Dissertatio juris gent. publici De dominio seu Imperio orbis, ad l. 9. ff. de leg. Rhod. quam ... rectore ... dn. Frid. Wilhelmo ... præside dn. Henrico à Coccejo ... Ad diem 4. Novembr. anno 1711 in auditorio juridico discutiendam proponit perillust

발행: 1711년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ctu est, quanta animorum constantia casus omnes cladesque pertulerint; quanta sortitudine ac prudentia rem labantem restituerint ac fulseri ni , quanta Qllicitudine caverint, ne quicquam nili auspicato, id est, peractis ante sacris, nec bella nisi ex justis causis, sedulo pri-:mum excussis, inciperent; ne quid vel in hostem injuria, vel in victoria impotenter aut immoderate fieret: quam Iustitiae,& aequi, &fidei tenaces : quantum juris & inveniendi,& constituendi, & servandi studium quam Gentes Omnes eorum legeS reveritae fuerint: quanta contentione egerint, ut socii incolumes, & populorum ac gentium jura integra& salva manerent &c. Quae omnia ad miraculum uSque eXimia, & adeo praeclara fuere, ut in pauca cogi non possint. Delibatum ali

quid est sup. cap. a. f. IV. G. Ist. & a D. Praef. cum in orat. inaugurati Iravem habita; tum in Di . de justo proeliorum exitu. Compendio autem disertissimo ea recenset ac depraedicat Hor. in Hist.

62쪽

His. Rom. per tot. qui tib. I. cap. II. Cum assta Vim

tutesque hujus populi in bello,quod cum Pyta rho gessit,attigisset,ita concludit: siuis ergo mi-

retiar, his moribus, virtute, militia. viritorem popuβι

Romanu uisse. Eodemque loco Pyrrhum ipsum admirabundum exclamasse refert: O

quam facile erat orbis Imperium occupare, aut mihi Romanis militibus, aut me Rege, Romaniss

. Prodita quidem etiam sunt exempla, quod Romani vel pacem superbe spreverint, vel in bello protervius egerint. Sed & pauca illa fuere, &, quod argumentum videtur populi DEO cari, ne impune peccando a Virtute, eoque a felicitate sua deficeret, proterviam evelligio continentibus cladibus & calamitatibus luere oportuit: uti ad Alliam, ad furcas Caudinas, ad Trasimenum lacum, ad Cannas;& impietatem P. Claudii Consulis naufragio classis in mari Siculo. IIuic igitur tantae

virtuti frustra cum

63쪽

Bariolo opposueris vel Graecorum Imperia, quod non E it nisi provinciaRomani; vel duo illa Scythica fulmina, Attilam & Tamei la-nem, qui&ipsi victores orbis terrarum post Romanos jactantur. De Attila enim loquitur

Sigebertis ad ann. Io . cum inquit, Avaros seu Hunnos victores Orbis perdomitos a Carolo M.fuisse. Tamerianes Vero omni Asia armis peragrata, & BajaZethe capto, Europam quoque

armorum terrore ConcuSsit. Boxhorn. Hi univ. ad ann. IIγδ. pag. vi. ω seqq. Etenim illi praedandi magis more terraS percurrerunt,

quam bellum Imperii promovendi causa ges, serunt, & praedonum magis quam hostium ritu, non tam Imperium Occuparunt quam praedas domum retulerunt; & vastitatibus, incendiis ac caedibus quam vi choriis laetiores, saevire magis quam imperare voluisse viden tur. Unde uterque Dei agellum dicti sunt, alter Occidentis, alter Orientis. De utroq; , ipsos se maximi DEI iram ac flagellum proses- SI

64쪽

Φ 6 9. s, tradunt Munser. G ogr. lib. b. cap. s. Boxhorn. d. Ac. pag. Des fuisse sene certum est. Hos ergo in censum talium Orbis Imperiorum, nedum summorum , non reserimus: quanquam Hunnos, Occidentis invasores, a

Carolo M. perdomitos, jam ex Sigeb. dictu sit. Hic igitur Imperiorum Principatus Romanus indubitato virtute maXimorum Genmaniae Regum, Caroli M.&Ottonis M. Gemmanis perpetuo foedere aggregatus est. Ita Ve-1EGlossa Canonica,adc.Venerabilem aede Elect. in Derb. in Germanos. ait: Sic regnu mundi translatus ad Ieutonicos. Neq; si partes quaedam Imperio Rom. hodie detractae sunt, etiam Principatum istum detractum esse sequitur, qui semel optimo maximoq; jure in hoc Imperio inveteravitin cum ipso in Germanos transiit; neq; adeo, quousque invicta stat res Germana, a-

65쪽

Rex Romanorum, nullo alio quam electionis actu interveniente, appellatur, & inde caput Orbis Christiani agnoscitur & audit Hinc In Aurea bulia cap. a. a. σ3. tapiuS, & in pi inus in ipsis solennnis jurisjuri formula,quod praestant ante electionem Serenissimi Anchi Principes Electores, dicitur: rib re is

puli Germani signum non aliud est qua Mquila illa Romana; & ipsi Bullae aureae, seu si-

lariptus est ille ex genio sieculi Rythmus

q, hinc in ter insignia Imperatoris est Dura

Odiquem manu ille gestare solet, quem a

Curiis solennibus Comes Palatinus praesert ex

66쪽

Germanum.

