장음표시 사용
391쪽
9. Deputari etiam in Signatura Iustitiae consueverunt Iudices in curia , vel extra Curiam , quos A. C. deputare recusavit, nam si coram A. C. fuerit suspectus allegatus aliquis de Locumtenentibus, vel alius Iudex ab eo deputatus , & idem A. C. renuat in locum illius alium substituere, tune haberi solet recursus ad Signaturam , quae si justam , ac juri , & reformationi consonam petitionem existimet , rescribere solet cum clausula - A. C. avum deputet; Et si causa jam reperiatur instructa , solet etiam addere clausulam Insuiu, ct termini si e converso instantia non sit undique justa, ex quo fuerit contestata lis , & terminus ad proponendam hujusmodi exceptionem elapsus , tunc rejicienda est instantia rescribendo - Nihil. 5o. Praeterea solet Signatura quandoque remittere aliquam causam ad unum Tribunal,in quo sit altera causa principalis ab ista dependens , nam quando una causa habet connexionem , seu dependentiam eum altera , vel quando periculum est , quod possit sententia contra Sententiam ortii, merito Signatura remittit causas hujusmodi ad illud Tribunal, in quo pendet causa connexa, & principalis, rescii bendo - Omnia ad Rotam, vel A. C. St. In genere tamen est opportune notandum s. quod hujusmodi instantiae pro remissione causarum
ad aliquod Tribunal,vel pro deputatione Iudicum,
vel purgatione, seu rejectione attentatorum , sive etiam pro moderatione,seu reintegratione inhibitionum A. Q. ob non transportationem actorum , prout etiam circa eorum unicationem facultatum A. C., c
ram Domino Auditore, ut supra jam diximus, primum sunt proponendae, cujus decreta in hujusmodi causis vim rescriptorum Signaturae juxta edi ista sub die as. Julii habere dicuntur . I 2.Qua-
392쪽
32. Quatenus tamen Auditoris decreta non vi in deantur Iuri consona , poterit ad Signaturam Iustitiae recurri , cui si constiterit decretum Auditoris
praedicti in hujusmodi causis esse undique injustum , rescribit juxta petita, vel alias prout juris fuerit, &si decretum si justum, respondere consuevit: Nihil,
ct fervetur decretum, & tunc Pars quae recurrit, te nebitur scuta quatuor ad tenorem praefatorum edi ctorum alteri Parti subministrare . 5s. Adversus item Sententias , contumaciales,seu per contradictas latas solet quandoque silpplicatio in Signatura proponi , quae consuevit eommittere crugnitionem eidem Iudici, qui Sententiam tulit . ut Derum audiat refectis expensiit Eodemque jure consuevit rescribere eidem Iudici a quo , ut irarum audias, quoties post latam ab eo Sententiam fuerunt repertae novae Scripturae , ex quibus evidentissime iniustitia Sententiae resultet ', nam ad parcendum litigantium expensis , & ut lites celeriter expediantur, rescribit ur - A. C vel alius Iudex o e. iterum audiat. Et haee formula rescribendi non quidem circumscriptionem Sententiae ejusdem judicis, sed quandam suspensionem Sententiae eiusdem caiisae importat; Ad differentiam alterius casus, quo Signatura rescribat in Iterum audiat ex integro , quia tunc remanet Sententia ejusdem Iudicis undique firma . De recenti vero introducta praxis est , ut rescribatur circumferisIa Sententia A. C. , v. g. Zela
dae , Paries utantur jure tuo , quoties nullitas oritur ex desectu citationis ad Sententiam , quia sic salvantur acta prius gesta , quae sunt in reliquis valida . I . Quemadmodum verδ optandum est , ut lites universim qua fieri potest celeritate absolvantur, ita
393쪽
Signatura circumscribere solet Sententias Iudi eum, ruoties laborant aliqua nullitate resultante ex de-ectu iurisdictionis , Citationis , vel Mandati , ideoque si Iudex a quo nullam jurisdietionem in causa, in qua non unciavit, habere deprehendatur ,
prout est A. C. in causis beneficialibus , vel in matrimonialibus , quando controversia versatur super dissolutione foederis Matrimonii , vel illius Sententia sine Citatione , vel ea non legitime exequuta fuit sorte prolata , in quibus omnibus casibus Signatura hujusmodi Sententias circumscribere consuevit rescribendo iterum audiat ex integro .ss. Sublatis autem hujusmodi nullitatibus ex desectu iurisdietionis, citationis, dc mandati, non solet eadem Signatura alias nullitates attendere ad effectum Sententias circumscribendi; & tantum restriniuit Pudici die. ut iterum audiat, si forte agatur de Sentensia praepropere,& ut barbare dicunt, praecipitanter edita, aut quae interveniente pecunia jactitetur prolata, ne dicamus, per sordes, administrari justitiam,quod sane in Curia Romana nefas est suspicari, attenta integritate judicum, dc aliorum Romanae Curiat Praelatorum, inspectisque Apostolicis Constitutionibus id rigide & sub pς nis gravissimis prohibentibus,qus nos in institutionibusCriminalibus allegavims a).56. Ad parcendum pariter expensis , ut liteseelerius absolvantur , si A. C. vel alius Iudex admissionem articulorum alioquin admittendorum denegavit , vel illos admisit, quoties rejicere debebat , tunc si proponatur causa in Signatura, & degravamine constet, solet rescribere - A. C. admurat articulor, vel A. C. procedat rejectis articulis . Et baee sormula rescribendi a recentiori tempore
