장음표시 사용
101쪽
s, quam me, non continuo addit sit ana- ,, thematizatus, Vel maledictus, sed tantum,1 ait. Non es me dignus et Et in lege , ,, Oculus pro oculo, de I pro dente exigitur , is nec continuo qui reus est, de Synagoga is projicitur, vel maledictione damnatur. ,, Porro nec B. Papa Gregorius, vel caeri teri Patres, qui diversis temporibus in ,, Apostolicae Sed is regimine floruerunt, M hunc morem observasse in suis Decretis ,, reperiuntur , & vix eorum aliquando,, Anathema subnectitur : nisi cum Ca- ,, tholicae Fidei clausula terminatur. ,, Quam ob rem si Sanctae prudentiae ve- ,, strae placet, hunc morem de caetero a ,, DecretaIibus paginis amoveri praeci. ,, piat, & vel damni pecuniae , vel alte- ,, rius cujussibet ultionis calculum in ea- ,, rum transgressione praefigat : ne quod is aliis est in tuitionis munimenta provi- ,, sum, aliis ad perniciem proveniat ani- ,, marum. ' Haec S. Petrus Damiani seculo XI. caeterum seculo XIII. Inquisitione Regularibus commendata , non imminuta est , sed aucta hujuscemodi consuetudo : Illam enim formulam, si Anathema, non esse latae , sed ferendae sentent. docent Gloss. in cap. tibi de foro
102쪽
matriit . disput. I 2. n. a. ubi plurimos refert , Layman l. a. tradi. s. Pag. cap. 2. Palatis de Cens. p. I. Puna. 2. aliique, praecipue ubi materia Haercseos rigidiorem interpretationem non suadeat. At a seculo XIII. Excommunicationum ipso jure non est numerus, ut proinde moderationem imperaverit Tridentinum , numero enim ipso vilescunt , ac nihili
Uerum haec obiter occasione Censurarum , quas in Lutherum C etanus intentavit. A quo tempore fugit Augusta Lutherus, appellavit ad futurum Concilium , dc paulatim in Haereses manifestas est lapsus, cujus sanguis ex nimis severo, ac rigido Legato , ut puto, eXquisitus
est, ni forte bono animo erravit: errasse enim certissimum erit unicuique rem per
pendenti : Hinc Lutherus in appellatione sua secunda ait ad Cajetanum : , Nimium factionis suae Fratribus affetium,ia faciem iniquitatis assumpsisse , minas- ,, que diras, dc crudelissimas intentasse , ,, atque ovem Christi humiliter peten- ,, tem doceri veritatem, & reduci ab erro- ,, re, Contempsisset ' Haec ex Cochlaeo, ac Raynaldo n. Ios. Quae, aliaque supri recensita mihi perspicuum faciunt, non illum adhuc haeretico animo fuisse. Cuni
103쪽
enim Haereticus fuit, veritatem dictorum suorum, non errores depraedicibat. Quarent huic narrationi finem imponam , nullam tantam utilitatem Ecclesiae Dei , Scriptis attulit Cajetanus, quantum damni paravit in Lutheri judicio sua Dominicana severitate : meritoque Torellus conqueritur in Seculis Augustanis, ubi de Haeresi Lutherana , tantam labem Augustiano Ordini, tantam Ecclesiae perniciem secili negotio caveri potuisset : si nimirum in Controversia Dominicanos inter, atque Augustinianos delectus non fuisset Dominicanus Iudex , sed alter quivis studio partium non addictus , qui non Lutherum modo , sed TetZelium etiam cum Silvestro fraenasset, & in omnium errores aequa lance animadvertisset, eamque in judicando mansuetudinem cum ju-1titia composuisset, qua Lutherus rabie, ac furore actus in desperationem non coin
Scio haec obscuriora esse nostra hac aetate, in qua praeoccupato, atque averso animo in Lutherum , ejusque impias Haereses sumus. Verum secernenda diligenter tempora sunt, non idcm Lutherus
initio dissidii fuit, qui deinde in progressu: Contentio cum Teletelio Inquisitore, deinde cum Silvestro , dc C etano non
104쪽
