De latinae linguae in anatomicis studiis praestantia et necessitate praelectio habita in theatro anatomico gymnasii patavini 12 kal. decembris 1811 a Floriano Caldani anatom. profess. ..

발행: 1812년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Sed quoniam Anatome non tam natura, quam ossicio quoque cum Medicina copulata est, et ejus cognatione quadam iisdcm studiis continetur, iisdem etiam latinis litteris utramque hanc artem declarandam existimo. Equidem cum rem ab eloquentissimis omnium clarissimisque viris diu quaesitam et plurimum disputatam considero, qui de communis linguae utilitate ac necessitate certabant,ut nempe artes ac doctrinae hominum generi salutares ubicumque terrarum sa-eile innotescerent; id unice Praestari posse consido usu linguae Latinae, quae omnium tempOrum est, omnium nationum, omnium locorum.

Quid vero ΛDatomia ct Medicina socictati universae utilius esse potest magisque necessarium Parvi quidem nostrum interest cognOSCere an Indorum maria pisces inhabitent colorum praestantia aut magnitudinis admirabilitate a nostrissacillime distinguendi, an Aegyptiis hoc anno

sertilitatis adjumenta Nilus importaverit, an tan- . tum in mathematico problemato extricando, Disiligod by Corale

32쪽

27 quantum quis ingenio poterat, Gallus quidam

Consequutus sit, qua ratione finitimorum vim aliquis barbarorum tyrannus reprcSSerit. Haec

aliaque ejusmodi cum ad totius humani generis incolumitatem minimo conserant, in multiplici

litterarum varietate sertasse melius versari possunt, et qualibet lingua evulgari. Id vero, quod ad

salutem omnibus ac singulis natura datum est, aut quod accuratiorem nostri corporis cognitionem Pertingit, una eaque communi lingua dicendum arbitror ac disceptandum. Etenim si aut alicujus morbi causa apud Belgas noviter perspeCta fuerit, aut non ante cognitas remedii cujusdam vires repetitis periculis confirmarint Hispani, aut visceris ossiicium diligentius a Germanis exploratum sit, quidni humano goneri malo consultum suisse putandum est, si Belgium tantummodo certam morbi causam, medicinae speciem Hispania, exploratum membri ossicium Germania tantum cognovit ZPhilosophum quemdam apud Ciceronem di-

33쪽

xisse video, eos esse habitos Deos, a quibus magna utilitas ad vitae cultum esset inventa, ipsasque ros utiles et salutarcs Deorum esse vocabulis nuncupatas. Nec sane injuria. Quemadmodum cnim constat curandi tuendique corporis artem Deorum immortalium inventioni Consecratam, ejusque inventores cultoresque tamquam homines e coelo lapsos et de societate praeclarissimo

meritos divinis honoribus assectos fuisse, sic par

erat, Pjusdem artis monumenta ei tantummodo

linguae commendari, quae divinum quoddam spiraret, et nobilissimae ejusdem Origini ac muneri responderet. Haec una prae caeteris Latina lingua et habetur et cst. Cur ergo in singulis Medicinae partibus pcrtractandis atque edocendis ea non utimur lingua, quae Populi Romani omnium gentium domini ac victoris majestatona hactenus dignitatemque ConscrVat; praesertim cum aliqua a nobis turn sanctissimi ministerii ratio haberi debeat, tum clarissimorum Virorum, a quibus non tam exempla sumenda sunt, Disiligod by Corale

34쪽

quam praestantissima documenta addiscenda, Veneranda, memoriter complectenda λCum vero summos Viros Commemoro, nil mihi addendum puto : praeter enim quam quod et multi sunt, et in arte tam excellentes, ut nequeam eorum laudes hodicrna oratione com-

Prehendere, parietes ipsos amplissimi hujus loci

audire milii videor, qui an atomicam artem ab Italis nostris et in hac potissimum sede latinis semper litteris illustratam et locupletatam fuisse ostendunt, iterant, immortalibus inventis monumentisque testantur. Vos alium siquidem hic accepimus contra Galenum disputare solitum,

hic Falloppium coli intestini valvulam detexisse, hic Columbum, hic Fabricium, hic Casserium, Spigelium , Vestingium , Marchetium , quorum

memoria me huc venientem quotidie commovit, nec eorum umquam, dum vivam, obliviscar, si

cupiam. Quid vero de celeberrimo Morgagno dicam, quid de Patruo meo dilectissimo, quorum ista ipsa sessio fuit Z Tam praeclara ab illis sa-

35쪽

cundia sine sucato nitore tamque ornatus sermo diseiplinae huic additus suit, ut maximopere Vercar a sede ipsa, tanta ingeniorum magnitudine orbata, illustrium Decessorum meorum VOCem desiderari. Culpam tamen vitare, non laudem moerere Vellem, Si qua possum solertia,loci etiam admonitu, clarissimos hosce Viros cogitare seiu- Per studeam atque imitari.

Vos autem, Adolescentes optimi, illud dies noctesque recordari non pigeat, liberales disciplinas, quibus innutriri exoptatis, latinis horum

scriptis traditas nobis suisse; ideoque ad aemulationem erigero animos atque inflammare vobis opus est, ut humani corporis fabricam ponitius investigantes, et civium, quos vestrae fidei et sapientiae Patria committet, vitae et incolumitati consulentes latine etiam loquendi ratione laud mini. Quod si Asclepiades a Crasso non tam medicinae iacultate celebrabatur quam eloquentia, molli voce, ut Vestra fert actas, grandia loquentes id agite, ut antiquam gravitatem suaviter et Diuitiaco by Corale

36쪽

aequabiliter prae vobis serentes, non tam incommodis hominum avertendis, quam vindicando tuendoque praestantissimae hujus artis honori apti accomodatique videamini. Sed quid ego vos haec hortor, pro quibus Italia nostra amplissimam semper in latinis litteris famam consequuta jamdiu vota suscepit, et dum levamen a vobis

cives suos a Cepturos fore confidit, nihil ad vos ipsos erudiendos utilius sperat evenire posse, quam si doctrinas quas adopti estis studio et observatione confirmetis, sermonis nobilitate exornetis 3 Si vero in hominum honore ex oblivionis tenebris magna nomina nunc Italia gratulatur et

revocat, id EUGENII indulgentia factum est,

qua et nos gloriari et PRINCEPs potest. Tantum enim latino sermone et veterum Scriptorum imitatione vulgo praestamus, ut si laboribus nostris nulla finem aetas est allatura, PRINCIPIS Oriam non sine communi omnium nostrum laudo Posteri Commemoraverint. Quod si laudis hujus stimulis animus vester concitatur, si curarum a

37쪽

que cogitationum quibus quotidie angimur mor-cedem hanc unam optimus quisque desiderat, si spe delectamur, studiorum nostrorum monumenta tamquam Virtutis praeconium post mortem posse Celebrari, cunctis viribus nitamur oportet, ut optimo PRINcip I et Clementissimo non tam gratias habeamus, quam Studio persolvamus et sedulitate. Restitutis enim latinis litteris praeterquamquod vetus Italiae decus, Anatomicae scientiae et scilis hujus celeberrimae pristinam amplificavit dignitatem, omnia insuper in nos Ornamenta accumulavit, quibus tanto P Riscipg digni et muneribus nostris laudabiliter

beneficia doctorum hominum sermone ad Coelum extollere, nos Vero studiaque haec nostra Eorum clementiae atque humanitati fide, laborect veneratione commendare POSsimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION