Literae pseudosenatûs Anglicani, Cromwellii, reliquorum perduellium nomine ac jussu conscriptae a Joanne Miltono

발행: 1676년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

21쪽

msus esse duximus, quam ut illi qui vel libertatem , ductore semper Deo , per nos adepti sunt, vel vitam atque sortunas post belli civilis facinora , nostro dono atque gratia receperunt, nobis

vicissim suis Magistratibus fidem & officium,

solenni, si opus esset, more testarentur, atquC praestarent. Praesertim cum tot homines inquieti& inimici, semel atque iterum in fidem accepti, nullum neque domi neque foris perfidiose agendi , novatque turbas excitandi finem faciant. Itaque formulam quandam sponsionis perscribendam curavimus, qua omnes qui aut munus aliquod in Repub. sustinerent, aut legum praesidio muniti incolumitate , otio , caeterisque vitae commodis fruerentur, conceptis verbis seωbstringerent. Hanc etiam per omnes Coloniasti quacunque gentium nostri cives negotiandi

causa agerent, mittendam censuimus 3 ut eorum quibus praeficimur , fidem , prout decet atque necesse est, exploratam & cognitam habeamus. Quo magis mirari subit quod ex urbe vestra mercatores nostri scribunt, libi mandata nostra per unum atque alterum vestri ordinis exequi non licere. Sane quod potentissma Foederatorum in Belgio Provincia , suarum rerum& rationum consultissimae, nihil ad se pertinere

existimaverunt, si peregrini scilicet Augii debitam suis domi magistratibus in haec vel illa verba fidem astringant, id quo pacto Vestrae Civitati suspectum aut molestum esse possit, fatemur plane nos nescire. Verum hoc a privato

quorundam sive studio sive formidine prosectum a

22쪽

ωim , quos errabundi quidam & pulsi patria

Scoti, minis dicuntur impulisse, ut mercatores nostros a fide sua nobis obliganda deterrerent, Civitati non imputamus. Interea tamen siimmo Vos opere hortamur atque etiam rogamus non enim mercatura jam , sed Respub. ipsa agitur ut ne quenquam apud vos patiamini, cujus hoc nihil potest intereue , authoritati quam nos in nostros populares, non Exterorum arbitrio aut judicio, sed jure Patrio obtinemus, suam quamcunque authoritatem interponere. Quis enim non aesre ferat, si nos vestris hic Hamburgensi-HM sua erga vos fide interdiceremus. Valet

Dat. Jan. 4. I 649. -

Serenis mo ae potentissimo Principi

PHILIPPO QUARTO

Hispaniarum Regi. Par lamentum Reipub. Anglia,

SALUTEM.

A Nimium rissamum Virum probum , emaditum, Sc luculenta familia ortum, de rebus in commune, tam mθ-orum, quam Amglorum genti, ut spes est , valde utilibus , ad Majestatem Uestram legamus. Quamobrem ut ei honestum iter, atque tutum in Urbem Regiam , sicut moris est, necnon-reditum con-Α 3 cedere,

23쪽

eedere, & praestare velis, parem referre gratiam parati, ossiciose petimus. Sin id minus placuerit, ut quae vestra hac in parte sit voluntas, ei quam primum significetur, utque tuto quo volet abeundi potestas fiat.

Serenissimo ae Potentissimo Principi

PHILIPPO, QUARTO

Hispaniarum Regi.

Partamentum Reipub. Avia, .

l SALUTE Μ.QVis rerum nostrarum status sit, quamque atrocibus injuriis subacti, sumptis tandem armis , capessendae libertatis consilium ceperimus , constituta qua nunc utimur Reipublicae forma, neque Majestatem Vestram potest latere, neque alium quemvis, qui evulgata super hac rescripta nostra aequo animo perlegerit. Nobis profecto fidem nostram , aequitatem, patientiam , testatam cunctis & probatam reddere, authoritatem etiam, honorem, &Decus nostrum ad versus infames exulum & perfugarum linguas tueri, apud idoneos rerum aestimatores dissicile non debet esse. Nune quod exterarum nationum magis interest, deletis, aut depressis P triae hostibus, Deo nempe mirifice adjuti, ad pacem

24쪽

pacem & amicitiam omni imperio potiorem cum vicinis gentibus habendam, paratos nos esse palam atque ex animo profitemur. Has ob causas spectatae QIertiae & probitatis Virum A tonium Asbamam in Hispaniam ad Majestatem Reystram misimus 3 qui de amicitia deque solito inter utramque gentem commercio cum Majestate Uestra agat 3 vel etiam ad novas pactiones, si ita visum fuerit,de integro sanciendas viam muniata Huic igitur Vestra Majestans adeundi copiam ut faciatis , ejusque incolumitati, necnon etiam honori, quoad isto apud vos munere perfuncturus est , velitis prospicere rogamus : ut de ea quae a nobis mandata habet, mirique genti, ut speramus , profutura, libere exponat 3 rementis Vestrae qui sensus his de rebus sit , nos, quam primum certiores faciat. Memnonasterio da . Feb. 4. I 649.

