Tentamen physiologico-medicum inaugurale, de contagione humana ...

발행: 1793년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

aliis verbis, quod ita ordinetur in omni regione animatio, ut vegetationem semper consumat.

Sed, diversis annis, et qualitate et quantitate disterunt terrae fruges. Ubi qualitate a coeli intemperie peccant, estectum fami similem producunt, nam haud probe nutriunt; ubi quantitate deficiunt, fames, hoc estato admisso, c sequi debet, nisi bona civitatis politia hanc praecaveat. Praegregis autem fame, vel frugum acoeli intemperie depravatione, frequentissime OccUrrunt et maximam stragem edunt morbi contagiosi.

Bene cognoscunt medicina quiderii imperiti, quod, ingressa fame, pestilentia in limine sit. Exempla in historia hoc illustrantia invenienda sunt plurima. Pestes notabiles apud Athenas ',

et Romam ' evenientes famem conlecutae sunt.

Pestis

22쪽

il DE CONTAGIONE HUMANA.

Pestis novissima Massiliae' frumenti inopia multum fuit aggravata. Pestilentia Neapolitana 'anno 1764, Cereris dissicultati, ab exportatione ejus nimia, successit. Pestilentia Lugduni : Batavorum, dum ab Hispano milite, et Rupellae in Gallia dum a rege Gallico, anno I 628, obsessa fuerunt haec oppida, famem insecuta est. Sed

ad historias tam antiquas referre non OPUS est. Fati copiarum Borusticarum in Campania, et Brittanicarum ante Seringapatam, reminiscuntur omnes. Hic autem memoria tenendum est,

quod, nisii adsit fomes, nulli famem comitentur morbi contagiosi; hoc enim absente, inedia scor-butum gignit, ut casus Doctoris Starii, et foeminarum duarum quas curavit Mil man, abunde

commonstrant.

Hae observationes satis superque sunt proban-

23쪽

Dg CONTAGIONE HUMANA. Ig

do, quod multum ad contagium suscipiendum homines praedis ponat inedia. Nunc InqUIramus, quid in generali terrarum orbis oeconomia obstet, ne populi frequentia ultra limites supradictos transeat, et ne ita multiplicetur, ut homines, a cibi inopia, ad seipsos devorandos excitentur ξ Hic effectus sine causa physica quadam produci nequit, nec eum essicere valent morbi chronici ; propterea quod plerumque intemperantiae sequelae sunt. Hunc effectum mihi praestare videtur contagio. Certe praestat ut pauci quotannis infectione pereant, quam ut plurimi perpetuo fame crucientur. Nonne tunc Iuvenale consentiendum est t

Permittes ipsis expendere numinibus, Quid Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris, Nam pro jucundis aptissima quaeque dabunt dii.

24쪽

14 DE CONTAGIONE HUMANA. DE MODIS QUIBUS DISSEMINATURCONTAGIO.

VII. Modi, quibus emanatio contagiosa corpus humanum inficere valeat, tres sunt, scilicet, per infectorum contactum, per aera infectum circumambientem, et per fomitem. Vil I. Per infectorum contactum. Hodie tam bene notum esst contagionem contactu vulgari posse, ut superfluum ulla hujus exempla proferre ducerem, nisi Dr Rush infectionem variolosam per frictionem communicari posse negasset. Nil melius illustrat fallaciam et periculum inductiones generales, ab eXperimentis fere solitariis, et male factis deducendi, quam hujus viri doctissimi hallucinatio. Variae nationes Contrarium eX. pertae, ejus assertionem nullius momenti faciunt.

25쪽

DE CONTAGIONE HUMANA. 13

Ab iis qui Barbariae' littus, et a plurimis qui Scottae ' provincias septentrionales, vulgo Uighland s dictas, incolunt, haec interendi methodus

usitata est.

Hel montius vidit hominem :, qui, tangendo chartas pestiferas, eo ipso, sentit dolore in quasi pungentis acus, in OXque pestilentem anthracem in indice digito ostendit, et post biduum occubuit. J X. Per medium aeris. Emuvia ab infectis exhalantia, et in aera ambientem recepta, Vaporum pestiferorum sphaeram constituunt, his plus minusve impletam, quo propinquius vel longius a centro distat. Ad quam distantiam vires suas nocivas exerceant effluvia, haud exacte certiores facti sumus ; sed ab observationibus postea XXXIII.) referendis colligetur, quod radii circuli