394쪽
fuit introducta ; nam constito de gravamine admissionis, 'vel rejectionis artieulorum, si ab eo committeretur causa appellationis , totum quociue nego cium principale devolveretur , unde ne lites fiant immortales,introducta provide suit haec praxisIudicieauis in similibus casibus rescribendi, ut admittat vel rejiciat articulos, prout in simili , quod procedat electo Perito saepe etiam fieri solet. 37. Pro obtinenda insuper faciliori commissione appellationis allegare talent Pragmatici, vel quod in causa Iudex variavit in reponendo, aut revocando suum decretum , vel quod manulentio , seu re integratio deliberationem juris ordine servato factam infringat , vel quod praesumptio solutionis debiti ex lapsu temporis intret, aliaque his similia deducuntur , ac jactitantur ; Verum caute , &circumspecte est procedendum , quoties similes casus evenerint; nam Iudici non est prohibitum reponere a suo Decreto , 3c mandatum ab eo relaxatum revocare , dc quidquid variaverint inter se Doctores , verior , bc magis communis videtur opinio
Bart. σ) , Qui cum distinctione procedendo admittit, eundem Iudicem posse suam interloquutoriam revocare , quoties illa non habeat vim definitivae , nee id faciat cessare ossicium Iudicis , ut susius nos in institutionibus Canonicis advertebamus b) . 38. Et quamvis dubitari possit, an Sententia judicis, qua v.g. Instrumentum exequutioni demandandum esse decernit, definitivam includat, & ex ea dieatur judicium absolutum nec ne: attamen cum inIudiciis exequutivis cesset litis contestatio, aliaque s lemnia judicii deficiant, consequenter pronunciatio; s ca In L. quod se D n. s. F de re indicata. b Lib. 3. tit.
395쪽
se per exequutione Instrumenti non habet vim deta nitivg, & line vitio nullatis , & injustitiae Iudex reponere potest , prout in dies servat inconculsa praxis A C., & totius Curiae, &per consequens ab huiusmodi decretis repositariis , & revocatoriis non est admittenda appellatio in suspensivo, nisi aliunde i justitia concurrat . 59. Similiter non omne decretum infringens deliberationem est per se sufficiens , ut suspensiva appellatio admittatur , nam si deliberatio fuit evidenter nulla , vel spoliativa , & hoc patentissime constat, tunc idem Iudex, vel alius in gradu appellatio nis concedere debet manu tentionem, vel re integrationem ei, qui in tali deliberatione succubuit; et si aliunde de nullitate , vel injustitia mandati de ma- nutenendo , seu reintegrando non constet , vel saltem non adsit probabilis dubitatio, nunquam permissa erit appellatio suspensiva ex hoc solo capite, Quod mandatum hujusmodi deliberationem judicialiter factam infringat. 6o. Quam vi silue demum in iure caveatur , ex solo Iapsu temporis induci solutionis debiti praesumptionem, nis tamen aliunde concurrant eon
jecturae hujusmodi solutionem , vel compensatio- 'nem suadentes , non est de satili contra creditores judicandum, cum solutio inducatur quidem eX prae simptionibus , sed illae debent esse concludentes , nce sola dilatio temporis est per se suffciens ad huiusmodi praesumptionem in favorem ejusdem debitoris , qui allegare non potest ignorantiam solutionis,quam si fecisset, utique quietantiam reportasset. Nihilo tamen minus de stylo Signaturae tam in uno, quam in altero Casu indulgetur Commissio suspen-
uva . Idque libentius fit, quoties debitor obiit, &
396쪽
mandatum fuit relaxatum contra haeredem , in quo ignorantia solutionis a suo auctore forsan factae praesumitur, vel etiam quando agitur contra eundem debitorem , & inter ipsum , & creditorem probantur diversa computa dati, & recepti hinc inde intercessisse , vel quando ex parte se constituit debitorem ejusdem debitoris ex diversa causa , vel quando creditor erat negotiator, qui suas pecunias otiosas diu retinere non solet, vel demum si concurrant aliae similes conjeisturae , quae in se aliquam iuris , & faisti probabilitatem habere videntur , cum super his certa , & indubitata ingula assignari non possit, dum quandoque experientia nos doceat,
unam conjecturam , quae respectu unius ereditoris,& juxta facti ei reumstantias esset concludentissima , in alio esse satis debilem , & frivolam , & saepe saepius deductam ad extorquendam commissionem in suspensivo, pro qua licet Pragmatici allegare soleant regulam,quod in dubiost pro commissione inclina dum, tamen potius in dubio pro mandato, seu Sententia Iudicis , a quo judicandum , & respondendum videatur .
