장음표시 사용
361쪽
Magna mihi cupido tribuistis praemia, divae
Pierides, quarum castos alabastria postes Munere saepe meo inficiunt foribusque hyacinthi Dependent flores aut suave rubens narcissus Aut crocus alterna coniungens lilia caltha Sparsaque liminibus floret r0Sa, nunc age, divae, Praecipue nostro nunc adspirate labori Atque novum aeterno praetexite honore Volumen. Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes Actaeos inter colles et candida Τhesei Purpureis late ridentia litora conchis, Quarum non ulli fama concedere digna
Stat Megara, Actaei quondam munita labore Alcathoi Phoebique: deus namque adsuit illi;
Unde etiam citharae voces imitatus acutas Saepe lapis recrepat Cyllenia murmura pulsus Et veterem sonitu Phoebi testatur amorem. Hanc urbem, ante alios qui tum sorebat in armis, Fecerat infestam populator remige Minos,
Hospitio quod se Nisi Polyidos avito
Carpathium fugiens et sumina Caeratea Τexerat. Hunc bello repetens Gortynius heros
Attica Cretaea sternebat rura Sagitta. Sed neque tum cives, neque tum rex ipse Veretur Infesto ad muros volitantes agmine turmaSBeicere et indomitas virtute retundere menteS, Besponsum quoniam satis est meminisse deorum.
Nam capite a summo regis mirabile dictu)Candida caesaries florebant tempora lauro),
At roseus medio surgebat Vertice crinis; Cuius quam servata diu natura fuisset, Tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum Concordes stabili frinarunt numine Parcae. Ergo omnis caro residebat cura capillo, Aurea sollemni comptum quem fibula ritu Cecropiae et tereti nectebant dente cicadae.
Cir. 94. Berghius altaria libri Hauptius libamina Silligius. - 96. dependent Heinsius deponunt libri. - 108.
murmura R munera vulgo. - 109. amorem R honorem Vulgo.
118. reicere Heinsius dicere vincere Silligius. - 122. Aldina et I R. - 128. Cecropiae Scaliger eorpselae Η corpselle R erobylus et LoenSis.
362쪽
P. VERGILI MARONIS Nec vero haec urbis custodia vana fuisset, 130 Nec ruerat, ni Scylla novo correpta furore, Scylla, patris miseri patriaeque inventa sepulchrum, O nimium cupidis Minoa inhiasset Ocellis lSed malus ille puer, quem nec Sua flectere mater Iratum potuit, quem nec pater atque avus idem l 35 Iuppiter ille etiam Poenos domitare leones Et rabidas docuit vires mansuescere tigris, Ille etiam divos, homines - Sed dicere magnum est), Idem tum tristes acuebat parvuluS iras. Iunonis magnae cuius periuria divae 140 ' olim se meminere, diu periura puellae Non ulli liceat) violaverat inscia Sedem,
Dum sacris operata deae lascivit et extra Procedit longe matrum comitumque caterVam, Suspensam gaudens in corpore ludere vestem 145 Et tumidos agitante sinus aquilone relaX3I S. Necdum etiam castos gustaverat ignis honores,
Necdum sollemni lympha perfusa sacerdos I)allentis foliis caput exornarat olivae, Cum lapsa e manibus fugit pila cumque relapsa 150 Procurrit virgo. Quod uti ne prodita ludo Auratam gracili solvisses corpore pallam lomnia quae retinere gradum cursusque morari Possent o tecum vellem tu semper haberes: Non umquam violata manu sacraria divae
155 Urendo, infelix, nequiquam tura piaSSeS. Et siquis nocuisse tibi periuria credat, Causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno. At levis ille deus, cui semper ad ulciscendum Quaeritur ex omni ventosa iniuria facto, 360 Aurea fulgenti depromens tela pharetra
Cir. 129. urbis Heliasius vobis libri. - 130. nec ruerat, ni Ribbeckius nec fuerat ni libri defuerat si Schraderius nata ferooedi ochius. correpta Heynius concepta libri. - 132. o nimium libri Minoem Heinsius Minoa Schraderiis et Lachmannus si non libri. 135. domitare libri dormire Ribbeckius. - a 36. rabidas Heynius validas libri. - 140. se libri si Silligius. di Ribbeckius diu libri tit iam Ribbeckius o nimium memoris precibus placers puellas Nochius. - 141. non ulli liceat non nulli lioeat libri nulli non liceant Ribbeckius. - 153. tu semper libri illo tempore Kochius. 155. tiremdo Silligius iurando si h i in fando Rochius. tura Silligius iura libri sera Kochius. - 156. et libri af Ribbeckius. - 157. te libri se Ribbeckius ostendere, sino Ribbeckius.
