Titi Livii Patavini Opera quae exstant omnia ex recensione G. Alex. Ruperti cum supplementis Freinshemii. Tomus primus decimus quartus

발행: 1825년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

43o Io. ΕlNSHEMII SUPPLEU.rique contra credunt, ingenio turbidum ac factionum api, tentem fuisse. In Consesso tamen OSt, quaecumque ab initio illi ratio mensque suerit, alias ollam

CauSaS, Ot n Scio quam Vim Occultam, sive renitentis traxisse animum, sive ultro mentem magis etiam va

lidius quo impulisse. I. Sane Caelius Antipater, qui tomporibus illis

vixit, C. Gracchum, scribit, Priusquam tribunus plebis fieret, multis narrare solitum, Sibi, quo tomI Oro qua turam polebat, Tiberium fratrem per quietem esse visum hace verba dicere: u Nihil agis, Cni; quanis tumlibet cuia clarat in , idem mecum CXitus man t. is Hoc anno seculares IudOS quartos Celebratos esse vii

dam voluerunt: nam . quod mireris, in re tam illustri, et quae nota temporum insignis esse debuerat, multum opinionibus dissidetur. Νequo certior ost docensura suspicio: quamquam hoc quidem anno Q. Fabius Maximus Servilianus, L. Caecilius Metellus gerere potuerunt: quos quia censores suisse certum ESt, ne seie magistratias illorum tempus aliud reporitur, hoc anno Creatos Puturo Possis; et, cyloniam ccnsores alios Sequens annus habuit, ob vitium ali-qDod abdicasse : tanto proclivioribus ad religione inani inis. Irannio plura ut foediora nuntiata tum prodigia suertant. Ex Illibus torrae motus, et fulmina, quam-citiam illo templa illi si ot in Capitolio tremuerant, his Romae ct circa I ercussa disiectaque licissi in multa irant; tam n. qilia Decluentior horum nudi lio est haud ita commovit hominus: atrocius Vi Sum, cli Od

432쪽

circa solstitium aestivum, non solum Aetna mons ingentibus stammis colluxit, sed etiam mare ad insuI Liparaeorum si ossorbuit, ut, quibusdam ambustis

navibus , socii navales exanimarentur.

VIII. Multis postea diebus , intermicantibus saepe flammis, limum ebulliit mare: qui postremo speciem

molarium lapidum concretus praetulit. Haec quumax Sicilia T. Quintius Flaminius praetor ad senatum praescripsisset, consulti haruspi S, sedulones portendi, dixerunt. Ιis uvertendis legati missi, qui et Li. Parae, et in parva insula, quam Hieram Vulcani vincant, diis manibus atque marinis sacra sacerent. Nec ideo mitior circum eas insulas graSSata mox pestilentia est, contracto, ut creditur, morbo Per corruptos amatu mortifero pisces, quia magnam eorum vim quaquaversum ardens mare inStam expulerat, ct muItitudo incauta et avida, tanquam munere deorum oblatam, in cibum verterat.

IX. Interim lex de peregrinis Urbe pellendis a M. Iunio Penno tribuno plebis, cuius Pater cum Q.

Aelio consul fuit, perlata eSt, quamquam eam C. Gracchus, priusquam ex urbe proficisceretur, dissuaserat. Humanissimus adoleScens, Urbis usu prohiberi peregrinos, durum profecto et immane arbitrahatur. Ideo quo minus quorumdam Pro civibus se gerentium audacia prohiberetur, non ropugnahat: temperamentum requirebat, quo noc malis impunita delicta essent, nec boni laederentur. Esse ei digni Metirbis romanae, ut quae CaPul Orbis terrarum rasol, eadem genitam Omnium Melut Communis Patria haberestim Sic etiam Doem deorum PrinCψem, eundem et remm Omnium ei Patrem celebrari.

433쪽

M na, quae Colimus, et, quorum beneficio ad summum . in terris imperium pervenimus, etiam benignitatem inprimere. Ipsa quoque natura siC Coniunctum est . universum genus hominum , ut in illius Ieges pec- is care videantur, qui ullam eius partem tam superbem fastidiunt. Corpora similia omnibus, animos quoque is virtutis atque rationis capaces dedit; caelum, te M Tam, maria PubliCavit r quae igitur tanta voluitis omnibus esso communia, noluit prosecto, noluit, is quosdam, 'non ob aliud, quam quod certis Iocis non sint nati, pro impuris atque contaminatis abis attactu nostro conspectuque submoveri.

