Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

s 38 P R o V i N c r A T O LEVnui de adspexerunt, cognita foeditate sui peccati, alte concepto Dei timore, odioque temerarij iuris iurandi, exsecrationum, detractionis. quibus assueuerant. Quidam post obi tam Consessionem, &sumtam Eucharistiam, dubitare coepit an rite suis. set expiatus, adhibuitque sibi Beatam Virginem, ut eius ope doceretur, si quid omisisset;cui per sonianum indicata sunt ei certa quaedam peccata, quae iubebatur recolore apud Sacerdotem. Rediit ergo ad nos , ac multo cum fletu iterum consessus, anivio deinceps acquieuit, egregie memor accepti Magna Matre beneficij.

642쪽

PROVINCIA

NDE v I cIN Ti domicilia , & Sociorum capita quingenta septuaginta septem anno priore numerauimus, ex iisque Sociis Sacerdotes centum nonaginta octo; Discipulos nonaginta ; ducentos octoginta duos Coadiutores ; Nouitios quattuor & septuaginta : anno autem posteriore Socios quingentos octoginta sex, Sacerdotes centum nonaginta sex : Discipulos centum quadraginta septem;Adiutores ducentos quadraginta unum. Nec admissorum nec mortuorum certus numerus perscribitur.

HISPALENSIS PROFESSA

. Domus.

AN N o priore decessit Pater Aloisius Alcazar,

Hispalensis, septuagenarius , Votorum quat tuor Professus, eximium huius Prouinciae lumen, ac societatis uniuersae decus, quem multae ac ex

quisitae

643쪽

6 o PROVINCIA qui sitae ornabant litterae, sed quarum esset in eo illud ornamentum longe spledidissimum, quod rem liticrariam animi demissione sic obruebat , quasi eam non attigille plane videretur ; qua quoque arte usus est caecero omni opprimendo decore , quo maxime clarescer Abstrusae eruditionis , & incomparabilis industriae monumentum illud sia A pocalypsim Ioannis , fuit eius multorum annorum fructuosissimus labor, & luculentissimum prctiam operae, cuius paucissima vidit mandata typis folia, de quibus vero excepta est moribundi vox illa memorabilis. : Gaudeo, inquit prisis me animam, quam illum meum codicem edere. Absolutam reliquit secundam huius operis partem,quam inscripsit Apocalyptica luod loca Scripturae Sacrae contineat , quae Apocalypseos obscuritati pleniorem lucem afferat. Integrum scilicet Canticorum Cariticum , Psalmos complures , multaque alia Biblio-vum capita complectitur hic commentarius , Cui edendo diligens datur opera. Sed non ita haec magna summi viri facinora , quam maxima in Co Eomine sui despicientia. Erat certe popularis aurae ac humani plausus auidissime, ac interdum perquam facete contemnens, despiciens ac illudens in qua-uis mole, ubi Diuiniis bonos appetebatur: De bonis, quae nobis peperit Christus, alto quodam animi sensu frequens loquebatur , in quo , aut simili quopiam sermone, non sibi a lacrymis temperaret.

Prosecuta est haec ciuitas eius mortem eximio doloris sensu ; ad funus hominis Religiosi conuen mini sua sponte variaru Familiarum plerique, multi

644쪽

B AE T I C A, 6 ietiam de Ciero, dc maximo templo nominati ii se honoratiores quidem, alii aliis per interualla succedentes csterendo humeris cadauere. Expedi utiones menstruae susceptae ad aliquot oppida, ubi opera ingens , scd optime collocata', cum admotis vehementi is me ad auditorum animos dicendi

facibus , continuo a concione certatim se abirce

rent ad Sacerdotum nostrorum pedes Consessioni gratia ; dc ij quidem homines , ac iis de rcbus,qui, bus explicandis fructuosissime quiuis labor adlii . beretur. Inuitantibus ad se oppidanorum primarii qualia humanissime osticiosissimeque , diuerterunt tamen nostri ad Xenodochium , quo inferebanturesculenta &poculenta copiosis rub unde nostri ei aegrotis & vinctis bene facerent, δἰ quidem abuti dant isti me. IAltero anno variis excursionibus amplius tri ginta oppida,& pleraque montana, lustrauimus in credibili op idanorum bono. Saepe contigit deser ros montes obeuntibus nobis,ut diem unum dimidiatumque aquae nihil libaremus , tantum abin; ut cibo refici postemus: erat autem in summis deliciis Panis ater ex alliato , si quando eius ferct copia In pagos & oppida egent issimae plebis cum ventuellet, dilabebantur alij alio , ne si nos acciperent, cibum sussicere aduenis cogerentur; postea vero

quam audierant nos utcumque viatico instructos, non futuros eis graues impensarum nomine ; tum undique concurrere in templa,& occasione sua ue-De uti. Fudre non pauci, quos vel noxarum Vrgeret Pondus, vel nactus ne multitudine prohiberentur

