crinitatis adstrinxerat.Vixit in Tirocinio rces modo menses, sed quorum singula momenta religiosissimae vitae insignibus monumentis illustrauit. DE CAsTELLANA Prouincia nihil venit in nostras manus.

625쪽

PROVINCIA

RacEN Tos nonaginta septem Socios anno priore, posteriore quadringentos de quattuor censuimus in Familiis quattuordecim , de quibus recentes in Societatem venere toto biennio quadraginta quinque , dimissi ab Societate septemdecim, viginti morte sublati.

VALENTINA PROFESSA DOMUS, O Aegium. III ε M suum obiit Pater Ferdinandus Alma-raet, annos natus duodetriginta, postquam magna aequitate animi aliquot annos morbii perpessus esset. Fuit amabili morum suauitate, animique demissione iusto ardore temperata, ne in remimonem degenerasset nimiam ; quo pacto mul totum sibi voluntates lucrabatur, & Deo. Principe in aede Valentina magno ciuiuna concursu fructuque nostri conciones habuerunt, nec minore, binis

626쪽

A R A a o Nor A. 623nis excursionibus in oppida varia. setabin vocati sunt nostri, summo Cleri ac ciuium consensu, de pari virorumque bono, unde rediit singularis omnium erga societatem beneuolentia. Ibi noster a Patribus Dominiculis est adhibitus laudando Beato Thomae Aquinati, cius natali die, ac prandio exceptus in ipsorum coenaculo, deinde a prandio,cum sollemnis supplicatio esset, Coenobiarcha ipse nostrum hominem, vel pertinaciter recusantem,compulit,ut locum in supplicatione quam honorificentissimum occuparet, magna ciuitatis,quae tota conuenerat, approbatione. In quattuor item

alia oppida expeditiones susceptae, Concionum &c techeseon fruge quὲm uberrima,ut alicubi fuerit , qui unius concionis auditione decem & octo annoru pellicatus cosuetudinem aboleverit,eoque studio exarserit verbi diuini, ut uno die quinquaginta millia decurreret, ne sub vesperam Concioni deesset. Valentina Seniorum Sodalitas hoc anno liberauit e carcere ac vinculis cetum & septuaginta captiuos, distatuto ipsorum aere alieno. Oppida sedecim Valentiae circumiecta nostri lustrarunt, pri-m de tribus missione. Eorum oppidorum in alia

quo dissipatus erat rumor, tam austeram esse nostrorum in Consessionibus rationem,ut Omne, Oppidani eorum aditu abstineret. Venit autem uni ciuium in mentem explorandae rei causa nostrum sacerdotem adire, cum ab eo hilari vultu, de amoris

magna significatione, de peccatis essct auditus , ac deinde palam, & clara voce pro sessus, mentiri, qua . contri lentirent ac loquerentur, animum adeundi

caeteris

627쪽

caeteris secit omnibus , & mox illi rumores sunt dissipati. Aliquot locis viri ac puellae, grauibus impliciti noxis, cum adiissent ad nostros Confessionis gratia, senserunt sibi adstringi fauces , occultavi Daemonis scilicet, ut diu connitentes eloqui non possent , perstantes tamen in consilio expiandae

Collegium Valentinum superiorum facultatum totius Prouinciae Seminarium celeberrimum, litterarum , & pietatis exercitationibus foruit, ut Cum maxime, hoc toto biennio. Transierunt ex his litterariis castris in Religiosorum Coenobia egregiae spei adolesccntes : Sodalium vero se maxime probauit in omnibus, & in tuenda Castitate nominatim, cum magnis artibus appeteretur, etiam a princibus seminis: suit autem ex hoc conuentu adolescens, qui afferret ad Praesidem Sodalitatis amatoriorum codicillorum magnam vim , manu primariae mulieris ad se scriptam, flammis ustulandam. Misit hoc Collegium ad Superos unum c nostris Theologiae discipulis,egregiet indolis & exempli , quo mirum quantum accenderet ad pietatem omnes, qui siccum agebant. Alterum emisit quoque Coadiutorem Formatum, legum nostrarum valde obseruantem , & laboris ita utientem , ut ne recreationis quidem tempore de summa contentione quidquam remitterer.

