Institutiones canonicae, civiles, et criminales cum recentiori praxi Romanae Curiae ... Opus in quatuor tomos divisum auctore Petro Antonio Danieli ... Tomus primus quartus Recentior praxis Romanae Curiae ad Emum, & Rmum d.d. Joachimum Ferdinandum Po

발행: 1759년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

que praerogativam soli Advoeati Consilitoriales retinuerint; firmain tamen rein ali sit eorundem Patronorum Collegium , & Collegiales seu Causarum Sacri Palatii Apostoli ei, dc de Collegio Patroni vocari continuarunt , atque hoc quidem nomine a caeteris non

Collegialibus discriminari , ex quo ipsi soli ad tuendas causas , quas Papa definiebat in sua Cappellacum voto , 3c consilio suorum Cappellanorum , quales proprie appellantur Auditores Rotae, ut in titulo De Auditorio Rotae notavimus, admitterentur. q. Adaucta autem negociorum copia , & exiguo Patronorum , seu Curialium de Collegio numero prorsus impare Omnibus causis agendis , evanuit haec privativa iisdem attributa secultas defendendieausas in Palatio , & in Rotae Auditorio , & ad alios fuit Procuratores non Collegiales extensa , quadam tamen eorumdem Proeturatorum Collegialium 'φetenta jurisdictione . Nam non alias iidem Procuratores non Collegiales fuerunt ad scribendum in Rota , & voce informandu:n admissi , quam praevio singulorum examine coram Rino Decano Rotae peragendo per duos antiquiores de dicto Collegio causarum Patronos , Sc super idoneitate ad munus exercendum , & super morum probitate , atque integri tate , proindeque ad id approbati, dici coeperunt Procuratores Rotales , & alterum ordinem diversum a reliquis non Rotalibus efformarunt. I. Redeundo tamen ad Procuratores Collegiales , eorum sane merita & qualitates prae oeulis habens Paulus III. anno i 3 8. motu proprio eisdem Collegio , & Causarum Patronis concessit pro duobus de eodem Collegio pro tempore deputatis locum

in Cappella Pontificia immediate post Advocatos Consistoriales ; In caeteris vero actibus publicis , S

402쪽

sunctionibus extra dictam Cappellam toti Collegio , & omnibus Procuratoribus ejusdein Collegii in unum collectis, ut patet ex laudato motu proprio , cujus tenor est penes Constant in. a). Imo jus &facultatem iis competiisse nominandi ad Archipresbyteratum S. Mariae Martyrum, vulgo Rotundae, Sc

appellam publice habendi in contigua Eeclesia Sancti Eustachii , testatur Cardinalis de Luca Praecipuaque Camerae Apost. munera in qualitate Procuratorum ab iis ad nostra usque tempora exercita

fuisse novimus e , quamvis ex recentiori Chirographo sub die 3 ikDecemb. t 7 φ. Bened. XIV. quem

innuimus cum de Thesaurario ageremus, eadem ossicia fuerint nuper abolita, unicumque illud Procuratoris , seu Commissarii Camerae, alterumque praesidentiae vacationibus per obitum in Dataria hute Collegio remanserit, ut pariter de Dataria tractantes advertimus .

6. Cum autem hujusmodi Collegium , vel eisset a sua primaeva erectione , vel temporum injuria receptitium evasisset, Paulus V. per motum proprium anni i6i . illud effecit numeratum, scilicet viginti quatuor tantum Patronorum qualitates in dicto motu proprio designatas habentium , eum resor in tione ejus Statutorum, opera , &studio Ioannis Baptistae Coccini tune sacrae Rotae Decani, de voto aliorum Coauditorum, adjunxitque Collegialibus usummantelli , atque bireti, aliasque praerogativas ad- jecit , dc executorem dictorum privilegiorum deputavit Sacrae Rotae pro tempore Decanum , ae Uiee-

decanum , qui pro illorum defensione adlistere deinberent, aliaque plura honorificentiae signa idemPontifex

403쪽

tifex statuit, quae in dicto eius motu proprio leguntur , ac repetuntur in decis. 773. N. S. seqq.ram Molines iom. Cujus quidem honoris intuitu ab Apostolica Sede huic Collegio attributi , ne duinaliis omnibus Procuratoribus , seu Curialibus praecedunt, ad patrocinandas Servorum Dei causas habiles declarantur a ,& nonnisi praevio eorum examin

Notarii in Urbe admittuntur b) , sed ulterius ad instar Advocatorum a Iudicibus , aliisque Magi lirati .hus Urbis tractantur , eademque honoraria in eau sis exigunt .

