장음표시 사용
31쪽
Dr Home ', et Joannes Hunter j, sanguine ab iis qui rubeola et syphilide laborabant, detracto. Clarus Heberden : observavit mulierem lactare
infantem qui, ab ea jam rubeola erumpente affecta, ablatus, incolumis evasit. XIII. Modus, quo emanationis contagiosae singula species aliquam corporis partem in suam naturam assimilat, sub alta obscuritate reconditur. Quomodocunque autem fiat, hoc certum est, quod fermentationis doctrina phaenomena explicare nequeat. Qui hanc tuentur, contendunt, quod a fermentationis processu communi prorsus discrepet, sed quomodo discrepet, nec definire nec eXplicare possunt ; at sententiam indefinitam et inexplicabilem aeque ac umbram oppugnare absurdum foret ; ergo praestantius duxi aliam tentare explicationem quam hanc ulterius prosequi.
32쪽
Bene, nunc dierum, cognitum est, quod partes corporis humani solidae perpetuo particu
larum exesarum absorptione ΠOVarumque appositione renoventur. Sed in morbis contagiosis acutis, exesarum absorptio novarum appositio. nem Valde eXuperat, Unde corpuῖ marcescit.
Particulae corporis solidae, durante in illud contagii actione, absorptae, et per diversa emunctoria ex eo evectae, mihi indolem peculiarem infectionis, qua inficiebatur aeger, induere Videntur. Quanquam satis compertum est, quod neque sanguis neque ejus secretiones contagium
communicare possint, eXCretiones tamen OmneS,
nisi nimis dilutae, hoc praestare valent, quod probabilem saltem nostram hypothesin reddit; nam per illas e corpore evehuntur particulae e partibus solidis absorptae. M Queen ' observat, effluvia contagiosa propensionem naturalem membranae mucosae haerendi,
' Med. Communicato vOl. i. P. SO.
33쪽
rendi, et illic vim suam maximam eXercendi, habere, ut in catarrho epide mico, rubeola, Cynanche maligna, dJ senteria, gonor rhoea, et syphilide accidit. Verisimile est, illud phaenomenon eo pendere, quod vel fluidis excretis egressus facilior fiat, vel quod vasis exhalantibus, prae caeteris corporis partibus, ibi loci, membrana mucosa abundet, unde particulae plures exhaustae, pro rata superficiei parte, per eam quam per alias partes transeant, quam in transeundo praecipue stimu
DE ACTIONE CONTAGIONIS IN CORPUS VlVUΜ.
XIV. Priusquam ulterius procedamus, ideas quas de irritabilitatis natura tenemus, quo me lius intelligatur quod sequitur, praefari necesse duximus.
34쪽
duximu8. Salus, et omnis morbus acutus, ad tres fibrae irritabilis conditiones referri possunt. Hae sunt mobilitas, tonus, et exhaustio.
XV. Ille irritabilitatis status, quo, itiinulo levitantum admoto, facillime praestantur contractiones paucae irregulares, et quo, his peractis, exhaustionis gradus levior graviorve pro tem pore, vel potestate stimuli applicati sequitur, mobilitas appellatur. I. A potestatum Vitae excitantium defectu, tanquam a frigore, fame, sona no, vel hoemorrhagiis oritur. 2. Eorum musculi qui mobiles vita defunguntur, semper per horas plures, et aliquando per aliquot dies post mortem, stimulo admoto, contractiones edunt. XVI. Tonus vocari potes conditio illa, quavis contractionis in ratione directa cum stimulo
admoto est, i. e. Ubi stimulus levis sit, contracationes debiles, ubi fortis, validae, sed in utroque casu aequales, sequuntur. Ab aequilibrio irrita bilitatem
35쪽
bilitatem inter et vitae potestates excitantes pendet. XVII. Exhaustio nominatur conditio illa, qua, stimulo levi admoto, contractiones nullae ;fortiore, languidae tantum producuntur. I. EX- haustio sive imperfecta, sive perfecta est; ina perfecta, ubi quiete intercedente ; perfecta, ubi nullo modo, fibra muscularis ad contractionesciendas excitari potest. 2. A nimio vel longiore potestatum vitae excitantium usu progignitur, et apud senes, ebriosos, vel illos qui laute vivunt, plerumque invenitur. 3. Eorum musculi, qui hoc modo moriuntur, stimulis fortisiimis admotis, haud in actionem cieri possitnt, sed flaccidi fiunt, et citissime in putredinem eunt. Essectus, quem in singulo fibrae irritabilis statu edit stimulus admotus, excitatio Vocatur.
