장음표시 사용
51쪽
cem bellum indicunt, adeoque hactenus pa-bres fiant. Exempla hujusmodi populorum refert JCtus in aec a . Germanos & Parthos, duos Imperii Romani ab utroq; latere, Oribentis & Occidentis, vicinos, eoq; perpetuos hostes. Per hunc igitur teXtum, adeoque ipsius populi Romani judicio, post Cae- sares, Augustos, Tiberios, Germanicos, qui orbis terrarum prope vires in Germaniam & Belgium converterant, Germani perinde li- . ber populus fuerunt, ac Romani ipsi.
Qua ratione porro labi videtur Bartolus, cum duo adhuc populorum genera reseri,' quos Imperio quidem Romano non parere,& tamen subesse autumat. Quosdam enim ait esse populos, qui non parent Imperio, quia dicunt id se facere ex privilegio imporatoris,& in id allegat VenetOS. ad d. l. a II. . Quod nunc mittimus ; etsi quam inepta dc
52쪽
. 0 o. i frivola ejus ratio sit, quod, cum ex privilegio Imperatoris id sit, ille id revocare possit, nemini obscurum esse poterit. Alios vero esse, qui non parent, quia asserunt se libertatem habere ex contractu ;&huc resert terras Dno. Papae donatas, & Reges Siciliae, Franciae, Angliae, & reliquos. ad d. L a . n. AE. Enim vero, etsi de terris istis &Sicilia concedimus, Anglia certe seu Britannia, eX quo ab Anglo Saxonibus e Cimbrica Chersoneso occupata fuit, in nullius deinde potestatem pervenit, & nec a MeroVingis, nec Carolingis, nec sequentibus tentata fuit. Francia vero Gallica subjugata quidem fuit a Francis Germanis, quibus Imperium Romanum Occidentis deinde accessit; at pactis divisionis, usque ad Scaldin, Mosam, Ararim,
Rhodanum, inde separata ac sui juris facta
53쪽
Major Bariolo labor est, qua ratione Grae-' cos, artaros,& Saracenos, in hujus Imperii 'unitatem conciliet; quOS ait CXtraneoS esse, .& suum singulos Regem , dominum orbis asserere. Sed brevibus se expedit add L et . n. I. hoc verbo: Parum ad nos qui foris sunt. Ut adeo incassiim laborare cum Bariolo non . lubeat. Cons f. U. inf
Etsi vero Romani Imperii magnitudo 'plenum & quasi exundantem illum ac immodicum dominii orbis sensum non im. pleat, qui nec cum humani generis conditione satis pacari potest; nihilominus tamen solenni & eximia quoque ratione, quae si non Bariolum, at Antoninum, Sapientissimum & Pientissimum Imperatorem , ac se Crum omnino Codicem plane abBlvet) ve. rissime a laudato Antonino diccum est,impe
54쪽
ratorem Romanum esse dominumorbis teprarum.
Etenim certum inprimis est, Romanum Imperium praecipuum totius orbis esse; uti ex
Livio lib. I. c. o. jam produximus illud: Roma maximum, secunaum Deorum opes, imperium esse.
Id vero evidenti hac ratione demonstratur, quoniam tria superiora orbis Imperia summa armis vicit; victor autem in omne jus victi succedit, ejusque locum, eminentiam, aC di- , gnitatem ultima victoria sibi acquirit. Got de J. B. S P. lib. s. cap. π V. Unde non tantum primae illius partes erunt, si cum rei, quis sui aevi regnis, sed di, si cum superioribus Imperiis summis contendatur. Primo enim a Persis subacto, jus ejus & eXcellentia omnis ad alterum; hoc pariter domito,u triusque Majestas ad tertium; & hoc quoq; a Romanis superato, omnium in Romanum
Imperium confluxit di coaluit.
55쪽
Accedit, quod priora summa Imperia, destructa penitus, nec unquam deinde restituta fuere, sed in busta & in tumbas suas evanuere, & ruinis suis in perpetuum conse pulta, nunquam e naufragiis emetiere.
At Romanum Imperium iterum destructum ita ab alio non fuit, sed adhuc perdurat: etsi enim cum barbararum Gentium invasionibus quoque diu multumque conflicta. verit, quin & sedes ipsius, Italia , a Gothis& Longobardis capta, & totum deinde Occidentis Imperium, Francorum seu Germanorum Regum armis ac virtute victum fuerit ; horum tamen Victoriis etsi occupatum, & populo suo Germanico acquisitum, non tamen destructum, sed e contrario de- sensum & restauratum selicissim h fuit. Etenim hi piissimi de vere heroica indole Reges
56쪽
l Germani Romanum imperium, non Romanis sed Romanorum hostibus & invaBribus, bellica virtute ac felicitate abstulerunt, ereptumque iis cum victrice sua Germania individuo neXu, aeternoque s dere uniVerunt. Adeo quicquid in reliquis omnibus Imperiis insedit gloriae, Majestatis, ac eminentiae, id omne inde quasi Collectum congregatumq; in populum Germanum, &, quod ei quaesi tum est, Imperium Romano Germanicum transfusum fuit, atque in ejus Visceribus refocillatum gloriosissime reviruit.