6 i. Atque haec de Tribunali Signaturae Iustitiae satis superque dixit se nobis blandimur. Proposueramus quidem animo commissiones ipsas juxta diver-
statem materiarium transcribere, atque hic pro uberiori Iuvenum praesertim commodo exhibere .
Sed plurimum debemus Francisco Antonio Vitale , qui nuper , nempe anno i 36. Romae Typis de Rubeis in commemario de jure Signaturae Iustitiae laborem hune nostrum erudite, dc diserte praevenit , unde absoluto traictatu de Signatura Iustitiae, ad Signaturam Gratiae properamus. 62. Si sorte igitur contingat,commissiones aliquas in si
397쪽
Signat ura Iustitiae fuisse rejectas, non ideo datu erecursus ad Signaturam Gratiae, cum non sit Signatura sit pra Signaturam, dc una ab altera differat tantum ratione subjeetae materiae . Attamen quandoque volente Pontifice , ejusque Auditore , reproponuntur Comm ones in Signatura Gratiae 'Unde licet ex instituto duo esse deberent Referen dariorum genera a duabus qualitatibus Granae , Iussiuae desumpta, quod ad Alexandro VI. sancitum autumat Goinesius a); Referendariis tamen Signaturat Iultitiae a Summis Pontificibus indulgeri subinde consuevit, ut simul iidem sint Reserendarii & in SignaturaGratig reserrent, Unde hodie non es Reserendarius, si in utraque Signatura. Ad eandem vero Signatura Gratiae spe fiant graviores quaedam materiae, quae raro conceduntur , vel illae, quarum decimo , & resolutio ob sui dubietatem , vel gravitatem , ut mox innuebamus , Pontificium oraculum postulant, ex Constitutione Pauli IV. Si.&ConstitutionePauli isaci p. Univers 7 I. 63.Constat quidem Signatura Gratiae ex duodecim volantibus ipsius,& ex Cardinali Praesecto, qui tamen magis ad honorem, quam pro muneris exercitio deputatur , cum in rei veritate ipsemet Pontifex , qui praest, Prςfectus videatur. Constat insuper ex nonnul. lisCardinalibus electis a Papa , & ex Poenitentiario ,
Secretario Brevium, Datario, AuditoreCamerae, Thesaurario,uno AuditoreRotae, Locum tenente in civilibus Cardinalis Uicarii , Regente Cancellariae , alii sique hujusmodi Personis in Urbe , & Curia quali ficatis , qui non tam accedunt ad suffragandum , quod munus spectat ad duodecim Votantes eκ numero Praesulum seleelos , sed ut magis Pontificem certiorem ca In proaemio tractatηι Senatura.
