Tentamen physiologico-medicum inaugurale, de contagione humana ...

발행: 1793년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

CONTAGIONE HUMANA.

UΜ nobiscum reputemus, quod totius generis humani portio fere quarta contagione vita defungantur; quod eorum qui hac via obierunt, singulus ea saepe saepius fortasse antea flagellatus fuerit ; quod exercitibus et navibus nostris haud raro ense funestior evadat; quod subito vincula amoris fortissima solvat; et Auct. C. CROWTHER.

quasi

12쪽

α DE CONTAGIONE HUMANA.

quasi miseriam miserorum coacervare destinata, carceres horrendos et pauperum tuguria perpe-petuo infestet; vix ac ne vix quidem excusatione opus erit, quare morborum contagiosorum originis, ossicii quo natura fungi donantur, causarum quae augent minuuntue eorum progres sum, et effectuum quibus in oeconomiam animalem pollent, investigationem pro tentaminisia auguralis argumento seligerem. Magis porro arridet, ingenio juvenili aliorum facta et ob servata diligenter colligere, ordinare, et ab iis inductiones generales deducere, quam historiam curationemque morbi attingere, quem forsan ipse nunquam tractavit, fortasse nunquam vidit.

Eimplicitati et perspicuitati ubique qua licuit

consulens, parum fui solicitus an sit concinna elegansve Oratio.

13쪽

DE CONTAGIONE HUMANA.

DEFINITIO.

I. Emanatio, quae a morbido, in sanum transiens, in quodam temporis intervallo haud semper definito, eundem morbum progignit, quaeque sic infectum, alios ii militer inficiendi capacem reddit, contagio appellatur. II. Quando de contagione generaliter dico, Omnes, qui, modo supradicto, communicari possunt morbos, includere vellem, quando de infectione morbum quendam peculiarem.

DE CONTAGIONIS ORIGINE.

III. In disserendo de hac re obscura, mihi in animo est, imprimis aliorum, quae verissimiliores Videntur, sententias perpendere, et dein ea, qua decet, Verecundia, meam Proponere.

Alii

14쪽

DE CONTAGIONE HUMANA.

Alii putredini, est ii est aviis humanis in loco

arcto retentis, alii denuo frigoris et atmosphaerae humidae actioni, contagionis originem referunt ; sed contra opinionem singulam argumenta valida fere innumera objici positant; horum nonnulla ordine primum adducam, et dein demonstrare conabor, quod a causis manifestis

nunquam generetur contagio.

IV. Qui, in cadaveribus putridis incidendis,

in ulceribus gangraenosis curandis, in oleo celario coquendo, in glutine ex animalium partibus conficiendo, versantur, nunquam contagione afficiuntur, nisi simul aliae concurrant causae.

Ι mimo observatum fuit, inquit Van Swie- ten ', aerem putridis egluviis repletum fuisse pestis remedium. V Narrat Die merbroech l, Quod anno 1642, in agro Juliacense, maxima strages facta sit, et ad minimem 8o oo militum Occisa

15쪽

DL CONTAGIONE HUMANA. s

occisa fuerint, praeter majorem adhuc fama lorum rusticorum, auri iuram, Puerorum, et mulierum nam erum, atque eqctorum copiam mΠUmerabile in . Corpora inhumatae sub dro computra erunt nulla tamen pestis insecuta est . Et

illust. Howard ' aemonstrat corpora inhumata, quidem peste defuncta, nulla vi nocente pollere. The governor os the Frendii hospital at Smyrna, inqait ille, told me, that in the landreadfui plague there, his hoase WaS renderin ed almost intolerable by an oliuensive beent, ' e specialty is he opene d any of the windo s which looked toward g the great buryrng - ground , Where numbers every day Were te sc unburi ed, but that it hau no esse et on tho-- beat b, cither of himself or his family. Praeterea, infra X XV. et XXXV . probare, enitar, quod semper, dum fervidissima aeris temperies adest, epide mici grassari desinant morbi contagiosi, sed putredo calore fovetur ci augetur , unde

16쪽

5 DE CONTAGIONE HUMANA.

de plane constat, infectionem et putredinem nullum inter se neXum habere. V. Qui opinioni favent contagionem ab emu- viis humanis diu retentis, et putridis redditis, generari posse, contendunt febres in castris, nos comiis, carceribus, et aliis ubi catervae coarc- tantur locis, frequentissime Occurrere, et maximam ibi edere stragem. Nonne hoc autem rei naturae maxime consentaneum est y Ubicunque

colliguntur plurimi, aliquem per fomitem, X.)ut vocatur, infectionem impertiri posse probabile

est, praesertim uti typhus, Variola, rubeola, et scarlatina, omni fere anni tempore, in hac insula sporadice grassantur. Ubi autem fomes non adest, nullum ab eiu uviis retentis, unquam oriri contagium, Ostendere nunc aggrediar. In carcerem apud Calcuttam, I 8 tantum pedum solidorum mensura comprimebantur homines. Annuat Register sor 17 8, p. 278.