M. M At pie haec ita honesta sunt, ut nuIIa tantam esso utilitas queat, propior quam testi debeant autra abrogari. Ego vem legem tuam, M. Penne, haudis minus damnosam reipublicae , quam indecoramis esse iudico. Nae si tu illis temporibus vixisses, is quum conditor Urbis Romulus tanti mox futuriis imperii valida sundamenta iecit, peregrinos exesSeis iuberes, suasque res sibi habere. At ille longe sa-

is pientior non in urbem modo, sed etiam in civitatem, is utque adeo societatem rcgni, Poregrinos accepit: is quod ita probatum usu atque auctovitate exemplumis est . ut nunquam a maioribus ea deinde sit intemis missa largitio

XII. ec Ex quo igitur hominum genere illi ad totis gravia bella sortium fideliumque vimrum infinita is millia puraverunt quod nisi factum esset, Veteres, Romani vix libertatem tueri, nedum Imaorere imis perium potuissen0. id tu universum una mgationara ex oculis nostris, et Paene ex animis atque memin

434쪽

M ria removere conabere 7 ut quemadmodum ea hu-M manitate populorum omnium amorem olim conciri liavimus, ita his novis consiliis aCerbissima commo- M veamus odia, quae Summo studio vitanda essentis quantumvis potentibus. Semel iterumque sactum M est, ut exire Vrbe socii iuberentur: neque temere M quidquam unquam aegrius Sunt PaSSi, quum t . men ob maximas suspiciones, nec in perpetuum is emitterentur. Xm. M At nobis egregius orator peregrina exem-υ pla commendas, qui homines indidem negas ad-M mitti oportere. Quasi vem nobis, aut Cui quam Sanira capitis sit necessum , alia quam maiorum facta Con- a Sullaque sequi, quorum virtute atque sapientia D tantas opes adepti sumus. At illi maluerunt in consortium cuiuslibet sortunae vocare quoslibet id is neos , quam ut vecordi Cupiditate, quae nunc magna a ratio multitudinem imperitam stimMlat, plura se, habituros commoda putarent, si qui in Urbe essentra soli haberent, neque partem ullam decerpi a pe-- regrinis paterentur; quasi vero illi hac conditionen nobiscum degant, ut plus percipiant utilitatis, quamis afferant.

XIV. . Sed ea in pari stoliditate, aliorum invidia,

is aliorum libido est, ut quia coenaturos minoris, et is habitaturos largius putent, ae Pium iudicent, quidis libet contra decus imperii et humanae societatis M iura delinqui. Sed qui praecipui rerum harum ma- ω Chinatores sunt, magnam sibi paratam esse pra 1, tam intelligunt, si commotis tot millium fortun f, D in se sulique auctoritate vel Ievamentum trepidanis tibus, vel novum iniuriae auctarium esse positum

S. 22. Cic. pro Corn. Balbo. e. r3. - Dio Lapud Vales. p.

435쪽

D ostenderint. Quibus enim harum rerum committera tur curatio, quanti vendent unam sorte dieculam, is ut in urbe maneant diutius, quam permissum legera sit, quibus vel parva mora magnam allatura utili. D talem videbitur. XV. M Nam aut negotiis, aut quia morbo gravatis M incommoda migratio erit, aut Caritate urbis, in qua D nati quidam sunt, alii lubenter et diu vixerunt, nem festinare cogantur, magna pars pecunia volet de-υ pacisci. Neque deeruut, qui neque dictam intrais diem EXΡOrtare res suas queant, neque apud ho- is Spitos, a Plibus tractati tam hostiliter suerint, aut

M sint relinquere. Quid autem de iis loquar, si a legen nominatim excipientur, ut audio ' quos utique ne-υ que PauPerrimos omnium, neque parcissimos essera necessum est. Tales Potius homines, qui huiusmo-M di ob causas pudendis rogationibus hanc urbem in- M samant, quum sint ab honestate, et side , et amoro, civitatis alieni, Miam qui apud nos non Censentur, is exigendi erant: quibus ego similes omnino suisse xa puto multos in iis nationibus, quae, quum aliis D reflorerent, Per avaritiam atque Stultitiam respu-M blicas suas amiserunt. γγ