. Caeterum vaeante loco alicujus ex istis Curialibus de Collegio per mortem , vel per promo tionem ad Statum diversum, & cum illo incompati-hilem , non illico solet alter substitui , sed expectantur plurium locorum vacationes, & postquam aliquis notabilis numerus adsit , tanquam per speciem promotionis, ab ipso mei Collegio absque alia auctoritate fieri solet bene visa cooptatio ali rum , qui inter plures ex iis , qui desuper preces porrigunt, per secreta suffragia eliguntur, eaque admissio , & cooptatio , ita praescribente novo Statuto Collegii cap. a. fieri solet praevio diligenti examine non solum super idoneitate , sed magis super vitae , ac morum probitate , & praesertim super integritate circa professionis exercitium , ac etiam super Natalibus Nobilibus , vel saltem in propria Patria maxime honestis, nullatenus admittendo eos , qui legitimorum natalium desectu forsan laborent; minus que si eos omnino habeant legitimos , sed quidem plebejos, vel aliqua macula, & labe notatos .

404쪽

8. Debent vero ulterius admittendi adCollegium in utroque jure in aliqua publica Universitate auream docstoralem recepisse , & per integrum saltem triennium in causis Rotalibus esse versati, ita ut Cliente- Iis , & ordinis hujus honorificentiis non sint undique indigni; secutaque eleetione collega Seeretarius Collegii eam refert sacrae Rotae Decano , cui nu ciat nomina , & cognomina eorum , qui pluralitate suffragiorum fuerunt praeelecti; qua quidem relatione habita, destinatur per eundem Deeanum dies, &hora examinis peragendi, eoque expleto , si Deeanus , & examinatores , electos in jure , & in praxi idoneos repererit, altera die arbitrio ejusdem Decarini designanda habetur in ejus aedibus Collegium , quo praesente , & Rotae Decano praesidente, ad juramentum juxta sormam in Statuto expressam , & ad osculum pacis admittuntur ; Describuntur item in

albo Collegii, & in primo Collegio eis possessio loci in Collegio, renovato juramento tribuitur. Atque haec spectant ad Procuratores Collegiales . 9. Quoniam vero diximus supra,eos omnes, qui in Auditorio Rotae causas agere intendunt,coram De-eano a duobus huius Collegii Procuratoribus examinari debere,praestat ut illud superaddamus, ultra scilicet honestatem Natalium, vitae integritatem, aptitudinem in scribendo , jurisque ,& praxis peritiam,

in Procuratoribus Rotalibus exigi Doctoratum in utroque Iure in Universitate , seu Academia Romana receptum,ex Constitutione Bened.XIV. incipien. Inter cons icuor , quae est Ia φ iom. I. Buuarii , adeo quidem ut Doctoratus in alia quavis Universitate post eandem Constitutionem receptus minime suffragetur. Tertio tandem ordine succedunt Procurat

res Disilia by Coosl

405쪽

res simplices , qui nec inter Collegiales , nec inter Rotales adscribuntur , sed quoddam veluti Tyrocinium , sive ad Collegialis , sive ad Rotalis Procuratoris gradum obire videntur. Quamquam vero non ea Dod rinae praestantia in iis exigatur , quae in primi, & secundi ordinis Procuratoribus concurrere debet, illud tamen omnino requiritur,ut a fraudibus & mendaciis abstineant, neque mereantur sui sive privati de illorum industria caussas iis committendo dissidant, sive Judices eorundem asser tionibus deferendum esse aliquando , & rationabiliter suspicentur . Communi porro vulgi.opinione etiam sollicitatores, & Agentes, in Curialium , qui nec collegiales sint, nec Rotales, classe accensentur. Perperam tamen ,eum sollicitatores dumtaxat illi jure vocari possint, qui vel apud Procuratores ipsos,

vel apud Judices pro expeditione causarum. urgere sconsueverunt, vel operam aliquam in earundem

causarum prosequutione quomodolibet praestant . Pro ut Agentes dicuntur , quibus extra judicialia

tantum negocia committuntur. Circa quos quidem

illud non praeteribimus , quod scilicet licet in cujuscumque privati voluntate repositum sit , quem voluerit in Agentem deputare,& quoad Communitates Ecclesiasticae ditionis olim a Cardinali Praesecto Boni regiminis Pontificia auctoritate iidem Agentes pro arbitrio deputarentur , nunc tamen ex Constitutione Bened- XIV. , quam citavimus cum de s Congregat. Boni Regiminis ageremus, iisdem Communitatibus reservatum est , posse quos voluerint in agentes deputare , cives tamen , vel originarios praeserendo. IO. Caeterum cum ultra Procuratores etiam Adin