invenit Haeresiarcham, sed secit; fecit autem , cum odio accensus in Administros Pontificis Dominicanos, eorumque agendi rationem parum sane aequam, & juri Consentaneam, gradum fecit ad Pontifices ipsos lacessandos, eorum Fidem, ac Doctrinam improbandam. Verum qua minus Comperta sunt hoc nostro aevo , satis erant perspicua aevo PAULI III. quem proinde mirum non est, de Tribunali Romanae Inquisitionis , Clcro Seculari tradendo cogitavisse , editaque Constitutione Licet ab Initio sanxisse s Quandoquidem Lutheranas turbas , at que dividia Domini canis Inquisitoribus, ac Iudicibus tribuenda esse perspiciebat. Temperare mihi non possum, quin hoc loco nonnulla de Erasmo annectam, quem ita conviciis persecuti sunt Inquisitores ejus temporis, ut nisi optimus fuisset revera Catholicus, ad Lutheranismum protrusus fuisset. Quae tum Inquisitores , tum alii plurimi Mendicantes de Erasmi Fide, ac moribus , plane horrida vulgaverint; ex Alberto Pio coacervavit male in hac re credulus Raynaldus. Qua ex causa Fratrum Dominicanorum plerique .s non tamen eorum optimi Faber , & Guillelmus Parvi, aliique Erasmi fautores inte-
105쪽
serrimi) de cum iis alii Regulares tantam
in Erasmum rabiem ac furorem conceperint , in promptu causa est. Inter Schola sticos, qui fere Regulares erant, mira erat inscitia, absque ullo fere Latinae, Graecae, Hebraicae linguae studio, absque Scripturis , Conciliis, Patribus, sacra hi stori a , ac Critica: meras tricas pro Philosophia, ac Theologia venditabant. Ventri, luxui , atque otio plures dediti, solis Eleemosynis corrog ndis intenti, & extrinsecis caeremoniis vestium , cantus ac similibus Comenti, ita se ipsos, ac Christi fideles negligebant: ut celebre scriptum Cardi. nalium , ac Praelatorum ΡAULO III.
oblatum. M Religiosos conventuales abolendos , inquit, o grves putamus. Iam vero Erasmus vir sine fuco, & fallacia, corruptissimos seculi sui mores taxare ccipit 3eXCurrens per omnes gradus : ipsos etiam admonens Pontifices, ac Reges, & quidquid his substat, quod pluribus libellis fe-
Cit , eoque praecipue , quod Moriae seu sultitiae vocavit; dc cujus ad triginta millia voluminum paucis annis eX-cusa sunt. Hinc mali indocti Regulares in Erasmum efferati, omnia carpere in ejus libris, omnia in haereticum sensum trahere, tantaque ejus nomen infamia asper
gere i ut h*c ad posteros propaggi '
106쪽
ipsisque Bellarmino , Possevino, Pallavicino imposuerit.
Sed audiatur PAULUS ΙΙΙ. in Brevi
ad Erasmum , quam Epistolam recitat Raynaldus ad ann. Is 3 s. n. I 8. Memores,, probitatis , & innocentiae tuae , & in ,, vario disciplinarum genere eminentiae, ,, nec minus meritorum erga Apostolicam ,, Sedem, cum adversus desertores Fideiis summa 'i pugnasti, Praeposituram ,
,, tibi grate contulimus , ut aliquod jam, , praemium tuae virtutis agnoscas. V Haec ,, PAULUS III. biennio ante obitum, , Erasmi. In libro Diatribes Hyperaspistae lib. 2. quem contra Servum arbitrium Martini Lutheri scripsit anno Is26. , ita cum LV-thero loquitur. - Α vestro foedere me iis alienum esse semper professus sum , ,, cum Ecclesia Catholica pacem habeo, , , & censuram Scriptorum meorum de- ,, tuli , si quid inest erroris humani. Nam malitiam , aut impietatem pr- ,, cui ab illis abesse scio. . . . Haec Cumis tot epistolis, & privatim scriptis, de ,, per Typographos evulgatis ante tot an ,, nos declararim, tibi adhuc navigo in ,, ter Scyllam , &Chaaribdim, & neutri
, , parti adhaereo p '' Ita tom. Io. operum
edit Lugd. Batav. Pag. I 268. Sciendum
107쪽
autem has ipsas naenias de sambigua Erasmi fide iteratas fuisse ab Hoch strato Inquisitore , aliisque Mendicantibus. Et pag. I 268. Cum nihil Lu- ,, there, omiseris, quod in hominem de- ,, ploratissimum dici possit, cum tibi sim Lucianus Atheus, cum Epicuri de gre-υ, ge porcus, cum sim tam impius, ut ,, nec impiissimis Sophistis sim tolerabi- ,, lis, cum hostis totius Christianisini, ta-
rus jam Haeresiarcha, quae eadem in Erasmum effutire pudere debuisset Catholi-φ Cos plures Regulares.
