장음표시 사용
1쪽
Vm in 'iore nuper a me edito libello h f j- de Metallorum generatione tractatu 16 mentionem fecerim , benevole Lector, neque ιδιm temporis' anguilia presin publicis idipis hactenm adornare potueram , utut ab ιus a Fupremaque eonditionis hominibus flagrantisime desideratum consultumjudicavi aliis negotiis tantum . temporis Fubtrahere, quo intum publico bono elaborarem , nullus dubitans, quin hac mea de metallorum generatione opinio cum eunctis Philosep is licet non conveniat, apud haud paucos viros persticaces Memst ct assensim impetratura. Πuod hic prodo, phaleratis verbis, multi ue circumstantiis vel aliorumstri piorum testimoniis non exhibeo, sted nuda atque genuina,in qua omnis veritas con it, plicitaterquam ob causam etiam hune tractatulum prolixum esse nolui,
sed compendiosisimo quoad ejusfieri potuitosi meam
mentem explicvn.nemo vero me aliorum de metallorum generatione opιnιones enervatum ire anιmum ιnducat , meamque mundo obtrusium : minime gentium:
suum cuique relinquo arbitrium ct libertatem alios qui hae de rescripsere monumenta inspiciendi, cum que meis siriptis conferendi, ut utra Naturae ct vertistati magis congruere probetur luculenter pesiciat. Ashi hic nihiI seritur honoris, .quasi ultra commis' m seriem saperem , neque etiam quicquam metitur
2쪽
PRAEFATI o. emolumenti, quod hunc igellum eone, , verum
Mesallem ess ct respectu, ut qui ante hae de Me tallicis fleri erim, hujusique praestertim de eorum ortuo natimtate tractatus mentionem fecerim prioribus meis floriptis lucem saltem conciliarem intellectuq; redderem faciliora: acerbissime enim vel unicus exscriptis meis in avia abduceretur, essem laturus, quιn multis lucem exoraturam eonfido, cujus dum cautius quam antea factitatum sint tractatura. Benignus ct 1 re cors Deus, nostir omnium Fater, cujus miraculo
, rum Caedum 9 Terra plenasint, pauperculis ct invi--ου sui bolis det quod insanctissmisi i nominis glo
riam, nostramque salutem cedat. e me De
3쪽
De ortu se Nativitate metallorum.
Uod ad metallorum mineralium que originem attinet, ex qua nem' pe materia primitus in terrae visceribus generata & ad tantam fixitatem devenerint, multae variaeque semper opiniones exstiterunt, ut arduae hujus
scientiae tyro suspensus fuerit utri assensum daret&juxta quam Philosophiam suam institueret. Cumque in universo terrarum orbe in tot gentibus tot jam primae quam ultimae sortis homines , tam literati quam illiterati in hodiernum suam felicitatem ex metallis eruere satagant, neque absque vera eorum cognitione nihil quicquam proficui haberi possit quo enim quaeso pacto quis imperfectum aliquod metallum in melius convertet, si ignoret, ex quibus illud partibus, in quas reselvendum sit prius quam nobiliorem adipisci possit formam, fuerit compositum ς generationisque cognitio ad eorundem meliorationem impendio sit necessaria, paucis quid de eorum nativitate sentiendum perlustrabimus.. Licet uni versus sere Philosophorum chorus, sed scriptis valde succinctus,obscuris & amigmaticis Metalla superne astrorum vi in terrae visceribus generari contestet, sunt tamen , qui satis indocte contendant Metallis nullum omnino semen quale caeteris .rebus Vegetabilibus &Animalibus inest , neque idcirco ullam sese propam
4쪽
6 P A R s s 1 C u N D A gandi vim esse, sed ea in prima rerum creatione talia a Deo in terrae gremio producta esse. Sed
hic nimis pinguis est & palpabilis hallucinatio ,
cui facillime quotidiana contrarium evincente experientia, obviam iri potest. Dum enim haeca fossoribus in terra pervestigata in lucem eruuntur , oculis abunde percipimus, ea etiamnum quotidie crescere, neque hoc motu supersedere , 11isi vegetativa sua virtute vitaque externis accidentibus priventur i quod ipsum hanc opinionem erroneam esse convincit. Sunt qui Deum Cum mundum conderet non ipsa metalla, sed
semen duntaxat eorundem ad sui propagatio nem terrae matrici instillasse doceant i quod si sic: jam olim hoc semen sua vegetatione absoluta novam sui messem,cujus nulla uspiam vestigia exstant, praebuisset. Sciendum ergo longe dive fam esse seminis metallici rationem, atque se minis Uegetabilium Animaliumque oculorum& manuum sensu perceptibilium. Non enim metalla in rerum primordio simul
sunt creata, sed temporis trami ex Elemento- rum sinu genita et eisque ab omnipotente creatis hoc mandatum injunctum,haec vis insta, ut viribus suis omnibus rebus crescentiam conciliarent, quam ad rem alterum alterius minime
carere potest congressu ; Astra enim sive Ignis Elcmentum semen Metallicum e suis visceribus excludit, quod Aer deorsum in Aquam desere, tibi sibi sormam palpabilem sive corpus adoptat, 'voci terra complexa fovet, nutrit augetque deforma in formam donec ad persectum metallum
5쪽
opa RIs MINERALI s. 7perveniatur, quod tandem tanquarti mater m turum foetum in lucem producit: quae metallo rum conceptis & generatio a mundi natalibus originem trahens in ejus dissolutionem usque
durabit. Elementorum enim energia nova in- dies generantur, & vetera Vice versa corrumpuntur , id quod non in metallicis modo, sed& in Vegetabilibus Animalibusque manifestissimum est.Nam quod variae herbae & animalcula absque herbarum traduce animaliumque semine , sola Elementorum virtute in hanc scenam producantur nemo ibit inficias, cujus si opus esset multa documenta ponerem , sed de re omnibus notissima verba facere supervacaneum est; Quis vero idem in metallicis fieri posse non credet Θ Vivificam, prolificam atque omnium rerum seminalem vim Astris sive Ignis Elemento implantavit omnipotens,quam intra se non conclusam servat, sed divino jussu eandem mediante Aere & Α qua in Terrae centrum agit dc
demittit. Qui radii ignei insito suo impulsu &Vi progredi non cessant, Haec tandem locum offendant, ultra quere pergere impossibile sit, neque diutius ibidem haerere , sed resilientes per universum terrarum priam inde a Centro usque ad circumserentiam dispersi Tellurem fovent &impraegnant; quod ni fieret, sed sidereae illae virtutes in terrae Centro permanerent,nec unquam sursum remearent, nihil super terra .germinaret r. verum quia calor & quicquid ab igne est hac indole est praeditum, ut pergat quousque potest, ubi ulterius ire non datur, repercutitur,
6쪽
8 PAR s SRCuN D Ἀeque Centro in superficiem resultate Quemadmodum in speculo conspicuum est, in quod cum solares radii incidunt nec cois paetum politumque metallum penetrare Valent,sparsim retro aguntur, & sicubi ignei radii isti dum resiliunt in terrae porositate pinguem humiditatem corripiunt , naerent, mutuaque mistione in palpabilem quandam essentiam coagulantur , ex qua pro natura puri vel impuri loci, purum vel immundum metallum suo accedente temporis spacio prognascitur , quia non eodem statim momnio maturum fit metallum , sed semen metalli cum centralis ignis calore in terrae matrice sensim nutritur & augetur donec suam adipiscatur persectionem, uti in Vegetabilium , Α-nimalium generatione usu venit, quorum semen idonea matrice exceptum ex eadem paullatim incrementa sumit, donec obstaculis haud praepeditum praedestinatam perfectamque formam assequatur. Unde pro loci puritate metalla quoque variantur : Unicum enim tantum est semen ex quo metalla & Cperalia pullulant, verum locus aliaque accidentia gausa sunt dissimilitudinis eorum, ut in sequentibus probatum redde
Sed portentosum nonnullis sorte videbitur, quod in Terrae medio locum esse dico , quem nihil praeterire vel penetrare possit, sed sistatur ,
grave maneat, leve vero retro feratur, quam
sententiam paucis dilucidare opere pretium fuerit. In Mundi creatione, Elementis ab invicem nondum secretis, sed chaos existentibus, cum Deus
7쪽
ΟΡΕRIs MINERALIS. 9 Deus eorum separationem instituisset, locum quo ponde osior ejus massae pars, quae et erra est, secederet constituit, quod & continuo factum, quia omne grave, sive Terra suo adignato puncto, tanquam apes suo costro sese agglutinavit, ex quo hic tandem globus super quo habitamus,
enatus est: mox quod proKimum erat gravitate, Aqua a caeteris Elementis secessionem fecit, te raeque superficiem ambiit, centrum Cum terrae Centro commune agnoscens, ita ut si terra non
esset,ipsa Aqua primitus stabilitum ac fundatum Gravitatis punctum siveMagnetem circumdaret, sed quia Terra intercedit aquis pondere praecellens destinatum Iocum Jure merito tuetur,undas dorso suo excipiens. Reliqua vero duo Elementa, levissimum nempe Ignem Deus similiter insitam remisit locum longissime ab inseriori Gravium globo remotum ; alterum leve , inter Ι-gnem & Aquam medium, Aerem, inter m do dicta duo medium esse voluit, ut sese jugiter contingentes, invicem circularent, foveis rent atque donec ipsa ad extremum dissoluta in suam Ode prodierunt nihilum redigerentur sustentarent. Neque enim Ignis aeris expers ardere, nec Aer absque Aqua conservari, nec haec sine Terra nutriri, neque haec utpote mortua,
quicquam in lucem edere posset, nisi Elementum Ignis semen suum prius spiritualiter ips instillaret , ubi postmodum corporeum & sensibile , quale omnibus 'crescentibus necessarium est, efficitur. Ne vero quod dixi, nempe Terram suum habere Centrum, omni rei impermeabi-
8쪽
Ie;ad quod siderei radii allidentes in arctum condentantur , retroque acti per totum orbem sublimantur sive destillantur, ex quibus omne me tallorum, mitteraliumque genus adminiculan- . te Terra & Aqua illis corpora impertiens producitur , commentitium videatur , sciendum
est hane Philosophiam invictis rationibus d monstrari posse;quam non ego solum amplector, sed & alii complures,quos inter celeberrimus iste Sentivogius haud postremas tenet , qui in te rae Centro vacuum esse locum scribit, in quo
nihil requiescere possit : quod & ipsa Naturae
ratio evincere videtur, in cujus medio puncto necessarib vacuum requiritur spacium , in quod sese omnes Astrorum vires effundant, in se mutuo agant & immensum aestum suscitent; nulli rei moram ibidem dantes & quietem, sed unde ipsae siderum infractae virtutes sensim retro cedere coguntur, circumserentiam petentes, ubi se humidae juxta atque purae jungentes terrae fetum metallicum excludunt, ut mirari non oporteat, quod ibidem intensissimus aestus dominetur, cum cuncta sidera, Sol, Luna , caeteri Planetae cum innumeris stellis suas vires istuc certatim conjiciant. Si vel Alius solis magnitudinem per pendas , terrenum globum superantem Α-strono morum calculo, ne dicam de aliis innumeris maximis effluvia sua terra' gremio junctim ingerentibus , quam infandum & immanem
aestum eas conserre credis, quae in centro Vires suas congregant, manifestas & efficaces re dunt. Perpende modo, quantum unicus radio
9쪽
Ο p ERIs M I NE R A L I s. II, rum solarium pugillus Valeat, concavo specu- . Io, vel metallico bene polito annulo aliove in-
strumento exceptorum & incentrum coactorum. -Concavum enim rite concinnatum speculum spithamalem tantum habens diametrum lignum aliudve combustibile corpus nullo negotio succendit; quod si diameter sit duarum spiathamarum, Plumbum, Stannum, Bismuthum,
aliaque facile liquabilia metalla ad solem liquat, vel f .spithamas habens Cuprum & Argentum fundit , Ferrumque ut super in de cudi possit
emollit. Si ergo hoc ipsa experientia demo stretur, quod radiorum manipulus collectus &in punctum coactus tantarum sit virium, meis talia puta liquare, Mercurium vero, Antimo- nium, Arsenicum, Auripigmentum, bol- tum aliaque hoc genus volatilia & immatura metalla in fumum redigere, quid futurum censes, si radii Io vel 2o. orgyarum congregentur cuncta metalla solo auro excepto, haud dubie staminis instar comburerent & in fumum elevarent. Quid sunt I o. vel ao. orgyae si cum tot milliarium millibus, quae soli tribuuntur,conserantur, cujus servor, ut alias ingentes stellas taceam, si in unum locum c quod in terrae centro fit compingatur, quam incomprehensibilem ibi aestum esse cogitas ξ Nihil prosecto tam fixum erit, quod isti incendio resistat, quemadmodum etiam nihil ei reapse resistit, unde istud punimam necessario inane est, in quo nihil quiescere vel permanere potest.
Objicias, me mult*quidem garrire, pauca
10쪽
et 1 . P A R s S E C u N D AP vero probare, quis enim unquam ibi fuit, tantamque cavitatem conspexit λ Cui respondeo: quod etiamsi nullus hujus rei detur oculatus te' stis, naturalis tamen Philosophia sufficiens praebeat testimonium, quo talem locum revera esse demonstretur. Nemo enim negat Solem stellasque motu suo terrenum globum circuire, suosque ipsi radios imprimere; quo dato cui nec sanus quispiam contradicat , concedas quoque oportet , istos quoque calidos & invisibiles radios innato impetu pergere, donec alicubi . sistantur, & ulterius ire prohibeantur, quod in medioximo terrae puncto factitatur, vel omnes Philosophos, unanimi consensu calorem non etrorsum sed antrorsum semper ferri credentes mendacii insimules. En tibi evidens hujus rei exemplum e Crassar alicui sive ferrete sive aereae laminae prunam impone, eum primum, . inferius latus a penetrante calore incalescere sentis sublata pruna manu explora quam a nimio calore laedi percipies, explora & inserius laminae latus quod leviter tantum calere observa bis , post aliquantulam moram iterum exploracalorem progressum esse deprehendes,laminamque infra calidiorem quam in superiore parte cui
pruna incubuerat. Hinc calorem nunquam re
trorsum , sed semper antrorsum ferri perspicue videbis. Quod ii sic, Astralem calorem similiter non in terrae superficie haerere sed ad imum
usque Centrum penetrare nolens volens fate