De latinae linguae in anatomicis studiis praestantia et necessitate praelectio habita in theatro anatomico gymnasii patavini 12 kal. decembris 1811 a Floriano Caldani anatom. profess. ..

발행: 1812년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ro aC si vestrum omnium viscera vestris oculis contemplanda subjicerem, ut exploratum vobis satis et cognitum sit qua ratione mandentur ei.

bi perficiaturque digestio, quo pacto lingua ad

VOCem, membra ad motum Cleantur, quibus unusquisque instrumentis circumstantium re rum proprietates scutiat, audiat, intueatur. Etsi nostrum haec, quae nostra Sunt, magis intcresse debeant quam externa et aliena; etsincias videatur hominem terrestrium rerum a que coelestium spectatorem suimet ipsius sa-bricam ignorare; tantum tamen praejudicata potest Opinio, ut in puerorum institutione a plerisque negligatur Analome, a multis etiam vituperetur: quasi vero nobili adolescenti optimisque artibus instituto satis esset vel stellas in coelo, et in plantis pistillos enumerare, Vol principes Afrorum civitates aut Asiae flumina animo percipere ac memoria custodire, vel deniquo quae a Mythologis vendi tantur facili locutione Disitigod by Cooste

22쪽

et urbanitate quadam et gratia pronuntiare. Proh dolori Praestat ergo Neptuni aut Iunonis connubia, turpitudines, deliramenta noscere, nostri vero corporis artificium constructionemque per

scrutari piget aut pudet ZNeque ego sane is sum, qui pro Anatome dicens caeteras artes omnes despiciam: non enim ignoro admirabilem esse mathematicorum ratiocinationem, jucundissimam censeri holanicam et gootomiam, eloquentes demum homines

pro sapientissimis habitos fuisse; neque inutile aut philosopho indignum puto, si de vermium nonnulli ci anguillarum genesi disputent, si alii

Piscium sceleton saxis inclusum magno sibi Iabore studeant comparare, si in avium mores alii solerter inquiranti Id tantum arbitror majorem ex Anatome non tam animi oblectationem consequi quam utilitatem. Oblectatur quandoquidem animus, cum naturae leges mirabundus dignoscit, quibus movemur, regimur, gubernamur utile autem est ac necessarium eam in toto vi

23쪽

18tae curriculo temperantiam Servare, quam nostris organis eorumque muneribus aptam esse ex Anatome animadvertimus. oblectatur animuS, Cum Comparatae Anatomes auxilio plurimorum viscerum lanctiones aperte distinguit, quae se inscio in Proprio corpore peraguntur utile est praevidere quibus rationibus ac quibus morborum causis membrorum ossicia perturbari possunt, easque antevertere. Oblectatur animus, cum in morbosorum Cadaverum sectione ea deprehendit vitia, quae phaenomenis respondent accurate, dum aeger viveret, observatis; utile est Anatomia duce aut peculiares causarum essectus assignare, aut salubres curationum indicationes cruere, aut demum in obscurissimis morbis expendere ubi et quale vitium sit, et qua ratione vel destrui possit vel saltem labefactari. O dulce animi oblectamentum, Anatomel Quid medicina, quid chirurgia sine te esse potuisset Τu mirabilem nostri corporis compagem aperuisti; perte somniantium philosophorum sententiae tam-Disiligod by Cooste

24쪽

tae sunt, qui a fortuito atomorum concurSu SO-Iertissimi Artificis opus ortum fuisse existimabant. Tu chirurgicarum operationum inventrix, tu physicorum in optices legibus evolvendis et in virium mensura determinanda magistra suisti. Ad te naturae ministri confugiunt, ut eorum acuas ingenium: a te aegri opem Petunt, et ab orci faucibus erepti tum acceptam tibi reserunt sauitatem, tum beatam atque optabilem vitae

securitatem.

Habetis igitur, Auditores, quaenam fuerit anatomicae artis origo, quodnam ipsi objectum propositum, quae tandem utilitates expectandae. Quod si non dubito quin origo Sanctissima, Objectum excellens, utilitates immensae infinitaeque Plerisque videantur, quaenam scientia aut disciplina nobiliori elocutione merito est ill stranda quam ea, quae universum hominem a ficiens ac propius attingens inenarrabilem s

premi Numinis operam detegit, explicat, inter-

25쪽

pretatur 7 Et cum in sacris mysteriorum caeremoniis sacra quoque lingua nationes utantur venerationis cauSa, quinam fieri poterat, ut ars haec tanta tamque praeclara illius praecipue linguae ornamento careret, quae divinarum rerum Custos, et augustae majestatis plenissima Commonstratur et colitur Z Nostra ne etiam actate a Latina lingua tamquam inopi abhorrent nonnulli, quod Romanae Reipublicae temporibus evenisse legimus, cum Graecam ceu locupletiorcin aliqui et studiosius excolerent, et Patriae linguac pracserrent 3 Utinam idem in Latina lingua addiscenda ardor nobis esset ac quondam in Graeca Romanis suit, quos conStat eo Praesertim consilio in id studium tantopere incubuisse, ut ci cruditiores evaderent, et suam illam linguam alterius Ope atque usu quotidie magis I cupletarent. Verum id nunc accidit perincommodum , ne dicam indignum, ut Graecas litteras ignorent qui Latinas contemnunt,et nativi ipsius Sermonis laude minus excellant. Piget sane pra Disiligod by Cooste