Idem Era ius in alio scripto contra Lutherum, cui titulus est. Erasmus adversus calumniosissimam Epistolam Martini Lurberi. Hoc habet: se Martinus co- ,, natur Orbi 3 persuadere Erasmum non ,, solum nihil credere de rebus divinis , ,, Verum etiam illud jam olim dolis, in- ,, si diis, totisque viribus agere , Ut uni, , versam Religionem Chriltianam labe- ,, factatam tandem praecipitem, ac Paga-
,, nismum in mundum revocem Uti- ,, nam in Vita mea tam obtemperassem
,, divinis praeceptis, quam de his, quae,, sunt Fidei, liberam , & quietam Con- , , scientiam habeo apud Deum. Quod ad ,, mores attinet, quotidie cum suspiriis
108쪽
ac dolore cordis interpello Domini mi- sericordiam, quem tamen nolim mihi ,, unquam fieri propitium, si diabolici fa- cinoris unquam , vel levissima cogitainis tio pupugit animum meum ; non di- cam , ut universam Christi gloriam, , obscurarem : sed ut ipse a Fide Ca- tholica resilirem. Utinam hujus cor- ,, pustuli jactura queam hoc Ecclesiae disiis sidium consopire. Interdum admissorum ,, quidem veniam nocturnis, diurnisque se precibus a Domino po stulo, Fidem au- ,, tem Oro , non ut det, sed ut datam
,, Confirmet, augeatque. Haec coram Deo
se loquor eX animo, sumat de me poenas ,, eZ templo , si quid mentior. '' Et ta. men Pallavicinus Jesu ita , & Cardinalis naenias Dominicanorum exscribens , Erasmum malum Catholicum obiisse scribit, sed de ejus piissimo obitu ann. Is 37. legatur Epistola Amerbachii , qui morti praesens fuit, praefixa autem est Editioni operum Erasmi Lugd. Batav. Caeterum Inquisitores, aliosque Mendicantes conatos fuisse eum protrudere in Lutheranismum verissimum est, &saepinsime queritur Erasmus et quem ex magno Ecclesiae defensore , magnum. Ecclesiae hostem sua maledicentia , aut si ita appellare libeat, malo suo Zelo non secun-
109쪽
diim scientiam , fecissent. Vertim obstitit vera fides, ac pietas Erasini, altis fixa radicibus, obstitere Pontificum, Cardinalium, Episcoporum , Regum, ac Principum, denique probatissimorum quorumdam , ac doctissimorum quorumcumque Laicorum , Clericorum, Monachorum, ex ipso Dominicano ordine , qui benevolentia , amicitia Laudes ejus celebra bant , ut ΡAULUS III. eum inter Cardinales cooptaturus jam esset : ni si hunc Pontificis amorem Erasmi obitus frustratus fuisset : De his Natalis Alexander se culo XVI. in Erasmo. Tom. s. Operum pag. 373. D Erant, ,, inquit , Erasmus, permulta quae me,, poterant in Factionem Lutheranam ,, propellere 3 hinc a Lutheranis invi- , , tabar , illectabar, pertrahebar: Illine,, eX parte Catholicorum protrudebaris odiis. V Scilicet, ut queritur idem Erasemus Epistola as . , , Lovanti sceleratisi ,, simus nidus est, quorumdam Domi .
,, nicanorum nunc tandem exiit liber ,
,, quo nihil fingi potest insultius, indo,, Aius , mendacius , impudentius, in- ,, sanius , V De quo etiam dolet Epist. 762, , , Quid , inquit , dicent Doctiis cum talia legant Z ego hic Pontificum, i, di Regum hortatu belligeror adversus
110쪽
sv ,, Lutheranam Factionem haud absque is capitis mei periculo , & Lovanti mihi is suscitantur tales Tragoediae l
Epist. sos. ad Beddam Minoritam acerrimum hostem suum. ,, Nonne vides, a, inquit, quantum sit in orbe dissidium, ,, & tu quasi parum sit , tam atrocem ,, ordinis Tragoediam .... si victus inju. ,, riis deficerem ad hostes Ecclesiae, un- ,, de repeteret Deus hanc animulam,' ,, nisi abs te Quod hactenus perstiti, ,, non est mearum virium , sed divini ,, muneris , & ejusdem praesidio persi- ,, stam usque in finem , uti spero. Quis ,, autem tam atrocibus Contumeliis , ,, tamque perpetuis non delassaretur p,, id si fieret , non vides quem tumul-M tum excitare queam l Non est tam ,, inops amicorum Erasmus , quam tus, Credis.
Silvester Magister S. Palatii miserat ad Erasmum Epistolam non nihil increpatoriam, & comminatoriam ann. I 23. Nimirum , qui magnam partem habuerat Lutherum in rabiem , ac desperationem adigendo 3 experiebatur an idem ficere in Erasmo posset, missa ad ipsum Epistola : praeterquam quod permiserat Romae vulgari contra Erasmum Stunicae
