장음표시 사용
71쪽
lationibus . resignationibus, permutesionibus , regressibus, aliisque non approbarunt: sed pudet me in re perspicua immorari.' His ς erroneis fundamentis , quantam inoptiarum & errorum molem superstru-oeerit Silvester, optimus caeteroquin Ca- noni sta, prolixum esset recensere. Ad Conclusionem Lutheri 23. ,, Claves, inquit , Ecclesiae de attrito faciunt, , contritum : unde omnis qui cum attri- tione confitetur, consequitur contri
tionem & gratiam, & consequenter in- ,, dulgentiam & salutem, si perseverat. se Sunt autem valde multi, qui Indul- ,, gentiarum tempore confitentur, si cre- dunt se mortali peccato detineri, & cum, , attritione , id est dolore imperfecto , , , qui tunc est, quando homo vellet ha- , bere dolorem, & gratiam a Deo nunquam- de Creteio peccandi: unde omisse nes tales Consequuntur gratiam, & consequenter indulgentiam, nisi post con-- fessiones, ante Veniae acceptationem
Satis haec sunt ad intelligendum, quae moralis Theologia ea aetate ante Medinae probabilismum dominaretur. Vir adeo celebris, & Inquisitor, & Magister Sacri Palatii Silvester opinionem tuetur scribens Contra Lutherum , quam nostro huc
72쪽
aevo tanquam palmarem errorem nemo
non rejicit: omnes siquidem cum Tridentino dolorem , ac propositum; non desiderium doloris , satis esse ad Sacra-.mentum docent. /
Conclusio 27. Lutheri ,, Hominem , inquit, praedicant: qui statim, ut ja
ctus nummus in cistam tinnierit, evola-- re dicunt animam. Quibus in hunc modum Silvester respondet : Praedicator , qui animam , quae in Purgatorio detinetur, astruens evolare in eo instanti,
in quo plene factum est illud, gratia cujus plena Venia datur; puta, dejecidaurum in pelvim, non hominem, sed meram , & Catholicam veritatem prae- ,, dicat. Tu vero oppositum dogmatizans,,, si pertinaciam addideris , vide juxta ,, praedicta, quid inde merearis, factum dc Doctrinam S. Romanae Ecclesiab reprehendens : Nec plus est. reprehensibilis Declamator sic docens, qu mcoquus fastidienti stomacho substantiales cibos accidentalibus saporibus exacuens. V Mitto ineptias de saporibus, α coquo, de doctrina ex stulo : Quaeritur inter Theologos , quid discriminis intersit inter Indulgentiam concessam vivis per modum absolutionis, dc defunctis per modum suffragii Z Varii varia. C
73쪽
jetanus torn. I. Opust. Trin. t 6. quaest. s. & 6. Cano lib. I 2. de locis Theol cap I3. dc Corduba quaest. Is . de Indulg. Ita explicant, ut dicant Indulgentiam per modum suffragii non esse infallibilem omnino, sed pendere semper ex libera accepisratione, & misericordia Dei. Haec opinio celeberrima ex diametro opponitur opinioni Silvestri. Verum ne mihi plusquam evagandum sit, legendus ex modernis Amori. in suo Tractatu de Indulgentiis Inde agnosci potest, quam alienum sit amente graviorum Theologorum, animam evolare e Purgatorio ad tinnitum aurei deineidentis in pelvim,quam Silvester vocat meram,& catholicam veritatem,cui qui repugnet,habendus sitHaereticus dogmatizans.
Ad Conclusionem 28. Lutheri se Certum est nummo in cista tinniente au- , , ' quaestum & avaritiam posse, Suffragium autem Ecclesiae est in arbitrio,, Dei solius. V Haec reponit Silvester. A Certum est etiam istam Conclusionem esse detractoriam, & viri ponentis os in
Coelum, nec minus certum est, erro- ,, neum, & haereticum esse dicere, quod ,, eXtante causa rationabili, Papa non po-
,, test pro voluntate plus & minus dareis de Suffragio unius alteri, cum hoc Deus .. sibi concesserit.
74쪽
Quid hoc arrogantius dici potuit, &a veritate magis alienum p Mitto C etanum , Canum dc Cordubam , quos jam retuli, legatur Amori. & alii, ut intelligatur, quam multum pendeat ex arbitrio divino, & ex quibusdam dispositi nibus, non modo defunctorum, sed etiam vivorum Indulgentia, si opinionibus 1 andum sit Theologorum Celeberrimorum. Interim ad has censuras veluti de Haeresi toties in Lutherum jactatas a Silvestro, & quidem sub ea prima tempora immerito , quis se Contineat, ne usurpet verba Erasmi ita scribentis ad Albertum Cardinalem Moguntinum de Dominicanis inimicis Capnionis, quorum praeci
puus Inquisitor Hoch stratus: ,,Ob quamlibet, inquit, levem causam, statim hoc habent in ore , Haeresis est. Olim haeis reticus habebatur, qui dissentiebat ab ,, EVangeliis, ab articulis Fidei, aut ab ,, his, qui cum iis parem obtinerent au- ,, ctoritatem. Nunc si quis unquam dise,, sentiat a ThomaAquinate,vocatur Hae. se reticus, imo si quis a Commentiti lira- ,, tione, quam heri Sophista quispiam in ,, Scholis commentus est , quidquid nonis placet, quidquid non intelligunt, Hae- ,, resis est, Graece scire Haeresis est,eκ-
is polite loqui Haeresis est, quidquid ipsi
75쪽
δε non iaciunt Haeresis est. Fateor grave,, Crimen est viciatae Fidei, sed non oporis tet quidvis trahere in quaestionem Fi-
dei, qui tractAnt Fidei negotium , is debent ab omni specie ambitionis , quae- ,, stus, aut odii, vindici aeque procul abes- , , se. At quid isti prae se ferant, quis est, ,, qui non videatZ V Haec ab Erasmo non hyperbolice dici, sed omnino verissime sciet quisquis vel ex solis duobus tomis literarum Erasmi, aliorumque eruditissimorum virorum , quae una admiscentur, leget innumera horum omnium exempla.
In Silvestri Dialogo, de quo modo agi tun, haec habentur ad Conclus. Luth. Is Ego veris cum D. Nomi , cujus Doctrina, quantum ad Fidem, tis Mores attinet, per regulam Fidei Fecusam Romanamet dif-cussa , cst probata es , dico , &c. quibu
consonat, quod Castro testatur, se suis auribus audivisse a Dominicano Concionatore, & refert etiam Cardinalis d'Aguir. . ro sub finem suae Theologiae. Gi siquis D. Nomae contradicit, Haereticuἔes. illud etiam verissimum , quod de linguis dicebatur ab Erasmo , nam Domi ni canis plerosq*e suspectos fuisse Hetere. seos , tantum , quia graece sciebant , de ,
monstrat Angeli Politiani Prologus, in Plauti μηoc moi , Budaeas in opere de
76쪽
studio literarum recte instituendo , sub initiam.
Et Benignus Santes in opere de recta pronunciatione : voce Paraclitus cap. 44. Qirare jactabatur tanquam effatum eorum Fratrum,
cavendum est is Graeca lingui , ei qui nolit esse Hareticus : Neque illud hyperbolice ab Erasmo dictum de Poesi. Haec accipe ex Hieronimo Squarciafico , qui auctor
Petrarchae fere coaevus , ejusdem vitam scripsit. Hoc autem de Petrarcha narrat,
quod ex ipsiusmet ore accepit. V Fuit , inquit, in vita praefixa tom. I. Operum Petrarchae se Fuit , illa tempestate no- ,, men Poeticum ita invisum, ut qui ea itu- , , dia sequeretur, Magum , Sortilegum, ,, & Haereticum esse dicerent. Erat tunc ,, haereticae pravitatis Inquisitor quidam ,, Marcus Picenus de Soli podio oriundus,, Frater rudis, & omnium bonarum li-
,, terarum omnino eXpers, qui temerario,, ausu in non nullos injicere manus ten-
,, lavit, & nisi provisum fuisset, maximais oriri videbantur scandala , sed cognitati illustrium hominum scientia , & Fra-
trum avgritia, quae a falso Zelo verae Re- ,, ligionis proveniebat, Soli podius tan- , , quam bonarum disciplinarum ignarus,, eXplosus est, non tamen sine labore,, se purgavit Petrarcha. V Illud etiam Ar Vius , quod a censuris ad carceres,
77쪽
vincula, aliasque mulctas, ac poenas procedi consuevit , qua de re Erasmus in Apologia adversus Monachos Hispanos m. s. pag. Ios7. ,, Res agitur per Relatores deputatos , ac Iudices Mona- ,, chos, nec sincerῆ , nec legitima juris
,, forma , pronunciant in Carcere tresis Priores Monachi, duobus testibus, &s, apparatur rogus Interdum Monas, chi vanum spargunt rumorem , mox,, veluti suspectum pertrahunt in Carce- ,, rem, ibi disputant suo more,notantur ar-
ticuli, dc parantur fasciculi ad combu- , , stionem. Sane Silvester qui Inquisitor etiam fuit, censebat esse Haereses tot opintimas opiniones , quarum imbuti docti viri, si ab hoc Inquisitore deprehensi fuissent, Haereticorum poenas ab eo fuissent
pessessi. Ex hoc de quo agimus Silvestri Prie. ratis Dialogo , aliisque deinde libellis farinae ejusdem , quos conscripsit , illud minimum malum extitit, quMiν risus fuerit ab omnibus, θ' Romae impositum illi fuerit flentium , ut in utraque Apologi, ad Albertum Pium asserit Erasmus, veluti rem aetate illi omnibus notam : Illud gravius extitit rei Catholicae damnum, quod Lutherus rabie , ac desperatione actus
obedientiae jugum excussit , in schis-
78쪽
ma, apertasque Haereses prolapsus est .