363쪽
Heu nimium terrent, nimium Τirynthia visu Virginis in tenera defixerat omnia mente. Quae simul ac venis hausit sitientibus ignem Et validum penitus concepit in ossa furorem, Saeva velut gelidis Edonum Bistonis oris 165 Ictave barbarico Cybeles antistita buxo Infelix virgo tota bacchatur in urbe, Non storace Idaeo fragrantes tincta capill0S, Cognita non teneris pedibus Sicyonia SerV3BS, Non niveo retinens bacata monilia collo. 170Multum illi incerto trepidant vestigia curSu Saepe redit patrios adscendere perdita muro SAeriasque facit causam Se viSere turreS-
Saepe etiam tristes volvens in nocte querella SSedibus ex altis caeli speculatur in orbem 175 Castraque prospectat crebris lucentia flammis. Non arguta sonant tenui psalteria ch0rda , . 178 Non Libyco molles plauduntur pectine telae. 179 Nulla colum novit, carum non respicit aurum, 1 TNullus in ore rubor: ubi enim rubor, obstat amori. 180
Atque ubi nulla malis reperit solacia tantis Τabidulamque videt labi per viscera mortem, Quo vocat ire dolor, subigunt quo tendere fata, Fertur et horribili praeceps inpellitur oestro, Ut patris, a demens, crinem de vertice sectum 185 Furtimque arguto detonsum mitteret hosti: Namque haec condicio Niseidi ponitur una; Sive illa ignorans quis non bonus omnia malit Credere quam tanti sceleris damnare puellam ), Heu tamen infelix: quid enim inprudentia prodest 190 Nise pater, cui direpta crudeliter urbe Vix erit una super sedes in turribus altis
Cir. 161. Puelgius terret R teret II mentem et Sit 1gius certa et Keilius taetro Hauptius Tirynthia Scaliger thirinthia II tiridia R irritantia Siuigius terrentia Nellius torrentia Hauptius. visu libri viro Hauptius. - 165. gelidis Edonum Bistonis oris Scaliger gelidi Sidonum Bistonis honoris honores) ΗR Ciconum Bistonis in oris Aldina. - 168. tincta wakefieldus picta Vulgo. - 173. se libri sibi Hauptius. - 1 5. in orbem Ribbeckius amorum libri. 176. 178. 179. 177J sie Ribbeckius. - 185. seetum H η serum Ili Rierret Aldina saerum Silligius. - 186. furtimque R furtiva Silligius. - 187. Niseidi ponitur Heinsius nisi ereptae erepto) ponitur HR mi-δπσο Proponitur vulgo deceptae ponitur Silligius raptori ponitur
364쪽
P. VERGILI ΜΑR0NISFessus ubi exstructo possis considere nido, Τum quoque avis metuere: dabit tibi silia poenas.
195 Gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis, Quae mare, quae virides Silvas lucosque sonantes Incolitis, gaudete, Vagae blandaeque Volucres, Vosque adeo, humanoS mutatae corporis artus,
Vos o crudeli fatorum lege puellae 200 Dauliades, gaudete: venit carissima vobis,
Cognatos augens reges numerumque Suorum,
Ciris et ipse pater. Vos, o pulcherrima quondam
Corpora, caeruleas praevertite in aethera nubes, Qua novus ad superum Sedes haliaeetos et qua 205 Candida concessos adscendat ciris honores.