26쪽

cipuas recordari causas tantae in Latinas litteras despicationis. Queruntur enim nonnulli, et injuriosius queruntur, Latii sermonem obsolutum jam in longum nimis aevum mansisse, diutu nam nimium aetatem ct Plurimum temporis postulare ; tantumque studium tamque multam operam tu scientiis potius promovendis, quam in litteris addiscendis impendendam esse Contendunt; proptereaque si quid in lucem venerit i line compositum vel avari laudis Contemnunt,

vel illepido judicant lucubratum, vel fastidiose

etiam indignantur. Ita ne vero Z Non me sane latet, ac manifestum jam omnibus est, quantopere recentes isti erudituli veterum judicium reformident, qua tam sibi novandi licentiam arroganter tribuant, cur nihil mirentur, quod centum jam perficit annos, PraecePtorumque doctrinas voluti nimis antiquas nostrisque inopportunas temporibus oderint atque fastidiant. Suam enim in omni eruditionis genere vel inscitiam, vel negligen-Disitigod by Cooste

27쪽

tiam, vel imbecillitatem obtegere cupiunt, atquc

etiam supcrbo earum rerum, quibuS Carent, Cou-

temptu, si fieri posset, cohonestare. Do quidem libenter, nimium eos sibi indulgere, qui veteres

ita laudant, ut nihil ipsis anteferendum esse arbitrentur. Do etiam, observationum COPia, EX perimentorum diversitate, Clarissimorum virorum fide, studio, sedulitate scientias Omnes cilina tomen praesertim nostris hisce temporibus quamplurimum profecisse. At si ad unam quam libet scientiam adaugendam praeteritorum in- Ventorum cognitio necessario requiritur, ct si haec latino tradita sunt, vanam sibi fingere speciem Latinae linguae contemptores mihi videntur, qui omni scientiae quam profitentur historia posthabita arcana crepant, et pro novis atque inauditis ea venditant nobis, quae a Veteribus aut pervestigata jam, defensa et collaudata su runt, aut etiam accusata quandoque et improbata. Cum ergo necesse sit ad damnosam Deo

tericorum quorumdam libidinem minuendam Diuitiam by Cooste

28쪽

25 uniuscujusque artis historiae sedulo vacare, n

quo iis fidendum in primis qui latinorum se

tentias vitiare potius quam Vertere conati sunt, Latii linguam Anatomiae cultoribus non tam pro rei dignitate, de qua paulo ante disserui, maximopere dignam atque utilem existimo, quam

necessariam.

Et re quidcm Vcra cum in humani Corporis descriptione stricta oratio ac limata partem quamlibet repraesentare debeat, in usibus autem definiendis naturae conciliatricis opus detegere, quinam, ut Tullii verbis utar, dicendi est modus melior, quam ut latine, ut ornate, ut ad id quod- Cumque agetur apte congruenterque dicamus ZNulla enim lingua post Graecam est nec ad depingendas rerum formas significantior, nec adornandas uberior quam Latina, quae tantam invocabulis, si probe eligantur Connectanturque, vim et granditatem praeseseri, ut paucis Verbis Plurima soleat perspicue eleganterque complecti. Silentio praetereo, quod grande atque Italis

29쪽

dignum eloquentiae genus majorum nostrorum expostulat celebratio, quorum anatomica inventa Latino idiomate per totum orbem dissusa, ab exteris gentibus et linguis nostro sunt jure vindicanda. Nobilissimas humani corporis partes nonne decet ipsa loquendi praestantia atque majestas 3 In quibus sane nec gravitas deerit, neque

ornatus, sive oculorum fabricationem perlustrans, naturae solertiam explices atque cominmendes, quae lubricos oculos secit et mobiles, ut variorum assectuum iudices mollem aut iratam animi constitutionem ictu declarent, membranis eos tenuissimis, perlucidis tamen et firmis, vestivit, ut lucis radii eas facillime penetrare Possent, humores vero quamplurimos, plicas et septula eleganti ordine semperque sibi simili dispositione continerent; sive de aure loquut rus finitam hominum mentem deplores, quae per tortuosos Iabyrinthi nexus inerrans canali-

Culorum et scalarum certum usum se adhuc

ignorare invita latetur. Sin quaeret quispiam Disitigod by Cooste

30쪽

quaenam in lingua ad sapores porcipiendos sa- Cultas, et ad loquendum simul et deglutiendum tanta mobilitas, ut quo quisque velit facile con- Vertat, linguae vires, si minus tempus, ipsi deficerent, Priusquam, ut decet, de his argumentis disputaret. Quid, si organis nonnullis latina verecundia descriptis nec mores laeduntur, nec vetustissimae naturae leges, quae pudoris Velamine vel in ipso brutorum genere mysteria Sua abscondere solet atque contegere Necesse neeεt, quae in nobis natura ipsa molitur, quaeque summo studio, perpetuis vigiliis, observatione, periculis innotuerunt, prosano vulgo et mulierculis nota fieri nullo negotio, an non potius utile est ci decorum, ea quae tot laboribus consequuti

sumus, tamquam arCana, Latino tantum sermone proferre 3 Ex quo fortasse factum est, ut naturae ministri in tanta apud votores habiti veneratione nunc vulgi saepius cachinnis obnoxii de nobilissimae artis injuria et calamitate eo

querantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION