Literae pseudosenatûs Anglicani, Cromwellii, reliquorum perduellium nomine ac jussu conscriptae a Joanne Miltono

발행: 1676년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

101쪽

turi, quae studium in vos nostrum poterit ullo tempore declarare. laque ex supradims orato ribus vestris plenius vos arbitror intellecturos ;qvorum fides. ac diligentia in hoc vestro apud nos negotio praeclare constitit. Quod reliquum est, vobis, rebusque vestris selicitatem, atque

Illustrissimae Dignitatis vestris studiosissimus

Comiti Oldenburgico.

Iliastrissime Domine, L Iteras vestras Maii secundo die reueMaeto

datas accepi haud uno nomine gratissimas; clim quod essent ipsae singulari erga me humanitate ac benevolentia resertae ; tum quod illustris. simi Domini Comitis A rarii herdilecti Filii vestri manu redditae. Id quod eo magis honorificum mihi duco , ex quo illius virtutes tanta stirpe dignas, moresque eximios, studium denique in me egreεium is non tam acceptum ab aliis quam re ipsa cognitum atque perspectum iam habeo. Neque dubium esse potest , quin eandem quoque suis domi spem iaciat, fore

102쪽

se Patris optimi praestantissimique simillimum;

cuius praeclara virtus atque prudentia persecit, ut tota illa ditio redobur,ea permultis ab annis , & summa pace frui, & pacis commoda percipere inter sevissimos undique cireumstrepentium bellorum tumultus potuerit. Talem itaque amicitiam quidni ego quamplurimi sacerem , quae potest inimicitias omnium tam sapienter ae providε cavere. Pro munere denique illo magnifico est , Ilias issime Domine. quod gratias nabeo; pro jure est ac meritotuo , quod ex animosim.

Illustru a dieritaris vestra studiosissismis

oLIvllvius Angliae, Scotiae, Hiber,niae, dici Protector.

Uintissimo Domino

103쪽

ecorum, Gothorum, Q ialarumque Regi , Magno Mincipi Firiandi ,. Duoi Esthoniae , s Carinae , Frema , Verta, Stetini Pomerania, Cassubiade Vandaliae , i Principi I te, Domino Bignia , missimari nec non Comiti Palatino Rhem P Bavaria , DL Clivia & Montium i uri &o .

serenissime Rex, Um Suecorum Regnum per hosce diesia stamnis pqpuli saliis , omniumque ordinum suffragiistiue rimis transatum ad vos esse,

toto orbe terrarum percrebuerit , id maluisse Majestatem Vestram suis literis amicissimis, quam vulgata fama nos intelligere, & summae benevolentiae erga nos vestrae, & honoris inter Primos attributi argumentum haud leve esse duacimus. Illam itaque vestris meritis egregiis accessionem dignitath, praemiumque virtute tanta

104쪽

dignissimum, & sponte , & iure vobis gratu- Iamur: idque ut Masiestati vestrae, Suecorumque Genti, reique toti Christiara bonum atque faustum sit, quod & vobis maxime in votis est, iunctis precibus Deum oramus. Quod autem foederis inter hanc Rempublicam , Sureiaaue Regnum recens icti conservationem Majerias vestra, quod ad se attinet integerrimam, usque eo curae ubi sore confirmat, ut quae nune intπ- Cedit amicitia, non permanere solum, sed, si id fieri potest, augelcere etiam indies possit. id vel in dubium vocare nefas esset, tua tanti PLincipis fide interposita , cujus eximia virtus non solum in peregrina terra Regnum tibi haereditarium peperit, sed tantum etiam potuit , ut augustissima Regina , Gustavi filia . cui parem omni laude Heroinam multa retro saecula non tulεre, possessione imperii justissima inopinanti tibi ae nolenti ultro cederet. Uestram denique tam singulare erga nos studium, tamque prae claram animi significationem nobis esse gratissimam omni ratione persuasum esse vobis cupimus 3 nullumque nobis pulchrius certamen sore, quam ut vestram humanitatem nostris ossiciis nullo tempore desuturis, si id potest fieri, vin

camus.

tector.

105쪽

iso Iliastrissimo Domino,

Q Uod aecepi ex literis tuis, Ili bissime D

mine , constitutum ac nominatum jam esse ab Serenissimo moamarum Rege Legatum, qui de suscepta a me A sicauea Republica gratulatum huc primo quoque te ore veniret; cum est merito per se gratum; tum tu id, qui ex te imprimis hoc me cognoscere voluisti, ut esset mihi aliquanto, gratius atque jucundius , singulari tuo uudio atque officii celeritate ess gistL Sic enim diligi atque probare me abs te, qui virtute tua. atque prudentia tantam apud Regem tuum authoritatem tibi conciliasti, ut vel maximis illius Regni negotiis par animo

prae sis , haud minori prosecto mihi voluptas debet este , quam iudicium praestantissimi viri

ornamento mihi intelligo fore. De meo autem an Serenissimum Hispaniarum Regem propenso animo, & ad amicitiam cum isto Regno conisse andam , atque etiam indies exaugendam promptissimo , & huic sui nune adest Legato satisfecisse me spero, & alteri, cum advenerit, cumulate satisfactiarum. De caetero, Illustra sime Domine, qua nunc flores apud Regem, tuum dignitate ac gratia, eam tibi perpetuam

106쪽

exopto 3 quasque res geris bono publico & M. ministras , volo tibi prospere feliciterqM ev

nire.