Iamque adeo dulci devinctus lumina somno Nisus erat vigilumque procul custodia primis Excubias foribus studio iactabat inani, Cum furtim tacito descendens Scylla cubili 210 Auribus arrectis nocturna silentia temptat Et pressis tenuem singultibns aera captat. Tum suspensa levans digitis vestigia primis Egreditur ferroque manus armata bidenti Evolat; at demptae subita in formidine vires. 235 Caeruleas sua furta prius testatur ad umbras. Nam, qua se ad patrium tendebat semita limen, Vestibulo in thalami paullum remoratur et alte Suspicit aetherii nictantia sidera mundi, Non accepta piis promittens munera divis.
220 Quam simul Ogygii Phoenicis silia Carme
Surgere sensit anus sonitum nam fecerat illi Marmoreo aeratus stridens in limine cardo), Corripit extemplo sessam languore puellam Et simul fo nobis sacrum caput' inquit salumna, 225 Non tibi nequiquam viridis per viscera pallor Aegrotas tenui suffudit sanguine venas Nec levis hoc faceres neque enim pote) cura subegit.
Haud fallor quod ut O potius, Rhamnusia, fallar):
Cir. 194.-Bibbeckius libri. G. Hermannus moriere libri. - 198. humanos B humanae Η humani vulgo. - 200. gaudete Scaliger crudele libri. - 204. haliaeetos Scaliger Caleheius libri. - 217. alte Herigbergius ΗR. - 218. aetherin Ladevicus ad
caeli oelii HR ad eelsi Sebraderus ad Lunae Silligius. - 227. faceres Vulgo lueeret I R. - 228. quod ut o potius - fallar Schraderus quod ita poclus - fallor R.
365쪽
Nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi Nec gravid0s Cereris dicam contingere fetus, Qua causa ad patrium solam vigilare cubile,
Tempore quo sesSas mortalia pectora cur3S, Quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus Dic age nunc miSerae saltem, quod saepe petenti Iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis Formosos circum Virgo remorare capillos
Hei mihi, ne furor ille tuos invaserit artus, Ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos, Ut scelere infando quod nec sinat Adrastea)Laedere utrumque uno Studeas errore parentem l0uod si alio quovis animi iactaris amore Nam te iactari, non est Amathusia nostri Τam rudis ut nullo possim cognoscere Signo),
Si concessus amor noto te macerat igne,
Per tibi Dictynnae praesentia numina iuro, Prima decus quae dulce mihi te donat alumnam, Omnia me potius digna atque indigna laborum Milia visuram quam te tam tristibus istis Sordibus et senio patiar tabescere tali
Haec loquitur, mollique ut se velavit amictu, Frigidulam iniecta circumdat veste puellam, Quae peius in tenui steterat succincta crocota. Dulcia deinde genis rorantibus oscula fgens Ρersequitur miserae causas exquirere tabi S, Nec tamen ante ullas patitur sibi reddere voces Marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra. Illa autem ' quid me' inquit, fio nutricula, torques Quid tantum properas nostros novisse furores
Non ego consueto mortalibus uror amore
Nec mihi notorum desectunt lumina vultus Nec genitor cordi est: ultro namque odimuS OmneS. Nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari, Nil, quo salsa tamen lateat pietatis imago, Sed media ex acie mediisque ex hostibus. Heu heu,
Cir. 235. cur Heynius cum libri. - 236. remorare Heynius morere Vulgo. - 239. sinat Loensis sinit libri. - 240. animi Hauptius animis HR. - 246. decus Schrade rus deum vulgo dulce HR. - 249. senio Hauptius seonia H morbo II. - 257. me inquit io nutricula Hauptius me inquit nutricula libri nunc me inquit nutricula Vulgo.
262. oportet libri par sit Lachmannus. - 263. nil Hernius in libri.
366쪽
P. VERGILI MARONIS 265 Quid dicam, quove ausa malum hoc exordiar ore Dicam equidem, quoniamque tibi non dicere, nutrix,
Non sinis, extremum hoc munus morientis habeto.
