장음표시 사용
631쪽
σ18 PROVINCIA de tulit inter nos , si quidpiam singulare videretur ipsi tribui , aut si naculio in f crretur eorum, quae Societati donauerat. In sola fuit animi demissione singularis; nam exacto biennio Probationis , cum Decolle haberet praecepta Grammaticae repetere, ultroque Superiores deferrent, ut priuatim doceretur, maluit publicam nostrorum discipuloruin scholam frequentare , ubi cum ipsis discipulis de Grammatica praeccpta rcpe ebat, de vicissim dis. putabat. Fuit ei perpetuus sermo de morte, ac eo . quidem eius fructu, ut Sacrum facienti Deus instantis obitus diem denunciarit, quo ipso die complexus eu est affectus Apoplecticus, qui quadragesima hora ipsum exstingueret: quo in stupore liber ei relictus est linguae visis,ut ex eo auditum siti singulari Dei beneficio sibi patere in caelos aditu. Lustrata oppida quaedam summo incolarum bono ubi sopitae grauissimae seditiones , & ex caedibus ortae inter oppidano tam summa capita, exitiales futurae non paucis simultates. Insequemc anno mortuus est Michael Valpic sta, Coadiutor rei familiatis, anno aetatis quin quagesimo secundo, & vicesimo quarto ab Socieratis ingressu , in quo emicuit omnium virtutum
decus, ac obedientiae in primis studium singulare. Ianitoris & Aeditui munus obiit pari pictatis ,&boni exempli laude,in quo cum suis partibus egregie defunctus esset , suam operam sociis liberali .ect deserebat. .. . . .
632쪽
Tarcinone e Colligium. VNius e nostris,Quadragesima in primaria os
censi aede conesonatis,opera Mauritanus, Ma-hometan et sectae alumnus,ad Christi na veritare se conuertit,qui Baptismo deinde magno mortalium concursu initiatus, Divinae vocationis ben cficium Prudenter expendens pietatem egregio colit. Turia sonensis Sodalis Matianus letali vulncre acceptus cum exiret e templo , id primum cauit per Sacerdotem nostrum , qui ad eius Confessionem accurrerat, ut omncs intelligerent, se percussori con- donare, quod & apud propinquos ratum esto vo luit : neque caruit mercede illa mansuctudo, nam Dei para, cui erat cliens addictissimus, ei sanitatem, praeter multorum spem , impetrauit. Barci Mone quidam multos iam annos peccatum celabat
in confessione , qui acceptam ore sacrilego Diu in Hostiam non potuit deglutire, vel adhibito frequenti aquae haustu , quo casu sui sceleris admoni- tus , accidit ad pedes Conscitari j,expiatusque,dum Absolutionis formula pronunciatur , fauccs sibi mox disssolutas scia sit, quae prius veluti duro laqueo stringebantur. Beati Patris Nostri patrocinio
adiutus quidam conualuit letali ex vulnere , cum cius salus iam csset palam conclamata, Gotthalaniae Prorex dysenterico ex morbo periculosissime
laborabat, & postulauit tibi afferri quidpiam voli-R r a quiarum
633쪽
63o P Rour NC r Aquiarum ab eodem Patre,quibus admotis derepente sanatus est, neque se ingratum tanti ben fici, praebuit, cuius magnitudinem deinde non desin bat praedicare. Secundo anno vivere desiit Pater Melchior Mi-ralles, Proselliis quattuor Votorum, anno aetatis quadragesimo tertio , Societatis inita: viccsimo quarto , indcsessiis operarius, Missionum in primis studiosus, frequens in Nos comio, & Custodiis, capite damnatorum comes assiduus. Is cxcepta in carcere Confessione multarum horarum , non sine suspicione pesti scri halitus contracti, febri ardenti paucis diebus est consectus. Petrus item Macipe Theologicae scholae auditor , annorum vicenum quinum , & inter Socios nouem versatus, graui& molesto ex morbo occubuit, cuius patientia in e tolerando mirifice se probauit omnibus. Ipso Circumcisionis die venit ad nos Illustrissimus Priri ceps Philibertus , sesto corporis cultu , stipatus satellitibus & pedillequis purpuratis,magnaque Nobilium multitudine: qui, re Diuina peracta, unus prandere voluit apud nos , in communi triclinio, exclusis c teris omnibus, parato suis impensis lauto conuiuio.