XVI. IIaec ot alia quum dixisset Gracchus , nihilo socius legem populus scivit. Credo ad seditiones minuendas pertinere visum , turba hominum ignotorum atque alienorum civitatem exonerari. Nam ut quisque

horum improbissimus erat, turbulentae Plebi tribuumque saepe comitiis gaudebat immisceri: et hoc gunus hominum plus etiam, quam ingenui Cives, tumultuabatur. Hac lege Patrem M. Perpernae, eiuS, qui Aristonicum ceperat, in Peregrinitatem eSSO re

436쪽

dactum, non sutilis coniectura est: is enim post filii mortem, repetentibus eum Sabellis, civitate romana, tanquam , nihil ad se pertinente, caruit: memorabili casu, ut qui consuI Populi romani suisset, civis romanus non fuisse iudicaretur. XVII. Eodem anno triumphatum ex Asia r perio. M'. Aquillius a. d. III idiis novembr. triumphavit. Ductum ab hoc in triumpho Aristonicum, sunt qui putent : mihi verior ea opinio visa eSt, Plam Sul eriore libro retuli. Honorem istum haudquaquam sine uiuulorum indignatione decretum ei fuisse, argumento est, quod paulo post a P. Lentulo Principe senatus, subscriptore C. Rutilio Ruso, repetundarum postulatus suit; et absolutus magna cum insamiu iudicum, sic quoque manifestum iacit, quibus artibus, qualiumque hominum studiis triumphum esset adeptus. XVIIL Proximus deinde annus M. Plautium L. F. IIupsaeum, M. Fulvium M. F. Q. N. Flaccum Consules vidit. Tum quoque non Ieviora prioribus prodigia nuntiata: fruges in arboribus natae; Iactis et

olei pluviae in Veienti agro, Iapidum Arpis; bubo

etiam in Capitolio visus; et ambigui sexus homo re pertus Romae: Ob quod decemviri libros adire iussi, magna imperio pericula, et incertos bellorum motus inStare retulerunt. Africae quoque vastatio horribilis ad instar prodigii accepta est: cuius omnes in agris Duges herbasque, cum ipsis arborum soliis, postquam immensa locustarum nubes exederat, deinde vento depulsa in pelagus suerat, duplicata calamitas est;

437쪽

iisdem bestiolis, quae vivendo samem secerant, morte sua pestilentiam atrocem excitantibus. XIX. Stabant immensi in litoribus acervi, undis eo propellentibus, mortiferamque tabem cum interrimo foetore exhalabant, donec vulgato per omne genus animalium morbo, cadaveribus Passim omnia compi rentur. Nam et in Micipsae regno ad octingenta millia hominum tum interiisse, et in provincia cartha giniensi supra ducenta millia, traditur. Etiam Uticae, ubi circiter triginta millia militum castra habebant, ad totius Africae praesidium, eadem die per unam portam mille quingenta elata suneru sunt; non T mittente malo, doneo totus ille exercitus tanquam

internecione delevetur. XX. Haec tam tristia non maiore tamen cura senatum , quam Propior in Urbe timor, assecerunt, M. Fulvio triumviralem licentiam in coensulatu impotentius exercente. Vir enim inquieti praefractique spiritus , Iogibus perniciosis tranquillitatem pacemque publicam sollicitare videbatur. Sociis enim, qui se Pelli agro querebantur, civitatem romanam solatii causa dabat; ipsis quoque hanc mercedem, ut ampliorem amissis, cupido amplectentibus. Ferebat praeterea , ut provocare liceret ad populum, iis, qui lege

Penni postulati civitatem mutare gravarentur i tant quo haec contumacia agebat, ut multis Patrum ρο- cibus minisque venim in curiam Vix Computius, Pu tim monenti, partim oranti senatui, desisteret inc Pto, responsum non dederit. XXI. Neque tamen perlatae leges sunt, bona quadam fortuna Massiliensium interliciente necessitatem,

438쪽

IN LOC. LIB. LX LIVIANI

qui ab accolentibus Gallis pressi, ad auxilium populi

romani denuo confugerant. Neque consuli res illa, neque senatui ingrata accidit: illo triumphi spem agitante animo ; Ρatribus importunum consulem probabili aliquo praetextu extrudere cupientibus. XXII. Quare non dissiculter obtinuit, ut ipse sociis auxilio mitteretur. Censores his consulibus Cn. Se vilius Cn. F. Cn. N. Caepio, L. Cassius Q. F. L. N. Longinus produntur. Hi aquam, Tepula vocatur, Romam et in Capitolium adducendam curaverunt: legibus veteribus censoriis quaedam addiderunt. Aemi- Iium Lepidum augurem, quod sex milli a aedes conduxisset , quodque piatam in risiensi agro nimis sub eexstructam haheret, adesse iusserunt: adeo tum adhuc Iuxus hic videbatur censoria animadversione Coer endus; quod si quis non multis post annis seoisset, eum sordidius, quam senatorem deceret, habitare, dicturi

homines erunt.

