장음표시 사용
12쪽
suo in anatomica disciplina tradenda summo rum hominum successorem honorifice renum tiatum, Primaque oratione in lucem publicam prodeuntcm divinasse procul dubio, et quid Venturum esset quodammodo praedixisse illi omnes arbitrabuntur, qui suturarum rerum Praesensionem quamdam et scientiam hominibus impertitam esse opinantur. Cum enim in solemni illa disputatione, qua gravi SSimum munus trepidanter suscepi, latinis litteris usus suerim, eo scilicet genere dicendi, quod ab eorum
temporum Consuetudine, neC non a communi
opinione abhorrebat, praedictioni Cuidam nomnulli id facillimo tribuent, veluti si auspicato doliumano Corpore in posterum latinorum idiomate disserendum esse vaticinarer. Etsi vero Disiligod by Cooste
13쪽
perillustris hujus Academiae vetus institutum,
ct clarissimorum Anatomicorum mos mihi tantum tunc sucrit in animo, qui ob utilissimae artis praestantiam et dignitatem humani corporis partes latina oratione describere non dubit runt ; res tamen ita successit, ut et haruspices ConvOCasse, et avium quasi volatum coeliquo portenta videar suisse interpretatus. Venimus tandem ad summum fortunae, ut cum Horatio dicam; nam optimi et Sapientissimi Plli scipis Decreto nuperrime nunciatum est, an atomicam humani corporis historiam doctorum hominum Sermone explanandam esse atque edocendam; eo nempe consilio, ut si rudi illa antea vulgarique habitu tecta suerit, nunc PretiOSa VeSte, gemmis et margaritis incederet exornata. Quod si nobilissimae scientiae promeritam dignitatem reddere, linguae autem paene defunctae vitam Conservare, atque insperanti quidem incolumem famam vindicare summa laus est, id erat a n
bis tanti IMPERATORIS auspiciis, tanti Palf-
14쪽
cipis beneficio expectandum. Nam cum nemo sit omnium tam ignarus rerum, qui nesciat, quae ad humaniora studia revocanda Augusti PRINCIPIs voluntas fuerit, quae ad adolescentium institutionem promovendam augendamque animi magnitudo, quae ad sanctissimam hanc Musarum sedem amplificandam atque locupletandam liberalitas, nonne illud fixum tenendum animo est, quod latinis litteris priscus honor ac domicilium certum Regiis consiliis et jussu stabilitum ejusdem PRINcipis sapientiam et in antiquissima scientiarum monumenta obsequium quasi dicam perhonorifice ostententῖ Et revera quamVis ea omnia quae ad doctorum hominum decus Pars cΕps Clementissimus hucusque com
paravit Iaudabilia sint, nulla tamen in his est gloria praestantior quam ea, qua nos in Romanorum Veterum numerum adsciverit, Tullium
vero, Virgilium, Flaccum, Celsum, Caeterosque cum ingenio tum latinis potissimum litteris excellentes viros e tumulis veluti excitatos Italici
15쪽
Regni civitate donarit. O admirabilem Munificentissimi EUGENII sapientiam, omni praedicatione monumentisque decorandam l Eam scilicet praedicabunt optimi qui adsunt adolescentes, qui humanioribus studiis instituti scientiam quamlibet a sontibus haurire se posse vident potius quam rivulos consectari, et Vocabula graeco genere nata commodius latine interpretari laetantur, quam vernaculo idiomate Contorquere. Praedicabunt posteri, ad quos pulcherrima Veterum opera latinis litteris consignata vel numquam vel frustra essent perventura, nisi serto invidorum livore corum etiam studia turpis delevisset oblivio. Manes ipsi praedicabunt tot clarissimorum Virorum, quos quo magis latinus sermo delectavit, eo indignius ab hominum societate relegandos Censuit nostrorum temporum inertissima segnities, sero ac si nova Cognitarum rerum inventa nomina et Saepe saepius minus auribus consona aut latine verti non possent, aut doctrinis essent anteponenda quibus universa Disiligod by Cooste
16쪽
philosophia ac medicina continetur. Cujus sane philosophiae pars Anatomia est, scientia videlicet de medica et chirurgica iacultate, immo v rius de universo hominum genere Optime merita ; siquidem plerasque medicorum opiniones sicias et vanas diuturnitate extabuisse vidimus, idque tantummodo de morborum indole et causis pro certo constat, quod animalium et humanorum cadaverum dissectio nobis patefecit, caeteris annuntiavit. Quam porro scientiam cum
latine hoc anno vobis tradere debeam, Adolescentes optimi, id primum mihi demonstrandum hac praelectione suscepi, Λnatomicae scilicet rei addiscendae latinam linguam non tam pr
deSSe, quam esse Summopere necessariam. Sodantequam de hac necessitate dicam, enixe oro vos obtestorque ut me pro Anatome dicentem
non litterarum cultorem, sed virum Pro latinis litteris philosophorum more disputantem Consideretis; et proinde si minus limata atque Polita utar oratione aequo accipiatis animo, et im
17쪽
genti id potius ac temporis inopiae, quam Voluntati tribuatis. Λrtibus omnibus ac singulis, quamquam innumerabiles si ut, apta vocabula Propriumque sermonem primitus respondisse ratio ipsa declarat. Quemadmodum enim poetis arcanum aliquid ac sublime canentibus magniloquentia, oratoribus dicendi ratio expolita, copiosa et sensibus hominum accomodata, artium Vero et scientiarum cultoribus nitor quidam clocutionis naturalisque simplicitas apte Convenienterque Proponitur; sic variae disciplinae ac diversa a gumenta Viris doctissimis pertractanda variam ac divorsam linguam, quae in usu atque in honore Sit, Videntur suo quodam jure expostulare;
cum id praecipue inter quasli hct linguas indolis discrimen intersit, ut vi, COPia, I Umero, Pul chritudine, granditate una alteri Praestet, maximeque antecellat. Et rc quidem vera si ridiculum esset comicas levitates tragacdorum voce referre, et simplex mathematicorum problema Disitigod by Cooste
18쪽
omni oratoris apparatu illustrare; ita risum prosecto moveret, qui Communi vellet elocutione et pedestri vulgi dialecto Ducum Regumque res gestas, vel ΝΛ POLEONIS portenta cclebrare, quae tum exquisitam dicendi sublimitatem, tum linguarum omnium nobilissimam, Divoque Augusto parem suapte natura desiderant. Quare cum sit certus quidam loquendi modus certaque lingua cuilibet disciplinae propria, ct rebus
ac personis conveniens, reliquum est, ut Anatomes origine, objecto et sine raptim considerato, eam esse ipsius artis naturam demonstremus,
quae non nisi augusta Latii lingua, utpote quae sacris omni aetate praefuit, doceri possit atque
Nobis autem Anatomes originem inter priscorum temporum monumenta persequentibus brutorum sacrificia sese primum Osserunt, quae de viscerum incolumitate aut vitio haruspices Commonebant, qua tu re tantam apud majores religionis vim constat fuisse, ut haruspicum a
19쪽
tcm cx mysteriorum sanctitate divinam appel- Iare non dubitaverint. Aegyptii vero, quibus ars ipsa tribuitur, non tam de extispiciis, quam do hominum valetudine conservanda solliciti, Regio jussu, si fides historicis, corpora eorum qui tabeo cubuerant aperiebant, ut latentem morbi causam detegerent. Et quamvis nonnulla, quae hujusmodi sectionibus inventa perhibentur, inter sabulas amandanda sint, nimium tamen vel sibi indulgent, vel decipiuntur, qui humana Cadavera ct brutorum corpora religionis instituto aut viventium bono dissecta ab illis atque accurate perlustrata fuisse negarunt. Sed negari nequit Cadaverum condiendorum artem humanissimae scientiae prima velut incunabula apud ipsos praebere potuisse, quae Cum solemni ritu et
maxima erga mortuos reVorentia eXerceretur,
illud nobis aperte declarat, sacrum nempe BC vcnerandum fuisse anatomicae disciplinae principium et fundamentum. Quod si tam praeclaram Anatomes originem Diuitiam by Cooste
20쪽
Romani Pontificis Bonifacii lege quis obscuratam suisse dubitet, qui humanorum cadaverum incisiones excommunicationis poena interdixit, is mecum consideret velim legem illam ad cadaverum cultum Potissimum Spectasse, quae anatomicis administrationibus pollui ac foedari credebantur. Atque hoc sane tantum abest, ut artis nobilitatem infirmet, ut nos praeterea de objecti praestantia, in quo ipsa versatur, admoneat. Quid enim in hac rerum universitate humano corpore pulchrius, quid excellentius reperiri umquam potest, cum deos ipsos humanam saciem pracsctulisse Veteres philosophi existimarint 3 Si vero immortalem animam, rationiS, memoriae consiliique potentem in eo velimus Cou- siderare, nonne dignum homine. est, non tam adspectum Cum diis Communem, quam ipsa superum privilegia qualitatosque sibi tributas admirari Τ Enimvero pulcherrimum erit nostrarum elucubrationum argumentum, si cum humani corporis fabricam vobis, Auditores dilec-