Amplitudiais tua mustrissima Studiosissimur

Suecorum, Gothorum, mandati- irumque Regi inc.C Im de voluntate vestra Maiestatis in me 'singulari ex vestris sim nuper literis persua sus, quibus &ipse pari studio rescripserim, via deor mihi ex ratione prorsus amicitiae nostrae deinceps facturus, si quemadmodum quae gratat acciderint ad laetitiam mutuam communicem ita quae contraria, de iis Vobis tanquam amiacissimis, animi mei sensum doloremque ape riam De me equidem fic existimo, eo me in Itico Reipub. iam esse constitutum, ut communi Protestantium , paci inprimis di quantum mme est consulere debeam. Quo gravius necesse est seram quae de Bremensium di S eorum p-D s '

107쪽

1us moenisque cladibus ad nos perseruntur. Illud

primum doleo , amicos utrosque nostros tam atrociter tamque Protestantium rationibus periculose inter se decertare ; pacem deinde illam Monasteriensem quae omnibus summo praesidio credebatur forς , ,ejusmodi peperisse insoelix bellum ut nuncyrma Suecorum in eos conversa sint quos inter caeteros paulo ante

religionis caussi acerrime defenderent : idque potissimum hoc tempore fieri , eum Pontificii per totam sere Germaniam Reformatos ubique rursus opprimere , dc ad intermissas paulisperinjurias vimque pristinam redire palam dicantur. . Cum itaque intelligerem dietum aliquot inducias ad Bremam urbem iam esse factas, non

Iotui sane quin Maiestati vestrae , occasone hacata, significarem quam cupiam ex animo quamque enixe Deum pacisorem, uti istae limduciae utrique parti seliciter Ndat a utque in pacem firmissimam ex cyompositi ope utriuque

commoda possint desinere. quam ad rem si meam operam conscrre quicquam aut usui fore in jestas vestra judicaverit is eam vobis libeni insis ut in re Divino Numini procul dubio ac piissima polliceor atque desero. Interea Ma- aestatis vestiae consilia omnia ut ad communem Christiaxa rei salutem dirigat Deus atque gubernet , quod idem non dubito , quin de vos maximE Melit is , animitu exopto

108쪽

s 3 Magnificii Amplissimisque Consulibus ac Senatoribus Civi

tatis Bremensis.

EX literis vestris per Oratorem vestrum mn-ricum redeuburgum ad nos datis , coortum civitati vestrae cum vicino potentissimo disii dium, quasque exinde ad augustias redacti sitis, eo majore cum molestia ac dolore intelligo , quo magis Aremensem Civitatem praeter caeteras orthodoxa religione praestantem diligo atque amplector ; neque in votis quicquam habeo antiquius, quam ut universum Protestantium nomen fraterno consensu atque concordia in unum tandem coalescat. Laetari interim communem Reirmatorum hostem hisce nostris contentionibus & ferocius passim instare certi simum est. Ipsa autem controversia, cum d cisionis nostrae non sit quae vos jam nunc exercet, Deum itaque oro ut quae coeptae sunt induciae possint stelicem exitum sortiri. Equidem quod petistis ad Suecorum Regem ea de re scripsi suasor pacis atque concordiae, Deo nimirum inprimis gratae , meamque operam ut in re tam pia libens detuli, vos uti aequum animum, neque ab ullis pacis conditionibus , honestis quidem illis , abhorrentem suadeo geratis , D 6 V

109쪽

euramque civitatem divinae tutelae ac providentiae commendo

amplisudinis Hesba Studiosi mus

OLIvER Ius Protector Rei p.

Angliae Illustrissimo Principi Tarentino

S. . P. D.

π Hispectus ex literis tuis ad me datis Religi L nis amor tuus , di in Ecclesias Resormatas pietas eximia, s udiumque singulare, in ista praesertim generis nobilitate ac splendore, eoque sub Regno in quo deficientibus ab orthodoxa fide eot sunt nobilissimis quibusque spes uberes prinpositae, tot firmioribus incommoda subeunda, permagno me plane gaudio ac voluptate affecit. Nee minus gratum erat placuisse me tibi eo ipso Religionis nomine , quo tu mihi dilectus atque charus inprimis esse debes. Deum autem obtestor ut quam de me spem Ecclesiarum & expectationem esse ostendis, possim ei aliquando vel satisiscere , si opus erit, vel demonstrare omnibus quam cupiam non deesse. Nullum equidem. fructum laborum meorum , nullum

hujus

110쪽

huius quam obtineo in Repub. mea sive dignitatis sive muneris nec ampliorem existimarem, nec iucundioremi, quam ut idoneus sim, qui Ecclesiae Reformatae vel amplificationi vel incolumitati, vel, quod maximum est paci serviam. Τe vero hortor magnopere. ut religionem orthodoxam . qua pietate ae studio a majoribus acceptam profiteris, eadem animi firmitate atque constantia ad extremum usque retineas. Nec sane quicquam erit te tuisque Parentibus religiosissimis dignius , . nec quod pro tuis in me meritis , quanquam tua causa cupio omnia , Optaret tibi, melius , aut praeclarius queam , quam . si sic te pares atque instituas , ut Ecclesiae , praesertim patriae , quarum indisciplina tam felici indole tamque illustri loco natus es , quanto caeteris praeluces, tanto firmius in te praesidium suis rebus constitutum esse sentiant. . Vale. Albis Avia die Aprilis I63 ,.

Serenissimo Princi Immanueli Subaudiae Daci Pede montii Principi

SALUTEM

Serenis e Princeps, R Edditae sunt nobis Geneva, nec non ex ne phinam aliisque multis ex locis ditione ve-

, D 7 strae

SEARCH

MENU NAVIGATION