Dissertatio juris gent. publici De dominio seu Imperio orbis, ad l. 9. ff. de leg. Rhod. quam ... rectore ... dn. Frid. Wilhelmo ... præside dn. Henrico à Coccejo ... Ad diem 4. Novembr. anno 1711 in auditorio juridico discutiendam proponit perillust

발행: 1711년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

accessionem Asiae statuerunt, uti Pomp. Mesdestu orbis. L. I. c. cui adstipulatur Athici Cosmographia. rubr. Asia provincia stin m. Ut adeo appareat Assyrios vix quidquam ex orbe terrarum praeter modicam Asiae partem

Imperio continuisse. ι . .

Alterius deinde summi Imperii Reges, Cyrus scit. & Succes Bres ipsius, Persarum Reges, Asiam & Ψgyptum Imperio non excessere, ipsius Asiae vero itidem particulam tantum possederunt.-Expeditionem enim Cyri in Scythas, seu Massagetas, susteptam ipsi

fatalem fuisse, ac successii caruisse notum Est. . Herod. L. I. in .Jus. His. bb. I. cap. J Quemadmodum & Darii expeditionem in Scythas Eu- tropaeas amita magna exercitus parte turpis

fuga foedaVit. Herod. cap. II. in lib. Cornel. N pos

32쪽

Lichi vero Darius ipse Thraces quoque, Jones, & Macedones aggressus, devicisse eos dicatur, moX tamen Marathonieli pugna victus, totaque Graecia, quin Europa pulsus fuit, ut iisdem Autoribus constat. Hae ergo praeliorum Vices fuerunt, & his cladibus non quaesitum fuit jus Imperii, sed debilitatum.

F. 6.

Equidem Cyrus & Darius totam Asiam

occupasse dicuntur. Hero cap. a σύ. in lib. V.

Uin lib. I. cap δ. Verum, illi intelligunt Asiam tunc cognitam &pervestigatam, quod C tum

33쪽

tum solenne fuit. Ita enim Curtius L. . cap. 7. inquit, Ultima Asia Bactra, quae tamen adhuc cis Indum amnem, & Tanai conclusa fuere. eas Septentrioni proxima esse: & tamen agnoscit, profundas inae flvas vasasi solitudines excipere. Scilicet, quia reliquos versiis Septentrionem populos, quod singulos non eXploratos habe.rent, Comuni nomine Scytharum appellarunt. Vid. Dn. Praeses injur. pubi. Prol. 3. Io. atq; ita S

thiam quoque ab Asila saepe distinguebant, Justin. L. a. cap. a. Quin Darius ipse demum bonam adhuc Asiae partem investigasse dicitur, & tum demum deprehensum, eam Lybiae parem esse, praeter eam quae ad Orientem

solem spectat, quales sunt Chinenses ut plu

ribus tradit Herod. cap. IG. in L. o. Adeo ne

cognita quidem, nedum Occupata fuit Asia.

Denique intra Indiam & AEthiopiam etiam sacer Codex Imperium Persicum Coem

34쪽

g. g.

Huic tertium successit Imperium summum, Macedonum seu Graecorum ; Enim-Vero autorem ejus, AleXandrum M. animo Imperium orbis terrarum, qua fuit ambitione& vanitate, sibi concepisse non dubitatur: Id enim & jactabat ipse, B totius orbis Imperium mente complexum: & oratione ad milites habi- . ta depraedicabat, illas victores perdomito sine

terrarum reversuros in patriam. Curi. L. s. cap. a.

Et plenius deinde suo ad amicos alloquio. d. l. cap. K. Verum Videamus, quantillum id fuerit, quo ipse limites utriusque, quod praecesserat, summi Imperii superaverit.

Equidem Europae quoque partem insi'

35쪽

' Ilo tenuit. Cura. d. Ly. cap. M. Reliquum. . Vero, quicquid victoriis ille peragravit, nihil quoque nisi pars Asiae cum AEgypto fuit, nisi quod Scythas cis Tanaim, adeoque in Europa degentes, qui urbem in ripa illius fluvii

Alexandri nomine exstructam diruerant,

hujus ulciscendae injuriae causa, trajem, fluvio& commisso proelio, devicerit. Victo enim& interfecto Dario occupavit victor PersicuImperium in Asia, atque in eo subegit popu- los ad Pontum Euxi num & Tanaim fluvium,

limites Asiae versus Boream, & superato Cau- Casio monte, Omnes qui mare Caspium qua, quaVersum accolunt, nec non, qui ultra ill ud, mare degunt,Sogdianos & Bactrianos adeoq; partem Scythiae: quemadmodum & alterum Asiae latus versus meridiem usque ad fines Indiae , una cum Fgypto, in potestatem redegit. Haec autem omnia hactenus etiamta Ro