PV ε R cum agerct animam, & a parento suo
numeraretur in mortuis , accensa cand la ia-xentis naribus applicita, exircinum spiritum explorante, noster saccrdos accurrit cum Beati Pa- tris
634쪽
T O L O A N A. 63 atris chirographo. Is ubi pedem in moribundi cubiculum intulit,ante quam sacra lipsana promerer, sensit morbus praesentem Ignati, manum: nam subito puer, stupentibias adstantibus, lecto exsiliens,
Sanctumque Ignatium ingeminans,ad nostrum recta tetendit ; & in lectum a suis coniectus, mox cxeo sanus descendit. Eius deinde mater, repentino consecta morbo , humi iacebat exanimis, rigentibus membris omnibus , marito exstinctam eam
conclam nic, ubi rigor ille corporis aliquot horas perseuerarat. Tum puer . Parente nostro sanatus haud ita pridem , matris calamitate permotus,pro cidit in genua, sublatisque in caelum manibus,haec . verba fidenter, constantique vultu itcrabat: Sancte Ignati, ego volo ut marri meae opem feras; age, Sancte, ego volo: quae ingeminare diutias per seuerauit. Annuit pueri tam ingenuae precationi Beatus Ignatius,moxque matrem filio reddidit,qui ante matri filium restituerat. Virgo castitatis D coseruandae studiosissima aegerrime ferebat, sbi sponsum hominem destinari, quae Christum legisset coniugem ; quamobrem ipso Natali Beati Parentis Nostri, in cius sacello, post Diuinas epulas, postulabat a Beato , ut sibi morbum impctraret, qui vel tuendae Castitatis facultatem, vel mortem afferrer; quae ipsomet die morbum contraxit, ex quo breui Occubuit. In eius mortuae mundo repexta sunt flagella multo cruore conspersa, quibus bis torve in hebdomade se acriter exciperet;ad haec gemina Vestis cilicina,& earu una rigida admodum,quam indueret sollemnium saltationum diebus. Rr 'Altera
635쪽
Altera parte biennij Vrgeliam missus Gabriel
Baijle,ut Humaniores litteras doceret,decubuit in via apud oppidum, & deinde occubuit. Ea fuit eius modestia, religio, & patientia, ut eum oppidani certatim viserent, animaducrsaque ipsus omni actione,Sanctum vulgo appellarent,ita omnium rapiebat animos, non ipsius tantum pietatis & sapientiae plenissima oratio,sed ex eius vultu emicans incensus quidam religionis , & Diuini amoris, ar dor. Renidenti ore , ut semper erat, & in modestiam compositissimo,intuentes summopere Oblcctabat , accendebat autem studio rerum cassestium, quas ipsis oculis spirabat. Morti proximo oblatacst Dei para , Caelitum frequentissimo septa comitatu , ac deinde Christus ipse, manibus texens co rollam , quibus spectandis incredibiles animo iam praegustaret delicias. Certatum est pia aemulatione Clerum inter atque Religiosos , viri lepulturae ip- sius & cxsequiarum ius obtinerent : sed vicit merizo eius hospes , vir primarius , apud quem de cesserat, & Coenobio Benedicti no eum attribui z. Omnis Clerus atque Magistratus perhonorifice ip
sius funus duxit ,& rapuit sibi de ipsius vestibus quilibet, quod potuit. Rogati ab nostro Sacerdote
num eorum bona venia nos eius ossa inde auferremus : negarunt praecise cuiquam se condonatu-zOs tam facrum depositum, quando id sibi Deu commisisset.