645쪽

ta vulgarent, ut ea ncceuitate adigeremur ad absolutionem eis impertiedam. Neque potuere ab hoc instituto abduci, etiam grauium virorum suasionibus , quod assererent,malle se apud mortales exi-itimationis iacturam facere, quam ea tuenda non

expiari suis flagitiis,& aeternis ignibus addici. Qui

superiore anno in Fortunatas Insulas excurrerunt,

dum superiorum iussu reditum parant, ab Insularibus prae amore sunt ita reuersione interdicti, ut flagella in baiulos, si eorum vestes;ducetos aureos in quemlibet naucleru,si nostros exportassent,Prς-tor edicto sanciret , itaque iis interclusis manendi Prouincialis secit potestatem. Quare Lan Zarotem,& Fortem-venturam, quae solae de sopicio Insulis supererant, lustrare sunt aggressi. Hae duae sunt Fortunaturum littori Africano propinquissimae, ut duodecim non plus horis transfreteturissent tamen egentissimae , ut quae pluuia vix umquam imbuantur. una sola planities est arenosa , quae, si opportunus assiuxerit imbet , quinquagesi lira , ac centesimum etiam reserat suis aratoribus. Extra tritici, hordei, caeterique frumenti culmos, in Lanaaro te

vix aliam stirpem, aut arbusculta stipitem deprehendas. Quadraginta amplius passuum millia in longum porrigitur, in latum decem millia , de eo

magis, ubi ficum unam dumtaxat, puteo paene immersam, obseruare licuit. Fortis-vcntura Fortunardum maxima, longa est octoginta millibus, lata viginti, & eo amplius , pauculis hortis consita, aquis plurimam salsis utitur, alendis gregibus maximo

646쪽

B T r c A. 6 3xime idonea. Incolae sunt indigenae partim, partirii Africani aduenae , Christiani omnes ; indigenis ferme omnibus intercedit sanguinis cognatio eiusmodi, quae matrimonia prohibeat, nisi Ecclesiae soluantur legibus, aut Afris Ncophytis copulentur, quod genus assinitatis exhorrent. Destituti sunt paene omni procuratione, ut vix quarto quoque anno concionatorem audiant, & unico quidem in templo tota ea Insula , quod olim Beatus Diego luis propemodum manibus integrum exaedificavit ; quo ex templo exspirare videtur adhuc nescio quid caelestis suauitatis, cuius illecebra in ea gente icta sus pietatis fouetur. Qui ab templo absunt,manipulatim incolunt montes vallesque in summ/ rerum omnium inopia, ut vix decenti amictu tegantur,cuius penuriae verecundia templo &sacris plerumque abstinent, alij vero viae longiti dine , quae viginti millium est in plerisque locis. Hanc siluam tam horridam aggressuri duo de nostris , duobus aliis in Canaria versantibus , dum

Fortem -venturam occupare tentant,ea nebulis excipitur, perque imprudentiam nautarum ad Lan-Zerotae littus appelluntur.Ibi dum onerariae duae separant ad nauigandum, Omnes Epibatae expiantur : inde, tota lustrata Insula , in Fortem-vcnturam traiiciunt, eamque uniuersam percurrunt. In multa ignorantia Christiani ossicij, & tanta destitutione subsidiorum , facile sit coniicere quam locuples materia exercendae industriae nobis sit oblata , insularibus certe rem suam nauiter gercntibus, ut ne brcui discessuris nostris excluderentur Sacro S s a

647쪽

cum opportunitate; quibus deinde abeuntibus omnium indigenarum fletus sunt consecuti. Inde traiecere in Canariam, ubi Natalem Beati Patris Nostri celebrarunt incolae apparatu ac frequcutia Confessionu, quanta in maximis Hispaniae urbibus posset exspectari. Ad hunc modum perlustrandis septem Fortunatis Insulis , res indigenarum ea felicitate procurata est,ut vulgo dictitarent, suas Insulas eo nomine vere dici posse Fort inatas. Pater

Stephanus De Hogeda per illud tempus e viuhexcellit in Prosella Domo Hispalensi, cui vita obtigerat in Societate annorum dilor in & quadraginta, septuagesimum & sextum nato cum mortuus cst inter Proselsos Votorum quattuor. Cum adiit S Ocictatem , eo nomine in Salmanticensi Academia erat, ut ad summos magistratus apertum iam sibi videret aditu nuicuius auctoritatem & exempla

secuti plerique Academicorii, in nostram militiam se adscribendos dedere. Professiis annos aliquot Theologiam, mox deinde ad regendum adhibitus,

reliqua fere vita in eo munere susema cum laude Versatus , eximiae prudentiae fama concitauit viros

quosque principes in grauissimis negotiis ad suum

consilium exquirendum. Ut tutandae Societatis fuit perpetuo studiosissimus, ita eam defendit strenuiuinae sua gratia, auctoritate, consilioque ita rebus saepenumero grauissimis. Comitate, summis ione , religione in Deum , Instituti sui obseruantia, orationis studio , asperitate victus , vestisque in paucis excelluit, ut merito visus sit apud externos ςtiam clarere opinione lanctimoniae.