26쪽

16 DE CONTAGIONE HUMANA.

culi pestiferi non ultra tres quatuorve Ulna 8, sub dio saltem, extendant. Ut ita vulgari posset contagium ab hoc liquet, quod multi quotidie inficiantur cubiculum intrando, sine vel aegri, vel supellectilis contactu. Quod accidit apud carcerem Oid Baiiey ' vocatum, anno I 75O, hujus exemplum suppeditat, ubi illi soli fuerunt infecti, qui in ea curiae parte steterant, Versus quam, fenestra aperta, effluvia ab incarceratis ad orientia invecta fuerant. X. Per fomitem. Hoc modo disseminaturcontagium substantiis, quae essi uviis contagiosis imbutae, ea diffundere, vel conservare valent, prout Jovi pleno exponuntur vel defenduntur;

unde iterum emanantia quemcumque intra actionis sphaeram obvium, vel per contactum, vel per aeris medium, aeque ac a scaturigine vera

inficere possunt. Hujus methodi potestas aliis diffusior

27쪽

DE CONTAGIONE HUMANA. 17

diffusor est ; sic enim a regione altera in alteram transvehitur, et plerumque agnoscitur, infectionem a fomite, quam a corpore humano proxime adorientem, esse funestiorem. Bajuli quidam Massilienses ', postquam colligatam mercium sarcinam peste infectam dissolverant, quasi fulminis ictu percussi, occubuer Unt. XI. Dissentiunt auctores an infectio, per aeris

medium vulgata, pulmones an Ventriculum primo intret. Si pulmonibus respiratione imprimis communicetur, hoc viscus assici debet, quod rarissime accidit. Quanquam sane trach eam ramosque ejus introgrediantur effluvia, respiratione tamen protinus remeant ; praeterea emissio vaporis perpetua a superficie vesicularumbronchiorum interna introitui infectionis maxime obstat. Analogia etiam conclusionem vetat ; nam

C plumbum

28쪽

18 DE CONTAGIONE HUMANA.

plumbum non pictorum pulmones, sed ventriculum et intestina, vexat. Nihilominus minime constat, quod ventriculum imprimis ingrediatur infectio, propterea quod ille symptomata morbida primum exhibet; nam hoc in quovis fere

morbo ex partium aliarum cum hoc consensu accidit; ad alia, ut hoc evincatur, confugiendum est. Verisimile mihi videtur, emanationem contagiosam inspiratione pulmones intrantem, durante expiratione, in fauces vel nares deponi, et vel exinde absorberi, vel cum saliva mixtam deglutitione in ventriculum convehi. Bene notum est, aera humoris partem quam continet frigescendo deponere, ut a roratione patet. Similiter aer a pulmonibus eXpiratus in transiit uper fauces frigescens partem humoris, modo supradicto, deponere potest. Vulgus, quidem, quasi instinctu propulsi, salivam, quum odorem foedum sentiunt, eXscre-

ant, et talis Odor, accedente morbo contagioso, plerumque

29쪽

DE CONTAGIONE HUMANA. 19

plerumque sentitur. Lindas inquit , In disco ursing with severat who had been infecte d by patienis in contagio us severs, they gene- ralty compared the fir si i inpression to an earthy dis agreeable smeli, reaching doΠΠ, a S they expressed it, in to the stomach, as frona a grave nexu ly ope ned, but not quite so raw as the cadaverous stench ; et postea addit, that swalloising the spitile in insected places, is justly de emed a means of sooner acquiring

the laint. V Quod autem ad hanc sententiam quam maxime suffulciendam confert, emeticorum usus est XLI. in febribus incipientibus arcendis. Negat etiam Rush, quod infectio variolosa in ventriculum introducta morbum Pro gignere valeat; sed hoc modo variolam communicavit Dr Cullen, postquam frustra inserendo eas impertire tentasset.

30쪽

uo DE CONTAGIONE HUMANA. DE CONTAGlI ASSIMILATIONE.

XII. Diu dubitarunt medici an corporis partes fluidae an solidae morbis habitaculum praebeant. Nuperrime autem clar. Mil man, et alii, pathologiam humoralem fere penitus sub Versarunt. EXperimenta quidem et facta haud pauca in demonstrando coincidunt, quod nec sanguis nec ejus secretiones inficere queant. Suttonius', qui famam tantam variolam inserendo sibi acquisivit, et plurimi recentiores, invenerunt, quod sanguis e vena alicujus, qui de variola se male habebat, detractus, et in cutem sani, qui morbum nunquam passus est, insertus, illum procreare nequeat.

Experimenta similia simili eventu instituere

SEARCH

MENU NAVIGATION