17쪽

DE CONTAGIONE HUMANA. V

inines i46 ; illic per horas plures manebant, donec sus catione . pars major periisset, nihilominus superstites nullum vel ipsi lubierunt, vel

aliis communicarunt, morbum Contagiolum.

Foetor ' in carceribus quibusdam, quos visitavit cel. Howard, tantus fuit, ut vestimentorum et phialae quidem aceti, quo pro antidoto utebatur, graveolentiam, per horas aliquot proxima S, ViX tolerare potuerit. In his autem nulla generata fuit infectio. Neque i, in navi bellica regia, quae Panther appellatur, ab Indis Occidentalibus redeunte, quae, ut Lindus narrat, inter cursum peragendum clo socios navales amisit, et 9o scor buto laborantes in valetudinario navis constanter habuit, cui et foramina et

ventilatoria defuerunt. Unde aer tam nocivus et intolerandus evasit, ut eum ViX respirare, nedum in eo multa minuta potuerit manere chirurgus.

18쪽

s DE CONTAGIONE HUMANA.

rurgus. Nihilominuῖ vero, e Centum aegrotis, qui a nave ad nos comium Hastariense missi sunt, ne unus quidem febre correptus fuit; quod vix incidere potuisset, si cmuvia humana reten. tione et putredine contagiosa evaderent. Ex .emplum haud absimile in expeditione cel. An- soni inveniendum est '. Denique i , ex observatione acutissimi G. Bais her, equitis aurati, patet, quod morbuS, a Ventilationis deiectu productus, non sit contagiosus,

sed quod indolem sibi propriam induat. Unde

luculenter constat, contagium ab LTuviis humanis, loco arcto retentis, nunquam oriri; sed antea probavi, quod illud a putredine, et infra XXVIII J quod a frigore vel ab atmosphaerae

conditione humida, non originem ducat; et nullae aliae refutatione saltem dignae hypotheses in medium proferuntur: Ergo contagium huma-

19쪽

DL CONTAGIONE HUΜANA. 9

num a causis manifestis nunquam generari concludere licet. Quod ventilationis defectus, ubi sub fomitis forma adest infectio, hujus vim nocivam valde posset augere, minime inficias ibo.

Quod accidit apud conventus juridicos Oxoniae et apud carcerem, Old Baiiey dictum, hoc

confirmat; ottendere tantum cupio, quod, absente fomite, potestatem contagiosam edunt nullam eiu uvia humana. Si aliquis variolae, rU-beolae, vel pertustis originem, ad causas evidentes referret, vix sanus crederetur. Quod pestis dysenteriae et typhi origo ad has refertur, eX- perientiae et observationis fallaciae ascribendum est ; nam analogia et ratiocinatio sana conclusionem prorsus Vetdnt.

VI. Ubi causa physica sit obscura, philosophi est, illam ab effectibus et phaenomenis comitan-B tibus

20쪽

DE CONTAGIONE HUMANA.

tibus indagare. Quid est omne, quod de astronomia, de optice, de chemia, de agri cultura, vel de physiologia, scimus, nisi neXus quosdam cau- fas inter et effectus, natura stabilitos, eXperientia et observatione sedula detectos, et consectaria ab iis deductat Nexus ipsit leges naturae appellantur. Immo in horum nexuum indagatione philosophia vera tantum constat. Hunc philosophandi tramitem primus patefecit immortalis Bacon. Hunc tramitem mihi consequi conanti, opinio haec sese obtulit animo, scilicet,

Quod contagio lex sit naturae, ad aequilibrium fruges inter in hoc globo habitabili nascen-

tes, earundemque consumptionem essiciendum, constituta.

Omnes fere scriptores politici pro Axiomate sumunt, quod loci cujusdam populi frequentia in ratione sit directa cum soli fertilitate; vel, aliis

SEARCH

MENU NAVIGATION