Ille svides) nostris qui moenibus adsidet hostis,
Quem pater ipse deum sceptri donavit honore,270 Cui Parcae tribuere nec ullo vulnere laedi Dicendum est, frustra circumvehor omnia verbis), Ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos.
Quod per te divum crebros testamur amores Perque tuum memori sanctum mihi pectus alumnae, 275 Ut me, si servare potes, ne perdere malis; Sin autem optatae spes est incisa salutis, Ne mihi quam merui invideas, nutricula, mortem. Nam nisi te nobis malus, O malus, optima Carme, Ante hunc conspectum casusve deusve tulisset,
280 Aut ferro hoc' aperit ferrum quod veste latebat, 'Purpureum patris dempsissem vertice crinem Aut mihi praesenti peperissem vulnere letum Vix haec ediderat, cum clade exterrita tristi Intonsos multo deturpat pulvere crines 285 Et graviter questu Carme conplorat anili. O mihi nunc iterum crudelis reddite Minos,
0 iterum nostrae Minos inimice Senectae, Semper ut aut olim natae te propter eundem Aut amor insanae luctum portaret alumnael 290 Tene ego tam longe capta atque avecta nequivi, Tam grave Servitium, tam duros passa labores, Effugere, ut sistam exitium crudele meorum Iam iam nec nobis aequo senioribus ullum
Vivere uti cupiam vivit genus. Ut quid ego amens 295 Τe erepta, o Britomarti, mei spes una Sepulchri, Te, Brito marti, diem potui producere vitae Atque utinam celeri ne tantum grata Dianae
Venatus esses Virgo Sectata Virorum,
Gnosia nec Partho contendens spicula cornu 300 Dictaeas ageres ad gramina nota capellas:
Cir. 265. quove ausa Silligius quove agam II quidve agam Rquous ψSa Vulgo. - 266. quoniamque tibi non Haliptius quoniam tuno non H quoniam tu non R quoniam quid non ς. - 274. memori san elum Silligius memoris auctum HR. - 288. ut Schra derus Om. libri. - 289. portaret Schraderus portavit libri. - 293. aequo Hauptius ea quae libri. - 294. vivere uti cupiam Silligius vivendi copiam IIR. 299. nee Hauptius heu Silligius neu Vulgo.
367쪽
Numquam tam obnixe fugiens Minois amores Praeceps aerii specula de montis iisses. Unde alii fugisse serunt et numina Aphaeae Virginis adsignant, ut ii, quo notior eSSeS, Dictynnam dixere tuo de nomine lunam. Sint haec vera velim: mihi certe, nata, periSti.
Numquam ego te Summo volitantem in vertice montis Hyrcanos inter comites agmenque ferarum Conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo. Verum haec tum nobis gravia atque indigna fuere, Τum, mea alumna, tui cum Spes integra maneret Et vox ista meas nondum violaverat aureS.Τene etiam Fortuna mihi crudelis ademit, Tene, o Sola meae vivendi causa senectae
Saepe tuo dulci nequiquam capta Sopore, Cum premeret natura, mori me Velle negavi, Ut tibi Corycio glomerarem flammea luto. Quo nunc me, infelix, aut quae me fata reservant An nescis qua lege patris de vertice Summo Edita candentes praetexat purpura cano S, Quae tenuis patrio spes sit suspensa capillo Si nescis, aliquam p08gum Sperare S3lutem, Inscia quandoquidem scelus es conata nefandum: Sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuumque Expertum multis miserae mihi rebus amorem, Perdita saeva precor per luminate Ilithyiae, Ne tantum in facinus tam nulla mente feraris.
Non ego te incepto seri quod n0n pote) conor
Flectere amore neque est cum dis contendere nostrum;
Sed patris incolumi potius denubere regno
Atque aliquos tamen esse velis tibi, alumna, PenateS. Hoc unum exitio docta atque experta monebo.
Quod si non alia poteris ratione parentem Flectere s sed poteris: quid enim non unica possis ),Τum potius tamen ista, pio cum iure licebit, Cum facti causam tempusque doloris habebis,
Cir. 302. aerii specula de montis Scaliger aeriis saeritin speeula Gmontibus ΗR. iisses Hauptius isses libri obisses Silligius. - 3l0. nobis libri non sic Silligius. - 321. patrio spes sit Hauptius patrio pressit II patrio praesit R patriae spes sit Vulgo patris prassit Silligius. - 326. perdita Ribbeckius perdere libri periate Gronο- ius. saeva libri sacra Gronovius. lumina Scaliger summa libri luminaque Hauptius . te Ribbeckius o m. libri. - 327. feraris Hein sius sequaris libri.
368쪽
P. VERGILI MARONIs Tum potius conata tua atque incepta reserto; Meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros Polliceor: nihil est, quod texuis ordine, longum 340 His ubi sollicitos animi relevaverat aestus Vocibus et blanda pectus spe luserat aegrum, Ρaullatim tremebunda genis obducere vestem Virginis et placidam tenebris captare quietem, Inverso bibulum restinguens lumen olivo, 345 Incipit ad crebrosque insani pectoris ictus
Ferre manum, adsiduis mulcens praecordia palmis. Noctem illam sic maesta super morientis alumnae
Frigidulos cubito subnixa pependit ocellos. Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum 350 Et gelida venientem ignem quatiebat ab Oeta, Quem pavidae alternis fugitant optantque puellae
Hesperium vitant, optant ardescere Eoum), Praeceptis paret virgo nutricis et omnes Undique conquirit nubendi sedula causas. 355 Temptantur patriae submissis vocibus aureS, Laudanturque bonae pacis bona; multus ineptae Virginis insolito sermo novus errat in ore. Nunc tremere instantis belli certamina dicit Communemque timere deum, nunc regis amicis, 360 Iamque ipsi verita at se orbam set maesta parente, Cum Iove communes quem par sit habere nepoteS, Nunc etiam conficta dolo mendacia turpi Invenit et divum terret formidine cives, Nunc alia ex aliis nec desunt) omina quaerit. 365 Quin etiam castos ausa est corrumpere ValeS, Ut, cum caesa pio cecidisset victima ferro Essent qui generum Minoa auctoribus extis Iungere et ancipites suaderent tollere pugnas. At nutrix, patula conponens Sulsura teSta, 370 Narcissum casiamque herbas contundit olentes
Cir. 339. Ribbeckius texuit litri Aldina. -341. luserat Ribbeckius iusserat R viseras Η vicerat Vulgo. -- 34b. crebro3que Hauptius erebros libri. - 350. et gelida libri pras gelida Silligius. venientem ignem Hauptius veniente mihi libri veniens miseris Silligius. - 352. Eoum flentleius solem libri. - 360. iamqus Hauptius namque libri. verita a. se orbam i. m. parente Ribbeckius verita es orbum i. m. parentem libri nunc ipsam sterilem atque orbum I. m. parentem Nochius. quem par sit habere Hauptius quin habuere Iibri qui nolit habere Ribbeckius. - 367. essent Aldina et sit R et sinet Η esset Silligius. - 368. suaderent Aldina suaderet IIR.
