Literae pseudosenatûs Anglicani, Cromwellii, reliquorum perduellium nomine ac jussu conscriptae a Joanne Miltono

발행: 1676년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

111쪽

strae finitimis literae, quibus certiores iacti sua mus , Regalis vestrae Celsitudinis subditis M Drmatam Religionem profitentibus , vestro

Edicto atque avrhoritate imperatum nuper esse, uti triduo quam hoc edictum promulgatum erit suis sedibus atque agris cxcedant poena capitis, S sertunarum omnium amissione proposita ,

nisi fidem secerint se derelicta religione sua, intra dies viginti Catholicam Religionem amplexuros : Cumque se supplices ad Celsitudinem

vestram Regalem contulissent, petentes uti edictum illuci revocetur , utque ipli pristinam in gratiam recepti, concessae a Serenissimis Maioribus vestris libertati restituantur, partem tamen exercitus vestri in eos impetum fecisse multos crudelissime trucidasse, alios vinculis mam dasse, reliquos in deserta loca montesque nivibus coopertos expulisse, ubi familiarum aliquot centuriae, eo loci rediguntur ut sit metuendum ne frigore & fame, brevi sint misere omnes periturae. Haec cum ad nos perlata essent, haud

sane potuimus quin , hujus afflictissimi populi

tanta calamitate audita, summo dolore ac mi

seratione commoveremur. Cum autem non

humanitatis modo sed ejusdem religionis communioneiadeoque fraterna penitus necessitudine cum iis conjunctos nos esse fateantur, satisfieri a nobis neque nostro erga Dsum officio, neque fraternae charitati, neque religionis ejusdem professioni posse existimavimus, si in hacfratrum nostrorum calamitate ac miseria selo sensu doloris afficeremur , nisi etiam ad sublevanda

eorum

112쪽

eorum tot mala inopinata, quantum in nobis est situm , Omnem operam nostram conseramus. Itaque a vestra inprimis Celsitudine Regali majorem in modum enixe petimus & obtestamur ut ad instituta Serenissimorum Majorum suorum concessamque ab iis omni tempore dc confirmatam subditis suis Hallensibus libertatem vesit animum referre. In qua concedenda

atque confirmanda , quemadmodum id praestiterunt, quod Deo per se gratissimum proculdubio est, qui conscientiae jus inviolabile ac potestatem penes se unum esse voluit, ita dubium non est quin Subditorum etiam suorum meritam rationem habuerint, quos & in bello strenuos ac fidelissimos & in pace dicto semper audientes experti fuissent. Utque Serenitas Vestra Reealis in caeteris omnibus oc benigne & gloriose factis Avorum suorum vestigiis optime insistit, ita in hoc nolit ab iisdem discedere etiam atque etiam obsecramus ; sed &hoc edictum, di si quod aliud inquietandis Re ormata Religionis causa subditis suis rogatum sit, uti abroget ; ipsos patriis sedibus atque bonis restituat,

concessa jura ac libertarem pristinam ratam iis faciat; accepta damna sarciri, & eorum vexationibus finem imponi iubeat. Quod si secerit Regalis Celsitudo vestra, & rem Deo acceptissimam secerit, miseros illos 3c calamitosos

erexerit & recrearit, & a suis omnibus vicinis, quotquot Reformatam Religionem colunt,

maximam gratiam inierit; nobisque potissimum , qui vestiam in illos benignitatem atque

113쪽

clementiam obtestationis nostrae fructum arti. trabimur. Quod & ad omnes officiorum reddendas vices nos obligaverit a nec stabiliendae lum verum etiam augendae inter hane Re . Vestramque ditionem necessitudinis & amicitiae fundamentassirmissima iecerit.. Neque vero hoc minus ab justitia vestra re moderatione. animi nobis pollicemur: quam in partemDeum Opt. Max. oramus uti mentem vestram & cogitationes flectati: vobisque adeo vestroque populo pacem ac veritatem dc successus rerumomnium felices ex animo precamur. Alba AAU. May I63 .

Serenissima Princeps, EX literis vestris sexto decimo Novembris rσ ue . ad nos datis singularem erga nos benevolentiam vestram atque studium . perspeximus , &Internuntius vester qui illas nobis literas dedit

de contrahenda nobiscum societate dc amicitia voluntatem vestram amplius coram exposuit. Nos certe occasionem hanc esse datam unde nostrum quoque erga Vin animum , dc quanti Cessitudinem vestram merito faciamus decla