636쪽
VRGE LITANVM, ET ILERDENSEGllegium. VRgeliae Concionatoris nostri dictione per
moti plus quὲm viginti homines,grauium iniuriarum suarum condonationem voluntariam publicis tabulis consignatam esse voluerunt , ut se persequendarum omni iure in posterum cxsortes esse te starentur, qui voluntatem nunc abiecissent. Eodem inter dicendum vehemetius esseruescente, sublato in manus patientis Christi simulacro, mulier, quae triginta annos Ecclesiastico viro turpiterco sucuisset, fusis lacrymis,ductisque ab intimo pectore suspiriis,a Deo culparum,& a populo veniam praebitae offensionis postulare coepit. Eius facto tatus in concione animoru motus erupit,vi uniuersus populus exclamaret, se quoque grauium esse flagitiorum reum , & alius iniuriaruin gratiam hostibus saceret, alius admissorum posceret veniam. Desecta porro viribus mulier, humi decidit, velut exanimis, nec se patiebatur erigi, quia diceret, se Dei nunc factam, quae fuisset Diaboli, Deo humi operam nauare debere: cibum verb non admisit, donec postera die legitime esset expiata. Sacerdos autem eius feminae concubinarius , sub vesperam adhocatis publicd reliquis Sacerdotibus & Magistratu, prouolutus in genua, Numini factus supplex, anteactae vitae pacem precatus est, & ab ad
637쪽
63 PROVINCr Apraeterita turpitudine Sacerdoti se praebuit expόaim dum.Diem suum Ilerdae obiit Pater Ioannes Oliva, anno quinquagesimo primo aetatis, & duodecimo ex quo venit in Societatem, Spiritalis Coadiutor strenuus, qui octauo ante die obitum suum praenunciarat, cum bene valeret. Anno decimo quarto huius saeculi Sociis Ilerdensibus datus est aditus in nouas aedes, qud Eucharistia sollemni ritu intulit ipse Antistes,Magistratibus, & ciuiu Ordinibus uniuersis pompam cohonestantibus. Eodem anno Pater Colmus Maiqueet, Collegi j Rcctor, ingeni, ac virtutis praestans laudibus, exstinctus est quinque dierum pleuritide. Mirifice consensit in omnibus eius voluntas cum Diuina voluntate, ac sub obitum maxime. Nam audito pulsu campanae, qua Patres vocabantur ad sacram eius unctionem , sublatis in cςlum manibus exclamauit,Te Deum lau
BALEARICUM, ET PER PINIA nense Collegia.
IN Balearium maiore oppidum est Petra, quod
in duas ruptum factiones ad exitium properabat , duobus oppidanis iam occisis, aliis non Paucis male multatis,pluribus fugitivis, aliis in vincula coniectis. Pridie quὶm eo venirent nostri alteruseditionis caput in templi asylum se receperat, ubi iam versabantur conitariae factionis duo , ut iis, quod timebant vulgo, concurrentibus, redundatura huma
638쪽
T O L E et A N A. 63 Ira humano cruore sacra aedes putaretur. Noster Sacerdos in cadem aede coneto natus nihil omisit de
publice & priuatim,quod valere videretur, ad conciliandam eorum gratiam , sed irrita opera. Igitur postridie inter concionem, in ipso dicendi ardore geminam caluariam humanam profert in medium, es quasi essent duo factiosorum capita, eleganti idolopoeia suum statum defientia,lugubriter induxit , quantum malorum apud Inseros cx simultati bus excepissent, quam seuerus inibi Deus odioxum ultor esset. Quo spectaculo dc lamento ingens animorum commotio in auditoribus facta est, quavi vchementius incitaret, Christi de cruce pendentis signum eduxit, atque factionum principes publice appellas,quam humanissime potest per Christum cruci affixum obtestatur, ut in concordiam se patiantur adduci ; qua tandem oratione molliti nuper immiti pectore homines concedunt in