XVllΙ. A singulae conditionis excesses oriun-
36쪽
tur morbi a se invicem diversi, et qui consilium medendi diversum petunt. Debilitas summa, peste, typho, et cynanche maligna, aeque ac frigore, fame et haemorrhagiis inducitur ; nullus tamen medicus sanus morbos hos et illos remediis iisdem obviam iret.
XIX. Multum inter se disceptaverunt phy sici, an contagio vim stimulantem, an sedantem habeat. Nec verissimile est, quod controversiis talibus finis imponi queat, donec ideae accuratiores terminis technicis assiguntur; imprimis igi-
tur sensum eXponere nitar, quo eos terminOS Zc-
cipio. 1. Per potestates sedantes intelligo eas, quae in corpus, minus quam quibus assuetum est, agunt, et exinde mobilius reddunt, ut frigus, inedia, &c. g. Potestates stimulantes vocari pos. sunt illae, quae vel excitationem, vel exhaustionem fibrae muscularis inducunt. 3. Quae eX- citationem
37쪽
citationem prius edunt quam exhauriunt stimuli durabiliores, quae prompte, et saepe sine e X- citatione praevia evidente exhauriunt, stimuli diffusiliores dici possunt. Haec a communi, fateor, acceptatione differt; sed mihi accuratior apparet; et si exacte terminos, quibus Utimul, definiamus, quo accipiuntur sensu parum refert. XX. His definitionibus admissis, adimetur litis occasio; nullus enim contendit medicus, quod mobilius reddat corpus contagio, imino omnia remedia contagiosos morbos adversus adhibita, illos irritabilitatis exhaustionem inducere demonstrant. Gradu quidem differunt diversae contagii species; aliae, ut variola et rubeola, Validam excitationem edunt; aliae, ut typhus et pestis, frequenter sine excitatione praevia e X haUriunt. LX variolae vi stimulante exanthemat Um ratio reddi potest. Particulae corporis solidae infectione
38쪽
fectione sXIII.) exesae, et cum materie perspirata ad cutem transmissae, vasorum exhalantium parietes in transeundo stimulant, unde eorum diametri adeo minuuntur, ut per orificia nil transire possit; sed materia perspirata, infectione secum sub cutem detenta, si bras musculares contiguas irritat, quapropter inflammatio su pervenit, suppuratione consecuta. Observavit Joannes Uunter', quod foetus quidem in utero pustulis variolosis asticiatur superi ies sola, quod
theoriam nostram saltem probabilem reddit. Hic objici potest, quod exanthemata typhum et dysenteriam haud comitentur. Fortasse horum
morborum particulae contagiosae intestina praecipue petunt; haud raro di arrhoea, durante typho, occurrit, vel vice hujus, ubi alvus tarda sit, visceris alicujus inflammatio et suppuratio.
39쪽
DE CONTAGIONE HUΜANA. 29. DE VI CONSUETUDINIS ADVERSUS CONTAGII ACTIONEM.
XXI. Lex est sensationis, qua eadem imprensio saepius repetita, eundem sensationis gradum, quem initio effecerat, post quasdam repetitiones vim suam essiciendi amittat. Quamobrem saepe
observatum fuit, cunctas novas impressiones, caeteris paribus, fortissimas essicere sensationes. Haec lex etiam fibrae musculari convenit. Qui usui ejus in assuetus nicotianam manducat, vel lactione fumum trahit, summa nausea et Vertigine assicitur. Eadem opii dosis quae Turco animum expergefactum tenet, alacremque reddit, Europeo somnum inducit profundum quo nunquZm exsurgat. Eidem consuetudinis legi parent cicuta, scammonium, aether vitriolicus, spiritus ardentes, et alii sti inuti diffusiliores contagione non excepta. Cum variola' ad America ma
40쪽
ricam, et lues venerea ad Taitam ' primum transvectae fuerunt, stragem atrocissimam edide. runt ; sed, progrediente tempore, indolem usitatiorem adeptae sunt.
Pestis et alii morbi epide mici, qua grassariassueti sunt, maxima clade, quando primum in
vulgus irruunt, pollent; et pauciores, pro rato aegrorum numero, continue e medio tollere .pergunt, donec ad ac men perveniant; sed contagii scaturigines in aegrorum numeri ratione directa continue augentur ; unde concludi posset, quod violentius evaderet. Sed vis consuetudinis, quominus fiat, impedit; cum, quo crebriores ejus dem generis applicantur stimuli, eo minores in Oeconomiam animalem praestantur effectus. Dum judices apud conventus juridicos Ox-OΠiae ', anno I 577, sederent, omnes qui aderantab