648쪽

HISPALENSE COLLEGIVM, Probationis Domus, ct Anglicanum

Seminarium. CHOLA RVM nostrarum Discipulus , Hii, palensis ciuis, Comitiali morbo laborabat in festissime, cui Pater unus de nostris cum asseueraret habere se potentissimu ei malo pellendo amu letum , & euestigio promeret aereum sigillum,c&gie Parentis nostri caelatum , & acccptum puer religiose oscularetur, repente illo molestissimo affectu exsolutus est, iamque decem menses eo immunis perseuerat. Idem puer Quartana prid in pessime habitus , eidem Sacerdoti aliquando occurriti postulatque ecquod haberet aduersus sebrim praesidium. Quidni potest, inquit Pater , qui te absoluit Comitiali molestia , febrim quoque abigere, si quide tu eadem Fide vales, qua tum valuisti Z Exci rauit in se Fidem puer ut potuit,& preces adhibuit Pareti Nostro,imoxq; ivlla Quartana exccssit. Eius Pueri amita, quinquaginta iam annos Comitiali Vexata, ubi de puero sanato inaudiit,misit ad eumdem Sacerdotem , qui exprimeret iconem , salutifera imprcssam effigie; quam misit Pater , sed, ius sa muli o, rem Diuinam praemittere , tum male affecto cordi admouere sigillum ; quo appresso mox fugatus cst vetustissimi morbi contumax affectus, iamque quattuor menses intactam rcitu quit

mulierem.

Altera

649쪽

j 6 PROVINCIA Altera parte biennij vita lancti duo; alter Sch laris, Gaspar de Velasco , cum aetatis annum vigesimum , Societatis quintum, Philosophiae secundum perageret: alter Bartolomaeus Gongales,temporalis Adiutor Formatus, aetatis anno tricesimo quinto, Societatis decimo sexto , ambo Graiaatenses , disciplinae Religiosae studiosi ambo. Tirones admissi ad Probationem quadraginta duo. Ex Seminario duo Sacerdotes missi ad populares Anglos,in Fidei negotio studiose iuuandos: duo item ex eis alumnis in Benedicti nam Familiam commigrarunt. Ex Anglia porro tribus his annis Hispalim venere alumni omnino sex & triginta, quibus tredecim eodem rediere ad Fidem propagandam: sed hoc postremo anno accepimus inde tredecim, septem eo dimisimus,qui operae hic positς protium apud suos sacercnt. Habitae sunt ab alumnis aclBritannos Haereticos & Catholicos Aduentu de Quadragesima conciones , & plerique reuocati sunt ab Haeresi ad Catholicam fidem.

CORDUB ENSE , ET GRANATE

se Coaggia. .. PROD i ER E duo sacerdotes ad menstruam operam in celebri oppido ponendam, ubi alias

institueramus Sodalitium ex Oppidanis, cuius ea sunt incrementa iam & frequentia: δύ pietatis, ut uno die Sacram Mensam adierint plus trecenteni Sodales. Anno secundo migrauit e vita Pator Fernandus Rodrigueet, Votorum quatuor Professus,

Lusita

650쪽

B AE T i c A. 6 7 Lusitanus, clarus quidem caeteris virtutibus, sed paupertate, meditandique usu valde conspicuus. Egerat multis annis concionatorem magno audientium fructu, quos quotidianis etiam sermonibus pietate singulari conditis ita in Deum assiciebat , & sibi demerebatur, ut cum amarent, α venerarentur maximopere. Ad egentium excipie- das Consessiones ferebatur ingenti ardore, in quibus Christum suspiceret verius ac suauias. Hic denique vir omnino magnus eximiam multarum virtutum decutiam purissimo flore virginitatis ad mortem usque coronauit, quam vitae apprim) similem exccpit valde alacriter. Granatae valet ac viget quam maximὸ ciuium pietas in Beatum Ignatium,quam prodigia freque tia exaggerant non parum. Quemdam iliacus dolor vexabat acertissime, qui sibi visus est videre ac audire Beatum ita loquentem: Ades animo,nam

tuo in me studio hunc S te dolorem statim abire Deo placitum est. Verba continud sequitur sanitatis fides,quae suspicionem somni j amoueret. Multa sanguinis copia coeuntis ad fauces pueri vitam ita dubiam secerat, ut desperarent medici: sed appensa collo aegroti Lipsana Beati Patris causam morbi morbumque ipsum momenio discussere. Alius

aciem oculorum tantumnon amiserat, orat contadenter Beatum, quasi unus de Familia,qubd Scholarum nostrarum esset alumnus , continuoque vim luminum integram recepit. In huius regni quadam urbe viri primarij degebant procul ab uxoribus,inductis earum loco concubinis, & manabat res exE

SEARCH

MENU NAVIGATION