rare

114쪽

rare atoue ostendere possimus, haud mediocriter sane gaudemus. Cum autem Vestra in RempublicamChristianam praeclara merita laboresque suscepti ad nos usque fama pervenerint di haec omnia certius, di quae amplius rei Chremmia vel defendendae vel promovendae cauctam animo habeatis Celsituclo vestra suis literis communicata nobis amicissime voluerit, ea uberiorem inseper laetandi materiam nobis at tulere: Deum nempe iis in regionibus excitasse sibi tam potentem atque egregium suae gloriaeae providentiae ministrum , qui , cum virtute atque armis tantum possit, de religione communi Protest enum tuenda cui nunc undique male re dictum & factum est, nobiscum una sociare consilia cupiat. Deus autem qui utri uenobis tametsi locorum intervallo tam longe di

minis, eundem Religionis orthodoxae desendendae studiumatque animum iniecit, dubium

non est quin earum praecipue rationum aut x nobis futurus sit, unde di nobis & internos de Resormatorum reliquis principibus ac cisitatibus hac in re maximo esse adjumento atque uiui possimus, occasionibus certe omnibus intenti, si quas Deus obtulerit , iis quod ad nos attinet, eodem Deo bene juvante , non deerimus. Interea Celsitudini Vestrae sine summo dolore

commemorare non possumus quanta inclementia Dux Allobrogum Qbditos suos Alpinarum

quarundam Vallium incolas orthodoxam Religionem retinentes persequutus sit. Quos non

solum severissimo Edicto quotquot Romanam

115쪽

Religionem suscipere recusarunt sedes avitas , bonaque omnia relinquere coegitiverum etiam sto exercitu adortus est , qui multos crudeIG- me concidit, alios barbare per exquisitin cruciatus necavit, partem vero maximam in m

res expulit fame & se ore absumendam, exustis domibus, S siqua eorum bona ab illis carnificibus non sint direpta. Haec ut ad uos jamdudum nuntiata sunt & Celsitudini Vestrae tam tam crudelitatem graviter displicuisse , ω vestram opem atque auxilium , quantum in vobis est , illis miseret mis , siqui tot caedibus atque miseriis adhuc supersunt , non dese-turum , nobis facile perluadetur. Nos literas Duci Sabaia.. ad deprecandum eius insensum in suos animum jam scripsimus, siακ&. Gallorum Regi, idem ut is etiam velit facere ue vicinis

denique Resormatae Religionis Principibus uti de illa saeviria tam immani quid nos sentiamus intelligere possint: quae quanquam in illos in.

Opes primum coepta est, idem tamen omnibus eandem religionem profitentibus minature eoque majorem illis prospiciendi sibi incommune Iuisque omnibus consulendi necessitatem imponit : quam & nos eandem rationem , prout Deus nobis in animum induxerit, semper sequemur. Id quod Celsitudo vestra persuadere lubi poterit quemadmodum & de singulari

nostro erga se studio atque affectu , M. prinsperos rerum omnium successius vobis animitus optamus ; & vestra incoepta omnia atque conatus , quibus Euangelii cultorumque eius libero

116쪽

libertati studetis seelicem exitum sortiri voli

. OLIVERIUS P.

PErvenisse nuper in regna vestra illius Edicti acerbissimi famam quo dux Sabaiaba sub-3ectos sibi Alpinos incolas , Resarmaram Religionem profitentes . sundilux assiixit, de nisi religione Romaria suam mutare fidem a Maj ribus Meeptam intra dies viginti velint, patriis sedibus exterminari iussit, unde multis intera sectis, caeteri spoliati, & ad interitum certissimum expositi, per incultissimos montes, hyememque perpetuam fame & frigore consecticum jugibus ac parvulis iam nunc aberrant ,

re haec graviter tulisse Majestatem vestram nobis perivassim iam est. Nam Protestantitam n men atque causam, tametsi inter se de rebus non maximis dissentiunt , communem tamen re pene unam esse, adversariorum par in omnes Protestantes odium facile demonstrat. Et Su corum Reges, suam cum Reformatis conjunxisse semper causam illatis etiam in Germaniam a

117쪽

mis ad Protest otium religionem s1ne discrimine tuendam nemo est qui ignoret: petimus inprimis igitur, idque maiorem in modum, a Maiestate vestra nisi id iam secerit, quoes 8c Resermatorum aliae Respublicae dc nos fecimus cum Madia mee per literas velit agere ue suaque

authoritate interposita de hanc tantam edicti atrocitatem ab hominibus cum innocuis tum reisaigiosis deprecando, si fieri potest, avertere

conetur : etenim haec initia tam saeva quo spectent , quid nobis omnibus minentur, admonere vestram Majestatem supervacuum esse larbitramur. Quod si is irae suae, quam nostris .mnium precibus auscultare maluerit et Nobis

profecto, siquod est vinculum, siqua religionis

Charitas aut communio credenda atque colenda est, communicato prius vestra eum Majestate, caeterisque Resormatorum primoribus consilio alia quamprimum ineunda ratio erit, qua provideri maturE possit. ne tanta innocentissimo. rum fratrum nostrorum multitudo omni e , destituta miserrime pereat. Quod idem, quia Majestati, vestrae visum iam sit atque decretum cum nulloe modo dubitemus . nihil consultius, ut nostra quidem fert sententia , esse poterit quam ut gratiam, authoritatem, consilia, opes, M siquid aliud necesse est in hanc rem primo

quoque tempore conseramus. Interea Maiestatem vestram Deo opt. Max. commendatam ex

118쪽

Excelsis sir Praepotentibus D

minis.