398쪽
rem reddant , si forte occurrat de iis , quae in re Dpectivis Tribunalibus contigerunt . Tres ulterius superaecedunt Prs lati si inplices Reserendarii, qui ad mensam, cui Ponti sex assidet, latino sermone statum causarum , quae duodenarium numerum nostris tem poribus non solent excedere, quaeque inter eosdem Praesules distribuuntur , reserunt , auditisque Relatorum, & Votantium suffragiis , aut Papa denegat , quod petitur, re scri bendo nihil, aut supplicationem signat cum clausulis , quas opportuniores crediderit. 64. In pluribus vero differunt hae Signaturae ;Primo in materia , nam , ut diximus , res dumtaxat Iustitiam concernentes in Signatura expediuntur, altera vero Gratiae amplius se extendit pro arbitrio Pontificis. Ulterius quoad Volantes: In Signatura enim Gratiae votum consultivum , in altera autem justitiae votum decisivum Praesules habent. Tertio quoad tempus, nam singulis seriis quintis , nisi quid obstet, Signatura justitiae convocatur, pro arbitrio tamen Pontificum fit altera Signatura Gratiae , 8c quamquam seria tertia ad hoc destinari consueverit , pendet tamen a voluntate Pontificis . Tandem quoad exitum , nam resolutae cum fuerint causae, seu Causarum commissiones in Signatura Iustitiae , pos-stini in eadem Signatura iterum proponi, si duo letem , citantes steterint contra rescriptum, aut etiam de speciali licentia Cardinalis Praesetii, ubi vota sue rint consorinia; at quoties fuerint in Signatura Gratiae decisae , amplius proponi eaedem non possunt. 63. Conveniunt huc non obstante hae Signaturae , quod utraque tempore Sedis Vacantis conquiescat ex Constitutione Pii IV. 36. in-ci p. in eligendo. Reliquum modo est, ut pro Coronide hujus Tractatus De Romana Curia , ejusque Tom. IV. C c c Iri-
399쪽
Tribunalibus, de Procuratoribus, & Advocatis, qui in enunciatis , expositisque Tribunalibus causas agere solent, aliqua proferamus .
Q Uamquam a nonnullis Procuratoris, 3c Advocati nomen promiscue accipi soleat , revera tamen plurimum haec vocabula distinguntur . Procurator enim est , qui faeti seriem , &ci eum stantias ex procelIu erutas diligenter exponit , Advocatus e contra, qui ea omnia Iudici profert , quae ex dispositione, & censura juris statuuntur, & si quae suerint ab altera parte aequivoca forsan sugge- sta, cohaerenter ad eandem iuris censuram ingeniose dissolvit, ut fusius advertimus in Institutionibus Ca
. a. Praetermissis autem variis Procuratorum spe ciebus, quas in iisdem Institutionibus b) exposuimus , illa praesertiin ad praxim pertinere videtur, per quam Procuratores Iudiciales , qui ex Stylo Curiae Procuratorum nomine intelliguntur , vel sunt Collegiales , vel Rotales, vel nec Collegiales, nec Rotales , sed simplices . Sane quod spectat ad Procuratores Collegiales, qui communiter de Collogio vocantur, scilicet de Collegio Patronorum Causarum Palatii Apostolici, ambigi nequit, eos prima tum quendam inter Procuratores Omnes Romanae Curiae perpetuo habuisse , ut latissime inter alios ostendit celeberrimus olim Procurator , & deinde
400쪽
Advocatus Franciscus Maria Constantinus σ) . Quamvis autem quo praecise tempore ordo istorum Procuratorum Collegialium incoeperit, ignoretur , probabilius tamen , & verosimilius existisnatur , contemporaneum illum elis praeclarissimo ordini Advocatorum Consistorialiu in , de quibus amplius infra tractabimus , & utrumque simul fuisse ad sormam Collegii redactuna ex provisione , seu ordinatione Benedicti XI. alias XII. de anno I 3 o. quo quidem tempore , ut Diissimum est , Sedes Apostolica pedem fixum habebat in Aventonensi Civitate , ut tradit inter alios Camill. Fanucc. b) . 3. In coetu enim seu classe Patronorum causarum , sueProcuratorum,&Curialium iron quidem in sensit amplo & latissimo , quo sensu omnes , qui Curiam sequuntur , & in Urbe ratione praesertim alicujus ossi dii morantur, Curiales dici consueverunt, ut alibi
advertimus ) ; sed proprie, &stricte Curialium,
qui causas in Curia patrocinantur, atquc defendunt , fuit antiquitus quaedas discretio , seu differentia inter Conii storiales , & non Consistoriales , primis quippe tantum licebat Consistorium ingredi, atque causas Consilioriales peragere , Causas scilicet contentiosas graviores , quas olim Pontifex examinabat , & decidebat per se ipsum cum voto
Cardinalium , oc cum interventu Advocatorum , &Procuratorum etiam in contradictorio insormantium . Quamvis vero usus disputandi causas conten.
tiosas in Consistorio cessaverit, & dicti Causarum Patroni dici Consistoriales , & habere ingressum ,& locum in Consistorio amplius non soleant, istam-C c c a que