cum enim Cardinalis C etanus illum ad Palinodiam cogeret, nec latis illi esset silentium utrique parti imponere , ut idem met Lutherus orabat , & Ra naidu i in Annalibus refert: nihil autem Palinodiae, seu retractationis, alteriusve poenae a Tet-2elio expeteretur uel increpatio enim a Mil- tigio Internuncio Pontificio facta, non nisi
post vulgatum schisma fuit praeterea eis
Romae res adducta esset, ut idem mei Silvester in Iudicem Luthero datus esset, in eum tandem Lutherus furorem erupit, quem ejus libri demonstrant: nec frustra
erupit 3 nam arrogantia adversariorum , amorem plurimorum , ae Commiserationem Luthero conciliavit.
Rem narrabo verbis Coclaei, qui Lutheri acerbissimus hostis fuit. Haec autem narrat in libro de actis, dc scriptis Luthe-- ri. ,, Dum quereretur injuste se premi ab ,, Adversariis, brevi maximum sibi concis, tiavit favorem, non modo apud simpliss cem populum , versim etiam apud ples, rosque graVes, & eruditos viros, qui ,, in verbis ejus genuina simplicitate cres, dentes, putabant Monachum nihil aliudas quaerere , quam veritatis Patrocinium ,, Contra Questores Indulgentiarum, quis, magis pecuniarum , quam animarum
79쪽
,, Zelatores viderentur , sicut criminabais tur eos Lutherus.
Hos inter viros graves, & eruditos fuit Erasmus , qui nunquam Lutheri errores probavit, sed aelum in abusus , in quo tamen ipso moderationem exoptabat. Nam ad Lutherum scribens sub ea turbarum initia Epist. 427. A Mihi videtur plus pro- , , fici civili modestia, quam impetu magis expedit clamare in eos, qui Pon- ., tificum authoritate abutuntur, quamis in ipsos Pontifices. Idcm de Regibus,, faciendum : Scholae non tam aspernan- ,, dae sunt, quam ad studia magis sobria
Pergit Coclaeus. Hinc Lutheri mi- ,, serta Poetarum, Rhetorumque Cohors, ,, & in adversarios ejus odio accensa, im- ,, pigre pro eo , & lingua & calamo de- ,, certabat, causamque ejus Laicis com- ,, mendabilem reddebat, ac variis cavilin,, lis , dc invectivis Praelatos, Ecclesiaeque ,, Theologos perstringebat: incusans eos ,, avaritiae, superbiae, invidiae, barbarie i,, & ignorantiae, qui innocentem Luthe- ,, rum non ob aliud persequerentur, quam ,, ob doctrinam , quod videretur, dc esset ,, doctior eis , & liberior ad dicendum, , veritatem, contra imposturas, dc praes,, tigias hypocritarum , cumque valerent
80쪽
,, non solum ingenio, & acrimonia, ve- , , rum etiam elegantia sermonis , sive lo- , , quendum, sive scribendum esset : facil8, , traeterunt animos Laicorum in favorem, ,, Commiserationemque Lutheri, tanquam
,, is propter veritatem, &justitiam vexaretur ab Ecclesia ilicis , invidis, ava- ,, ris, indoctis, qui in otio , luxuque vi- ,, ventes superstitionum adinventionibus,, a simplici plebe pecuniam emungerent. ,, TeZelio itaque . qui antea quoque per, , Indulgentiarum frequentes praedicatio- ,, nes pecuniarum collector fuerat per ,, hujusmodi querimonias, criminationes,, que tum Lutheri, tum Poetarum , dc ,, Rhetorum , in dies magis, ac magis des, Crescebat autoritas apud populum, mi- ,, nuebatur plebis ad Indulgentias devo-
,, tio , invisi reddebantur Quaestores, &,, Commissarii , rarefiebant manus lar- ,, gientium et Luthero' autem augebatur ,,- autoritas, favor , fides , existimatio,s, fama , quod tum liber, acerque vide- ,, retur veritatis assertar, contra fraudes,, Quaestorum , dclamos Bullarum, quas, , non gratis darent, sed pecuniis vende- ,, retit indulgentiarum Commissarii. Haec ,, Coclaeus, cui similia Ulembergius, uti,, videre est in Raynaldi Annalibus Ec- ,, clesi*sticis ad annum III 8. n. 99.