Neque tamen praetereundum est, alio quoque sensu, qui tamen ab altero haut multum abludit, Imperium Romanum pro Imperio orbis accipi, scilicet, quo pars insignis sumitur pro Universo: quod & in omni linguarum genere, &in Imperiis frequens est, ac Romanis maxime solenne fuit. Uti cum Lucanus,

lib. . vers. 2 Z. canit: notum vobis Arabes venistis in orbem,

Et mOX, vers. 273. Europam & Asiam duos orbes diversosq; mundos appellat, Tanai divi sos, cum ita pergit:

- - - Tanais diversi nomina mundi Imposuit ripis, A aeque re terminin idem rapae . media dirimens co inia terra, Nunc hunc, nuncilia, quasectitur, ampliat orbem.

G a Ita

67쪽

Imperii Romani vocat ηιμην,&orbem nostrum. Iti cum bellum inter duos populos RomanOSCarthagineses videbatur in Italiam transiturum, jactabatur, cum orbe terrarum bellam gerendum esemnaba, i. e. cum Imperio populi Camtaaginiensis. Liv. lib. II. cap. IK. Ac, cum Lysimachus &Seleucus reliquosAleXandri M.Duces profligassent, dicitur,quod duo soli tenueris:

rbem terrarum.Justin. lib. II. cap. I. insis. ω cap. a.

ante primum bellum Punicum, cum &Poeni & Romani Siciliae inhiarent, dicitur,

quod eodem tempore, parabus uterque votis ac viribus , Imperium orbis agitaverit. Flor. Hi . Rom.

lib. a. cap. a. Atq; ita re Alexander M. Regem mundi se dici voluit. disin. lib. D. cap. IAE. Et

terrae recens inventae dicuntur novus orbis, novus mundus. Quo faciunt ea, quae toto cap. a.

passim exposita sunt; unde patet, quam hoc tralatilium fuerit,ut magna pars orbis pro toto acciperetur: idq; omnium convenientissime dicitur de Imperio Romano, quod sub Tm-

68쪽

S. Aur. Vict. de Cafar. in Ulpio Trojano.

Quodsi haec ratio conjungatur cum superiore, rem Omnem perspicue conficiet: adeo invicem patrocinantur & suffragantur. Etenim tum illud, quod praecipua universi pars pro toto accipitur praeclare convenit inImperium Romanum, ut appareat, Imperium Orbis pro Romano recte dici; juxta f. N tum eX eo, quod idem, ut praecipua pars, ita praecipuum orbisImperium fuerit,rectissime sequitur, ei inter Imperia orbis Principatum competere; & hunc orbis Principatum genuino quoque sensu dici dominium mundi, per ea, quae toto hoc cap. eXposita sunt: hunc denique Principatum orbis summo jure Cum Imperio RO-mano translatum fuisse in Germanos, eisque individue adhuc cohaerere. per 3. D. V. S u.

69쪽

hodie Asia inde detracta, quin totus Oriens a- vulsus sit. Certe enim totus Oriens nil nisi provincia Imperii Romani fuit, a populo RO victa ac triumphata; quae, etsi iterum detracta, imperium ipsum non tollit; nec provinciis mutatis mutatur populus cujus Imporium est, si salva sit imperii sedes. Habebatur enim jam populus Romanus princeps ombis populus antequam Oriens Imperio subjugata Graecia accesserat; ut eX lociS cap. a. oes videre est. Sed nec hodie impar potentia est, .

si discordia eam non ruperit; neC Vana eXenationum figmenta praesidiis suis illam spolient& exhauriant. Discordiam Imperioru peste. esse graphice depingit Carolus IV. in pro t. . A. B. De exemtionum vitiis doctissime egit MConring. in tract. de Fimb. Imp. quo de RepUbi preeclarissime meritus est. De Graeciae civi-

70쪽

apud Iustin. lib. I. cap. I. Dum singuia imperare cupiunt, Imperium omnes perdiderunt; oe omnibus perire quod inguia amitterent, non nisi oppressaseu-

ferunt. At nos summum Numen su pplices veneramur, ut hoc omen a populo Romano Germanico averruncet, ejusque Majestatem Votis, studiis ac voluntatibus uniat & muniati

Neque vero inane id nomen, aut nudatum effectibus est. In primis enim consistit ille Principatus in regendis negotiiS Gentium communibus; ut quoties de communi populorum vel plurium gentium salute ageretur, earum rerum quoddam directorium esset Imperatoris, veluti primi Orbis Principis. Quae res omnino juris gentiu est, nulla enim Causa est Cur praeterito illo, cujus primae partes sunt, sequentes se regimini negotiorum ingererent, quod sine injuria loci principis non fieret. Et liac ratione in Comitiis directoria

SEARCH

MENU NAVIGATION