vocati in causis scribant , illi quidem in facto, isti autem

406쪽

tem in Iure , ad eos est opportune properandum . Cum vero in duas species iidem Advocati Romanae Curiae dividantur, in Consistoriales scilicet,& simplices , de utroque eorum genere aliqua erunt proserenda . Porro quemadmodum certi, selectique Pr euratores fuerunt deputati , qui in Palatio Apostolico graviores causas Pontifici , ejusque Cappessanis referrent, cum Pontifex ipse per se ipsum,de suorum tamen Cappellanornm consilio , easdem causas definire consuevit , unde Procuratores Palatini , sive causarum Sacri Palatii Patroni dicti sunt , ut supra notavimus , idque exemplo Patronorum Praefecturae Urbicariae, de quibus mentio est In peti ionem , ω in I. ad uitudinem Cod. De Adνoeat. versor. Iudic. quibus iidem Procuratores successisse videntur ; ita cum aequali jure olim fuerint assumpti , destinatique Advoeati , ne omnibus indiscriminatim ad dicendum coram Principe pateret

accessus, cumque inter eorum munera adscriberetur

in Consistorio praesertim , quod saepissime, & ut plurimi censent , bis in hebdomada convocabatur , causas agere , Advocati Sacri Consistorii diei coepe- runt , in locum Iurisprudentum suffecti , qui antiquum Praetorii , seu Praefecturae Praetorianae Principis Collegium conflabant , de quibus mentio est in I. eum Adpoeulo . Nemini . 'ubemus Cod eod.

I . Anceps autem,& dubia res est, a quo tempore istorum origo si depromenda . Rubeus enim ,

I uisub nomine Defensoris Redivivi de huius Col-

egit origine , & praestantia tractatum evulgavit editum Romae Typis de Lagaris anno i 637. a quin to , vel sexto saeculo Advocatos Consistorii invectos esse testatur, originem sumens a septem Regionariis

407쪽

394 RECENT. PRAXIS

pauperum , aliorumque gravatorum , & oppressorum hominum De nilone fuerunt instituti , idque arguendo, tum ex voeabuli identitate , cum Desensoris, & Advocati nomen idem importet , tum exaequalitate numeri Septenarii , & demum ex similitudine muneris , cum pauperum , oppressorumque desensio istis praesertim Advocatis commissa legatur. Quamvisque alii a Benediisto X. anno i 3 . dum Pontifices Avenione morabantur, institutum lioc Colinlegium existiment , plures tamen opponit Rubeus hoc munere ante Bened. X. decoratos , & Rraecipue Bonifacium VIII. S. Raymundum de Pennasori Decretalium Compilatorem , aliosque . Adstipulatur sane huic opinioni explorati sit ma illa occidentis ob servantia , qua schol allicos defensores ad instar defensorum civitatis , de quibus frequens est in Codice mentio , Episcopi assumere consueverunt , ut Eccletiarum , & pauperum causas agerent, ut pro bat Thomassinus a);eunciemque usum Romae viguisse,satis inter alia monumenta eruitur ex S. Gregorio

Magno , Defensorum , inquit, O cium in causi Ecclesae, obsequiis noscitur laborare Ponti cum , eandemque defensi'nis provinciam viris plane dignissimis perpetuo ab Apostolica Sede collatam fuisse ostendunt Chartarius se), & P.Josephus Carata olim Cler. Reg. Theatinus I nunc Episcopus Miletensis qui etiam adgertit,olim Collegium hoc decem Iurisconsultis constitisse , tum jubente Sixto IV. ad duodecim auehum ; quorum unus anti

quissimo jure Bononiensis,alter DecretoClem. VIII. Ferrariensis, unus jussu Pii IV. Mediolanensis , al- alius

408쪽

ROMANAE CURIAE. TIT. ULT.

alius de ordine Innoc. XII. Neapolitanus,& alter ex Etruria , demumque caeteri ex ditione Pontificia Originem , vel allectionem debent habere , primusque omnium dive antiquior eorum , qui Romae sunt, quique inter Praelatos non accensetur , Decanatu Collegii perfruitur . ia. Dixi , qui antiquior es omnium ; Anterioritas enim in hoc Collegio plurimum spe nari. eonsuevit, nam licet quoad actus honoriscos , & prae eminentiales , tum etiam circa Ius orandi in Con

sistorio , vel ad petenda pro Archiepiscopis Pallia , vel occasione Canonigationis Sanctor. vel si Cardinalis quisquam quod raro accidit vellet Cardina-

Iatum dimittere, omnes promiscue considerentur , in ordine tamen Deca natus habendi , septem dumtaxat antiquiores habiles judicantur , eademque ratio procedit in emolumentis , vel Doctoratuum , vel

Rectoratus Archigymnasii, ea quippe solis septem

antiquioribus tribuuntur .