369쪽
Terque novena ligans triplici diversa colore Fila: ster in gremium mecum' inquit despue, virgo, Despue ter, virgo: numero deus inpare gaudet.' Inde Iovi magno geminat Stygialia Sacra, Sacra nec Aeaeis anibus nec cognita Grais; Pergit, Amyclaeo spargens altaria thallo, Regis Iolciacis animum defigere votis. Verum ubi nulla movet stabilem sallacia Nisum, Nec possunt homines nec possunt nectere divi Tanta est in parvo fiducia crine cavendi), Rursus ad inceptum sociam se iungit alumnae Ρurpureumque parat nutrix tondere capillum, Tum longo quod iam captat succurrere amori, Non minus illa tamen revehi quod moenia Cressa Gaudeat: et cineri patria est iucunda sepulto. Ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno. Τum coma Sidonio forens deciditur ostro,
Tum capitur Megara et divum responsa probantur, Tum Suspensa novo ritu de navibus altis Per mare caeruleum trahitur Niseia virgo. Conplures illam nymphae mirantur in undis, Miratur pater Oceanus et candida Τethys Et cupidas secum rapiens Galatea SororeS, Illam etiam, iunctis magnum quae piscibuS aequor Et glauco bipedum curru metitur equorum, Leucothea parvusque dea cum matre Palaemon, Illam etiam, alternas sortiti vivere luces, Cara Iovis suboles, magnum Iovis incrementum, Τyndaridae niveos mirantur virginis artUS. Has adeo voces atque haec lamenta per auras Fluctibus in mediis questu volvebat inani, Ad caelum infelix ardentia lumina tenden S, Lumina: nam teneras arcebant vincula palmas:
Cir. 371. Ribbeckius ligant ligat vulgo. - 374. Iovi magno geminat Silligius magno geminat Iovi libri m no generata Iovι Ribbeckius. Stygialia Scaliger Irigidula ilibri. - 37b. Aeaeis
Heinsius Idaeis libri. Aldina antibus semibus R. - 381. Soeiam se iungit adiungiti alumnae libri iacinus se cingit alumna Silligius. - 382. nutriae Herigbergius rursus libri. - 383. tum longo Scaliger eum longe RHλ .cum valde tam longo Hernius praelongo Silligius languenti Ribbeckius infando Nochius. - 384. Cressa Schraderus cre-seant serescati libri. - 3b5. gaudeat et libri gaudebat Bothius. - 386. iterum Heinsius metu libri. - 397. illam Heinsius illi libri. - 402. tendens libri tollens Vulgo.
370쪽
P. VERGILI MARONIS 'Supprimite o paullum turbati flamina venti, 405 Dum queror et divos squam quam nil testibus illis
Profeci) extrema moriens tamen adloquor hora. Vos ego, Vos adeo, Venti, teStabor, et aurae,
Vos, Pandionia siqui de gente venitis: Cernitis; illa ego sum cognato sanguine vobis
410 Scylla quod o salva liceat te dicere Procne), Illa ego sum Nisi pollentis filia quondam,
Certatim ex omni petiit quam Graecia regno, Qua curvus terras amplectitur Hellespontus, Illa ego sum, Minos, Sacrato foedere coniunx 415 Dicta tibi: tamen haec, etsi non aspicis, audis. Vinctane tam magni tranabo gurgitis undas Vincta tot adsiduas pendebo ex ordine luces Non equidem me alio possum contendere dignam Supplicio, quod sic patriam carosque Penates 420 Hostibus inmitique addixi ignara tyranno. Verum istaec, Minos, illos Scelerata putavi, Si nostra ante aliquis nudasset foedera caSUS, Facturos quorum direptis moenibus urbis, O ego crudelis, flamma delubra petivi: 425 Te vero victore prius Vel Sidera curSus Mutatura suos quam te mihi talia captae
Facturum metui. Iam iam scelus omnia vincit.
Tene ego plus patrio dilexi perdita regno 'Τene ego' nec mirum, vultu decepta puella 430 Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit errori Non equidem ex isto speravi corpore p0SSeΤale malum nasci: forma vel sidera fallas. Me non deliciis commovit regia dives, Curatio fragili atque electro lacrimos O, 435 Me non forentes aequali corpore nymphae, Non metus incensam potuit retinere deorum. Omnia vicit amor: quid enim non vinceret ille' Non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha, Ρronuba nec castos accendet pinus honores 440 Nec Libys Assyrio sternetur lectuluS OStro. Vana queror: me ne illa quidem communis alumnam
Cir. 408. Pandionia Heynius numantina R numonfisa III. 4l3. qua curvus terras vulgo quam curvus ein terris Im. - 432. fide tollas Hauptius sidera fallet II sidere fallor vulgo. - 437. vicit vineis R. - 441. vana Heinsius m natisri. me ne illa Heynius ne ut illa II nee et illa vulgo . communis alumnam Heinsius communis