Foederati Belgii ordinibus.

Π Dictum meis Sabaudia nuperrimum in subjectos sibi Alpinos ineolas , orthodoxam Religionem antiquitus profitentes, quo illi edicto, ni intra dies viginti fidem Romanam amplectantur , exuti sertunis omnibus , patriae quoque sedes relinquere jubentur , & quanta erudelitate in homines innoxios atque inoris nostrosque , quod maxime refert , in Christo fratres illius edicti auctoritas grassata sit, occisis permultis ab exercitus parte contra eos missa, direptis reliquis atque domo expulsis, unde illicum conjugibus ac liberis fame & frigore conflictari inter asperrimos montes, nivesque perpetuas jamdiu coacti sunt , rumore dc vicinis undique ex locis creberrimis literis ac nuntiis cognovisse vos iamdudum existimamus. Qua autem animi commotione, quo sensu fraternae calamitatis haec vos affecerint facile ex dolore nostro qui certe est gravissimus intelligere vid mur. Qui enim eodem religionis vinculo, conjuncti sumus, quidni iisdem plane affectibus in tam gravi atque indigna statrum nostrarum

119쪽

commoveremur. Et vestra quidem in orthodoxos ubicunque locorum disjectos atque oppressbs seectata pietas atque in multis Ecclesialiud dissicultatibus & adversis rebus jam saepe

coonita est. Ego certe, nisi me fallit animus, quavis in re potius,quam studio & charitate erga fratres religionis causa violatos atque amictos vinci sustineam : quandoquidem Ecclesiarum salutem atque pacem incolumitati etiam propriae

libens praetulerim. Quod igitur hactenuspotui. mus , ad Sabaudia Ducem scripsimus ; suppliciter penE rogantes ut in hos homines innocentissimos & subditos ec supplices suos placatiorem animum ac voluntatem suscipiat , suas sedes atque fortunas miseris reddat, pristinam etiam in religione libertatem concedat. Scripsimus praeterea ad summos Prote Atiam Principes dc Magistratus , ad quos haec maxime pertinere judicavimus , ut in Sabaudio Duce exorando suam conferre operam nobiscum una

Velint. Haec eadem, & plura sorsitan vos quoque fecistis. Nam exemplum hoc ram periculosum, & instaurata nuper in Res malos tanta erudelitas si auctoribus bene cedat, quantum in discrimen adducta religio sit vestram commonefacere prudentiam nihil attinet. Et is quidem si flecti nostris omnium precibus & exorari se passus erit praeclarum nos atque uberem suceepti hujus laboris fructum ac praemium repo rabimus. Sin ea in sententia perstiterit, ut apud

quos nostra Religio vel ab ipsis Euangelii primis Doctoribus tradita per manus di incora re

120쪽

servata , vel multo ante quam apud taeteras Gentes sinceritati pristinae restituta est , eos ad summam desperationem i edactos, deletos sunditus ac perditos velit , paratos nos este coma mune aliquod vobiscum caeterisque Re1ormatis Fratribus ac sociis consilium capere , quo dcfalut i hereuntium justorum consulere cominois disiime queamus, &is demum sentiat Orthodoxorum injurias atque miserias tam graves non possie nos negligere. Halete.

Cisitatibus Helvetiorum Euan

gelicis. Non dubitamus quin ad aures vestras aliquanto citius quam ad nostra illa nuper calamitas pervenerit Alpinorum hominum religionem nostram profitentium, qui Sabaudia Ducis in fide ac ditione cum sint, sui Principis edicto patriis sedibus emigrare jussini intra triduum satisdedissent, se Romanam Religionem 'suscepturos , mox armis petiti re ab exercitu Dacis sui occisis , etiam permultis in exilium ejecti, nunc sine lare, sine tecto, nudi, sp liati, assiicti, fame & frigore moribundi, peri montes desertos atque nives cum conlusibus aci liberis miserrime vagantur. Multo est ' minusi cur dubitemus quin haec, ut primum vobis nuntiata sunt pari atque nos tantarum miseriarum

sensu eoque sortasse graviore quo illorum finit bus propiores estis. oolore aflacerint. Vestrum

SEARCH

MENU NAVIGATION