36쪽

Praeterea vero expeditionem suscepit in Indiam, atque hoc facto Imperium suum ultra limites Persici protulit. Dispiciamus igitur quid hac tam famosa expeditione assecutus fuerit. Scit. ingressiis Indiae fines recta promovit in Orientem, ut ita Asiam emensus Ο-

Ceanum adiret, quem tum Credebant esse terrarum ac naturae terminum. Primum igitur

trajecto flumine Indo, qui persam ab India separat,processit usque ad fluviumHydaspem,

Curi. tib. I. cap. D. Ia, oe II. ubi Pori Regnum

erat: hoc magna virtute subacto , ad fluvium Hypasim pervenit, atque ibi subsistere CoactuS, nec ultra progressus est, cum adhuc abesset a Gange fluvio undecim dierum itinere. Curi. bb. s. cap. r. Hic igitur meta eX-

peditionis fuit, &, cum milites sequi longius nollent, ac Ducum unus, Coenon, nomine

37쪽

eorum deprecaretur, atque autor eSset , ut potius versus meridiem viseret Oceanum, I 2. araS, quasi monumenta finitae expeditionis, posuit, & versus Ausinem & Indum fluavios , qua intraverat Indiam , retrocessit.

n. d. lib. s. cap. I.

Patet igitur, adeo ipsum ne quidem In- .diam intra Gangem peragrasse, ut adhuC undecim dierum itinere ab hoc flumine abfuci

rit. Reversus autem navibus cum EXercitu per Ausinem, & Indum Amnem , in quem influit Ausines, descendit versus meridiem in Oceanum, atque ita invitus consilium Coenomis saluberrimum executus est. In hac navigatione, & prope in confinio Indiae& Persiae, Exercitum in vicinas terras albquando e flumine exposuit, Gentesque Au- sinis & Indi accolas debellavit, de qua expedibtione ac reditu ab Oceano in Persiam late agit Curi. d. L s. cap. γ seqq.

38쪽

Unde constat ipsum sere in limine ad huc Indiarum saltem substitisse. Etsi enim in primo Indiarum ingressu ampla aliquot Regna, partim deditione, partim vi & incredibili virtute in potestatem acceperit, iSque haud exiguus terrarum tractuS, usque ad ΗΡpasim expeditionis finem, fuisse videatur, toetum tamen hoc spatium terrae inde ab Hypasi retro ad Ausinem fluvium apud quem, an 1 quam Hydaspi, & Cum eo deinc

mni miscetur, castra posuit. Curi. L.F. Me s cap. inpr. 3modicus saltem Indiarum angulus erat. Reliqua vero omniS Regio, ouam inde armis cepit, non nisi eXtrema Imcina Indo amni, qui eam a P s fuit, quia eam tantum transi

tu, dum per Ausinem & Ιndum in finibus Persae navigat, exscendendo in Vicinas ripas, incredibili sane virtute, OccupaVit.

39쪽

Quodsi jam Imperium Persicum, quod

Alexander M. victo Dario nactus est, & prae dicta Indiae pars, quam subegit, comparetur cum reliqua Asia, quam late illa patebat vensus septentrionem, saltem usque ad Oceanum Tartaricum, & Versus meridiem ad Oceanum i. Chinensium, quos ne attigit quidem, appa-' rebit quantum ille abfuerit adhuc a finibus . Asiae, quam tamen & ipsam falso sibi persuasisrunt esse finem terrarum. Et, cum igitur nec Africam ultra Fgyptum, nec reliquam Europae partem tentaverit, nedum in potesta- . Pi ' te habuerit, constat quantilla fuerit ea o . his terrarum veteris particula, quam ille Im- perio tenuit. Equidem cogitasse eum animo Constat,

cum adhuc in Indiis haerebat, subacta Asia usque ad finem mundi a quo haud procul se

40쪽

as jam tum abesse amicis persuasum voluit , Curi. L. s. cap. C Syria petiturum Africam,& inde e freto Gaditano Hispanias adire , actum, praetervectis Alpibus & ora Italiae, Epi

rum reverti, ut resert Curi. L. io. cap. I. Et de

Carthaginensibus dicitur, quod Veriti, ne Persico Regno & Africam adjungere vellet Macedo, legationis specie Hamilcarem miserint speculandi causae Justin. L n. cap. Sed stetit res omnis intra cogitationem, de defecit ille in ipso limine conatuum.

I. IS. Quod & ipsum Alexandrum M. agnovisse CX Curi. Ls cap. a. patet, cum animo secum volventem refert, se totius orbis Imperium mente compleXum, adhuc in operum suorum primordio stare. Atqui, cum hOC mente

agitabat, jam finem expeditionis fecerat, &reverti jam statuerat ad fines Persiae, ex quo nihil ulterius ille adjecit Imperio suo quam

SEARCH

MENU NAVIGATION