XXIII. Princeps senatus ab iisdem censoribus Iectus est P. Lentulus. Iisdem temporibus diu iam quasi sub cineribus gliscens ignis, coniuratione fregellana emicuit, aliquanto immaturius, eoque reprimentihus facilior. Nec dubitabatur, si diutius tegi consilia desectorum potuissent, quin bellum sociale, quod post aliquot annos violentissimum exarsit, eo potius tempore suerit erupturum. Nunc priusquam latius contagio serperet, Degellanam urbem L. Opimius praetor obsidione cinctam, quum ad bellum tolerandum nullis rebus satis instructa esset, haud dissiculter in potestatem redegit; prodente insuper patriam

439쪽

Q. Numitorio Pullo. Captam orbem dirui oportere non dubitatum: de principum poena quum in consilio deliberaretur, plerorum lite haud ambigua condemnatione, diu agitata Numitorii causa est, quum recens meritum, prioribus quibusdam dictis eius factisque, quibus aversum a POI ulo romano animum aperuerat, levius videretur: ad extremum tamen deprecanti venia data; plusque valuit, quod rei in romanae prosuerat, quam quod uocero voluisse arguebatur.

XXIV. Ita bello feliciter gesto, maximisque Periculis liberata republica, quoniam hoc terrore Cominpressa inhibitaque sociorum latini nominis conspiraiio fuerat, L. Opimius triumphum petiit, nec imp travit: non quin res triumpho dignae viderentur, sed quia de receptis popidis triumphari solere senatus negabat; augentibus imperium, non recuperantibus amissa, honorem istum antiquitus decretum, dictitando.

XXV. Ceterum ille tumultus tumultus enim verius. quam bellum, suerat) aegros multorum animos magis etiam suspicionibus et cura maceravit; non sine invidia M. Fulvii consulis, Catique Gracchi, MOPraeci Iauo incentore socii ad res novas consurrexisse dicebantur. Igitur neque tum aequis auribus senatus accepit, quod urbes Sardiniae, qtiiim in praetura et insalubri hieme tunicas ad exercitum mitti L. a Urelius iussisset, detrectaverant imperium, et Romae, per legatos, gratiam mittendi obtinuerant: deinde C.

Graccho quaestore circumeunte roganteque, alacri-

440쪽

IN LOC. LIB. LX LIVIAM

te, et prompte praebuerant; unde pluris apud Sardos auctoritatem adolescentuli, quam imperium Consulis , quam nomen populi romani fuisse, obtrectatores eius frem ant.

XXVI. Ab eodem deinde animo, quum Ρmrogata L. Aurelio provincia fuisset, legatique regis Micipsae

Romam venissent, nuntiantes, regem C. Gracchi hono ris cavia fumenuum in Sindiniam impctrasori misisse, magna Patrum coorta indignatione, legatio reiecta est. Quibus rebus , sicut ira senatus , ita populi sa' vor in Gracchum in dies augebatur: cui ut se praeberet, quamprimum in Urbem reverti desiderabat. Contra moliebantur civitatis principes, ut eum, quam possent diutissime in externis nationibus detinerent; donec providere, quae in I sum erant, aut averte Peab eo populi amorem, senescentibus, ut sit, per absentiam studiis, potuissent XXVII. Igitur C. Cassio Longino, C. Sextio Calvi-mo consulibus, quum de provinciis ornandis ageretur, M. Fulvio in Gallia, L. Aurelio in Sardinia prorogatum imperium est, haud minus, ut proquaestoreia Gracchum retineret, quam quia bellum graviter administraverat. Nam et M. Fulvium abesse potissimum simili de causa voIuerunt. Et hic quidem rebus gerendis gaudens, prorogatam sibi provinciam aequiore animo tuIit. Caius, intellecto Patrum consilio, tanto minus utilem sibi moram in Sardinia ratus, quanto diligentius optimates eam procurabant, con-kstim ex provincia abnavigavit; et quum famam Prae- 'venisset, non modo magnis inimicorum querelis, sed

etiam non sino plebis ipsius admiratione ac sermoni-hus.subito Romae conspectus Est.

SEARCH

MENU NAVIGATION