Hoc igitur Imperium recte & vere dominium orbis dicitur, quod praecipuum orbis membrum, atque adeo orbis caput est. Hic enim verus principatus est orbiS terraru, quem gerit Princeps terrarum populus: uti in civitatibus praecipuuSenatus membru Princeps civitatis, seu Princeps senatus dicitur;
57쪽
qui principatum in civitate gerit , non pΟ- testate Imperii, quod penes totum Senatum vel populum fuit, sed autoritate & facultate directrice rerum SenatuS Communitam. Atque id proprie Principatus es , quem ita
accurate describit Doctiss. G nov. ad Got. de J. B. oe P. bb. I. cap. 3. 3. Io. n. I. ubi ait ncipatin est primus dignitate oe autoritate locus 1nter
Iure liberos: adeoque non infert Imperium seu propriam potestatem magi stratus, sed dirigendi autoritatem. Ita Scipio Africanus Principatum Senatus obtinuisse dicitur. Plui. in Scip. Afric cap. b. Et apud Athenienses Aristides & Themistocles de Principatu Civitatis certasse: Corn. Nep. in Aristae cap. I. quemadmodum & duae illae clarissimae civitates Graeciae, Athenae & Sparta, de Principatu Graeciae acerrimis studiis contendisse:
Idem in Themis. cap. M. & Rhodii Principatum maris obtinuisse feruntur. Poly bib. o histor. cap. 7.
in Graecia, qua fuit & armorum'& h. pientiae eo tempore fama ac gloria, Princeps
58쪽
. 43 orbis terrarum dicta est: Iusin. L .f. cap. μ& in eundem sensum PompejuS, apudCLceronem saepiks, & aemilius, apud Livium. lib.s. c. I. Princeps civitatis; & alius, Princeps Gentis Εtolorum; apud eunae lib. I . cap. v. quemadmodum apud Tacitum, Principes juventutis&c. Quibus locis omnibus per Principatum intelligi patet praecipuam in rebus gerendis autoritatem, & quandam, ut Thucydides lib. I fol. O. appellat, ἡγιμαηαν, seu quasi directoriam potestatem.
Hujusmodi igitur Principes etiam κi e Domini, recte dicuntur, atq; ita Princeps RomanuS, - ἔ-Dominus mundi, in l. s.f. Ad L Rhod. de Jact. laudatur. VoceS C-nim domini ac dominii in publicis eandem vim habent, ac Principatus, ut primariae amtoritati tribuantur : quemadmodum Princi Ies,i omini, dicuntur etiam ab iis in quos pot-F a est,
59쪽
estatem non habent. Et solenne Romanis fuit, iis, qui curam agebant ludorum ac Cem taminum publicorum, & in factiones distincti erant, dominos factionum dicere , Sueton. tu Neron. cap.F. etiam in inseriptionibus publicis, ut in illa Lanuvii, quae refertur adae sic. Suet. mnot. Voce enim ea non solum dominium proprietatis, sed & omnium jurium , nec tantum iurisdictionis, sed & cujusq; potestatis dicimus. In d. c. igitur dominium mundi est Principatus Imperiornm mundi, id est , caput seu primarium mundi Imperium: de cujus vi & effectibus deincepS.
Hoc dominium seu Principatus universi etiam regnum seu imperium mundi eodem isensu dicitur: quomodo Roma regina urbium, urbs Venetiarum regina insularum quan idoque Vocatur. HaeC enim verba generaliter: Cum ad Omnem praeeminentiam singularem
60쪽
referri solent, tum omnem regendi ac curandi potestatem compleXu suo continent. Nam & Rex Sacrorum erat apud RomanOS:
cuj uspraecipua sacroru cura,at ab omni alia ad- ministratione ipse exclusus fuit: Dioni Halm.
lib. M. cap. γρ. in . lib. I. cap. I. in sis.
ejusq; uxor Regina dicta fuit. Rosin.Antiq. Rom. lib.s cap. as. Apud Spartanos Reges filere,qui- bus praecipua bellorum potestas commissa Crat, ex instituto Lycurgi. D in. lik,. cap. 3.
Atque hic orbis Principatus, hoc dominium, hoc regnum, nemini unquam justius, quam populo Romano vindicatu fuit: Nulluenim a superioribus Restibus Imperium tanta Virtute, tanto justitiae& pietatis studio quaesit tum, gestum, munitum & cultum fuisse quam Romanu,non poterit inficias ire,qui res gestas ejus populi, & bellorum causas evolverit, dc perspectas habuerit. Etenim incredibile di-