628쪽

is p

rinl

tum , hoc idem Gandiense Collegium caelo transmisit , quattuor Votorum Prosessum , estatis anno qnadragesimo quinto , Societatis aditae vicesimo sexto: aetate quidem non maturum omnino, sed vitae sanctimonia,& laborib. pro salute animorum susceptis, bene maturum. Erat laboris inde Dii, alienae salutis sitientissimus , amantistituus excutitonum nostrataim, quas cum ingenti proximo cum fructu obibat.Reliquit apud exteros magnum sui desiderium , & cximiam sanctitatis opinionem, ut plerique contenderent enixius eius rcli quinum aliquid sibi concedi. ALTERO anno praesentem Beui Patris Nostri opem sensit unus Fratrum, qui nono die, quam eam ad ipsius sacellum implorauerat, pedem alte-etum sordis ulceribus saucium , ut eo non uteretur, persanatum deprehendit. Quadriennio ante Madridii desunctum Ioannem Borgiam , Equitem praecellentibus virtutibus in Aulii florentem, germanam sobolem & exemplum magni quondam Ducis Gandiensis, hoc anno huc transmissum,nostra in aede, magnificentissimo apparatu , condidimus. Leistissimam Conuictoruin Familiam , ex principe Nobilitate Valentina& regni totius,pietatis & litterarum disciplina hic informamus , euentu selicissimo. Prorex Valentinus , cum hac iter haberet, apud nos p ernoctare voluit.

629쪽

V A DRAGENARI E apud nos orarionis

celebritatem plane inusitatam ex eo sit facile deprehendi, quὁd omnis omnino & Sacer & Profanus Magistratus, multis distinctus Decuriis , uno tempore intersuit, quod alias visum erat numqua, eiulinodi concursum studiose declinantibus eorum singulis, propter sessionis praerogatiuam, qua, alij alio iure , singuli tamen sibi vindicant, cuius

tamen nomine dissensionis nihil hoc conuentu intercessit. Seniorum Sodalitas centenos vinctos e carcere sua pecunia hoc anno exemit : opulentus mercator, huic propagandae benignitati, millenos aureos sodalitio legauit. Monteregienses, quorum in agro luculentum nacti sumus praedium , vulgo Commemorant, & cum multa grati animi signiscatione, Beati Patris Nostri meritis toti suo territorio concessam immunitatem , grandine & locustis, quibus erat infestissimum ante, quMn nobis in eo fuisset praedium;qua calamitate circumiectus vicinorum ager etiamnum, & grauius etiam,quam ollim,vexatur.Quodam in oppido ad singulare certamen nonnulli vocabantur, libellis in foro publice assi xis; prouocationem inccndia sunt consecuta, iamque alid cogitabant nonnulli, vexationibus f redis impares,nec oppidi Satrapa excitatum tumul-xum poterat compescere Eius tamen auctor incen

630쪽

TOLET ANA. 627 nitentia ductus, & se criminum suorum atrocita- , & populum sollicitudine liberauit. Excunte anno Pater Antonius Hurtado , Baeticus , duodctriginta natus annos obiit, dum magna cum laude Humanitatis litteris tradendis occupatur, vixdummidiorum omnium ab Qtuto curriculo. Ludovicus item Sora, Caesitaugustanus, undevigesimo aetatis anno, magnae spei adolescens, deccilii. SECvNDo anno Patres duo peragrarunt oppida septemdecim huius dioecciis, quorum opera Sacramentis imbuti sunt oppidanorum plus dena millia vix toto trimc stri, quo tempore priuatim & publice omni ludorum genere, ac fallationam abstinebatur : auditae sunt iis excursionibus generales Consessiones voluntariae mille,ac quiu-xeutae , praeter has aliae quingentae omnino iacccssariae.

BILBILITA NUM COLLEGIV M.

MI o R A V i τ ad Superos Pater Antonius Belloc, Valentinus,trium Votorum Prosese sus, in Collegium Valentinum valde beneficus, cum vixisset annos duos & sexaginta , in societa re viginti. Degerat ille prius in matrimonio & honeste& splendidὸ , in Diuinis incedens mandatis sine querela: ted ad ulteriorem Consiliorum perfectionem accitus , coniuge ad Virgines transeunte , se Christo, & rem suam , quae annuorum sexcentorum erat aureorum , in eiusdem Societate

donauit. Homo in deliciis habitus diu , aegre dein- Rr 1 detulit

SEARCH

MENU NAVIGATION