ι 3. Privilegia vero amplissima sunt , quae huie Collegio concelsa reperiuntur. Iis quippe praeclarissima , 3c lucrosa munera Advocati Fisci , Promotoris Fidei, & Advocati Pauperum reservantur. Idque eo haerenter ad leges supra citatas , in quibus signanter 2Erarii Principis cura, sive defensio uni Advocatorum Praefecturae Praetorianae Principis deserri iu

Insupe r familiares Pontificum declarantur , portionemque panis , & vini habent iisdem familiaribus dari consuetam , itear habitum quasi Praelatilium, longum tamen , & nigri coloris deferunt, Oratorium privatum retinere possunt in propriis aedibus , D d d a eo-ca In ι. a. s. F. de Tarenses. b) In l. adsimilitud. cod.

409쪽

eodem insuper modo , quo Auditores Rotae , servatisque iisdem solemnitatibus publicarum disputationum ad gradum admittuntur, privative, auctoritate tamen Cardinalis Camerarii, ad utriusque juris lauream promovent , aliisque similibus Juribus perfruuntur amplisssime renovatis, & confirmatis a Bened. XIV. Conltit ut . inci p. Inter eonspicuos Ordines, quam supra allegavimus ; idemque Pontifex , ut ampliora in olim Collegas sitos beneficentiae argumenta praeberet, sedile in Cappellis Pontificiis ante scamnum Cubiculariorum , quos ad honorem' voeant , iisdem concessit, ut ipse testatur σ) . I . Porro praeter Ad vocatos Consistoriales,altera est in Curia Advocatorum species , quos simplices dieimus, illudque ab illis praelia iidum est , antequam Advocatorum munus assumant , ut nempe ultra din'oralem gradum in praedicta Conlli tutione Inter conspicuos ordines stabilitum , scribant in facto saltem pro una vice tanquam Procuratores in Rota , deindeque petita ab huius Tribunalis Decano facultate, eaque poli integritatis vitae, & honestatis Natalium documenta exhibita obtenta , scribant in Jure, & Advocatorum titulum habeant . Illudque commune est etiam Advocatis aliis, qui in ea usis SS. vel criminalibus scribere intendunt , ut a Capite Tribunalium , vel scilicet Congregationis Rituum, vel Gubernatoris , vel Auditoris Came-r ae facultatem obtineant . Quae autem ab Advocatis scribendi ratio retinenda sit , aliaque ad praeclarissimum hoc munus pertinentia latissime profert Card. De Luca ad quem Leetores remitto , ne plus aequo videar immorari .

410쪽

l I. Antequam vero ultimam huic tractatui manum imponamus, quoniam universa rerum ha Renus expositarum series circa Tribunalia , & Magistratus Urbis directa est, non abs re esse judicamus subnectere , summa cum veritatis iniuria ab Haereticis , vel iis omnibus , qui Apostolicae Sedi in sensi sunt , Romanae Curiae splendorem , qua verbo , . qua scripto contumeliose pessumdari , vel de Tribunalium numero, vel de Romanae Curiae opibus occasione Tribunalium , ut inquiunt , colleis is, vel pressus , & specifice de praetensa eorundem Triba-nalium inutilitate calumnias effundendo .i6. Quod enim spectat ad Tribunalium numerum , ut de mendacio convincantur, qui eundem de superfluitate redarguunt, animadvertant satis est negociorum copiam , & varietatem , quae ex universo Terrarum Orbe ad Urbem , tamquan, doctrinarum omnium , praesertim vero Iuris Magistram undique confluit, quibus quidem negociis expediendis, nonnisi per varias Tribunalium erectiones debuit merito provideri; Neque ulterius dubitari potest, hanc ipsam Magistratuum institutionem ab antiquo Romanae Urbis systemate fuisse depromptam , ut in hac Praxi in suis respective titulis , atque in Inllitutionibus etiam criminalibus' amplissime demonstravimus; Congruum autem , justumque fuit , ut cum nihil de vetustae Nobilitatis , amplitudinis , & magnificentiae majestate ex mutatione Religionis Curia Urbis amiserit, imo cum Iotius , ut inquit S. Leo

a) nunc ' si Religione divino , quam olim δε-

minatione terrena prae deret, non deterioris insimul foret in exercendis Magistratibus , seu Tribunalium numero conditionis .

SEARCH

MENU NAVIGATION