mutuos amplexus, & horum exemplum mox caeterae factionum manus rcconciliatis animis ad osculii certatim decurrerunt.llla vero ipsa die omncs
ad nostri Sacerdotis genua prouoluti salutari Co- fessione sunt expiati, postridie lue sacro pasti epulo, inter quam dapem, Christianae amicitiae novam,& pacis effectricem,noster monuit seduld uni- Uersos beneuolentiae perpetud fouend .Eos oppidi Rector omnes conuiuio accepit eodem die, ubi mutuo de ossiciosξ alij aliis ministrabant,eamdem que mensae communionem in suis postea domibus saepius usurparunt. Post eiusmodi argumenta reconciliatae penitus gratiae, noster Sacerdos uniue sos
639쪽
οιο PROVINCIAsos secum duxit ad Pro regem , cuius auctoritate pacificationis ratio publice in tabulas est relata, renouatis apud ipsum instauratet beneuolentiς omnibus argumentis, secundum quae Prorex omnium,
quae in leges ac Principem commisissent, gratiam fecit humanissime. Posteriore anno in Balearibus obiit Dominicus
Iriarte, Formatus Adiutor, Nauameus, anno aetatis sexagesimo quarto , Societatis adeptae undetricesimo. Humilitatem, paupertatem, obedientiam coluit ex animo usque ad extremum diem , tilen- iij tenacissimus , ubi res sermonem non exigeret, domandi corporis studiosissimus,cuius indices erat inflicta humeris quotidie verbera. Magno cultu Deiparam prosecutus, castitatis ,& religionis ergares Diuinas egregiam laudem , ab ea promeruit. Tunetanus Maurus captus ab nostris, ex Insularitas. conuictu coepit erga res Christianas assici,ac tanto magis cum reuersus in patriam suoru gentiliu barbaros mores cum Christianorii humanitate ac probitate conferret. Igitur hoc anno vectiis praedatorio nauigio cum viginti quattuor sociis ad Balearicum littus, se deiicit in continentem, inque propinquam turrim confugit, suumque animum ape ruit, unde ad nos adductus, iam Fidei rudimenta capessit ardentissimo Baptismi studio. Vitae sanctitate praestans femina, noctes solidas orationibus transigebat in magna copia deliciarum caelestium, magna Cacodaemonis inuidia, qui eam hoc nomine grauissime diuexaret. Oblatam igitur ab Sacerdote nostro imaginem beati Patris Ignatii, cui
640쪽
TOLET ANA. 63 fiduciae plena ad ecllae suae parietem assixisset, omni molestia Daemonis se sensit continuo liberam. Post annum vero, imagine refixa ad purgandum cubiculum, palla iterum cst vexationes a Diabolo acerbissimas,donec requisitam cum cura imaginem parieti denuo alligasset.
cerdotes ex Tirocinio, quorum ex Opera insignia emolumenta in oppidanos redierunt, ut instaurata morum probitate, ac in res Diuinas religione exaggerata vehementer, alia facies oppidorum cerneretur.Tironum via' rgentibus propin quis nobis ereptus, & in carcerem coniectus,ut cavexatio excuteret Religio vitae studium, quod&simulauit se abiecisse,ut imponeret cognatis, a quibus do um suam abductus , ac: deinde millias in Academiam ad Iuris Ciuilis studia, mox ut sui co-Pos factus est, ad nos reuolauit , iamque perseu Crat singulari omnium approbatione & animi sui voluptate. Missi duo Patrum ad longinqua oppida, quo nondum Societas peruaserat, ubi primum respondere oppidani eorum se opera nihil egere; mox vero consilii factique sui poenitentes ad se ultro admiserunt omnes omnino ad Concione Confessio-nwmque accurrebant, etia ipso ex aratro agricolae,
qui ante lucem ad templi fores nostris praestolarentur. Quasi ergo discussis tenebris lucem obortam