Lusitaniae Regi. Pariamentum Reipub. Anglia

SALUTEM.' Ulta nos & infidae pacis, & intestini belll mala ultima perpessos , eo demum loci redactos fuisse , ut si salvam Rempubl. velfe-

25쪽

mus, eius administrandi ratio magna ex parte immutanda esset, ex iis quae a nobis hac de rescripta publice & declarata sunt, Majestari Vestra jam pridem notum esse arbitramur. Quibus, ut par est, si fides potius haberetur, quam improbissimis perditorum hominum calumniis, ιane qui foris de rebus nostris pessime jam sentiunt, iis fortasse multo aequioribus uteremur. Nam quod nos jure nostro , proque gentilitia Aulorum libertate, recte & majorum more sortiter secisse contendimus, de eo pravas dc obstinatas nequissimorum hominum opiniones eX animis evellere, humanae opis aut ingenii certe non est. Nunc autem quod nobis cum nationi-hus externis commune, dc in rem utrinque magis

existit, amicitiam & commercium quod nostris hominibus, cum vicina quacumque gente consuevit esse, non imminutum, sed auctum atque Tatum magnopere cupimus. Cumque vestro in regno populares nostri permagna & per utrique genti quaestuosa habeant negotia, iis ne impedimentum aliquod aut imcommodum asseratur , quantum in nobis est, curabimus. Id vero praedicimus frustra sore, dum piratis & desectoribus nostris perfugium sibi vestris in portubus

reperire , & onerariis Anglorum navibus , Vicaptis atque direptis, bona civium nostrorum sub hasta vendere Olissi pone, ut nuntiatur, permissum est. Huic malo quo maturius occurratur, di de ea, quam petimus, amicitia clarius ut constet, Nobilissimum Virum Carolum maee, Oratoris munere praeditum , cum mandatis

atque

26쪽

atque diplomate, commissi sibi muneris teste, ad Majestatem Vestram legavimus: Eum itaqne benigne audire , fidem ei adhibere , ejus denique

incolumitati atque honori, per omnes regni Vestri fines, ut velis consulere obtestamur Ηaec omnia & nobis pergrata, & Majestati me e si sorte usus venerit, nostra omnium officia mutua sore pollicemur. WMmonasterio dat. Feb. 4. I 649.

Serenissimo Principi

IOANNI QUARTO

Lusitaniae Regi. Parumentum Reipub. Angliae,

SALUTEM.

Q Iotidiani sere, & perquam graves afferuntur ad nos nuntii, Classiarios quosdam nostros, & gubernatores, qui abductis per scelus atque proditionem, quibus praeerant, naVibus, superiore anno a nobis defecerant, elapsos demum ex eo portu Hiberniae , in quo aestate ser- me tota obsessi, vix poenam suis flagitiis dignam effugerant , ad Luptam a nunc oram, Tagique fluminis ostium se recepisse: Ibi captis atque direptis quae ad mercaturam ultro citroque commeant, Aetlorum navigiis , piraticam strenue facere ; & vicina quaeque maria , fretumqu omne Gaditanum latrociniis infestum atque in-

Λ 1 fame

27쪽

sitne reddidisse. Cui malo nisi primo quoque

tempore obviam eatur, actum esse de commeriacio, quod nostris hominibus cum Lusitanis per amplum & per utrique Denti quaestuosum est , quis non videt 3 Quamoorem a Vestra Mastemare etiam atque etiam petimus , ut piratas nostrosec defectores, Portetallia finibus exire jnbeas; re si qui a Carolo Stuarto pseudolegati adsunt, eorum uti rationem ne habere digneris ; nosque potius agnoscas, ad quos Anglicarum i am summa rerum , Deo plane aspirante , rediit ; utque nostrae amicorum Classi , non minus vestris quam Aaglorum commodis inserviciisti , Lu rauia portus, atque flumina praecludi ne si nas.

PHILIPPO Q UARTO,

Hispaniarum Regi.

QVam graviter quamque acerbe tulerit Maia testas Vestra, nefariam illam Autonis Aschami oratoris nostri caedem, & quid in puniendiς ejus interfectoribus hactentis effectum sit cum extiteris vestris, tum ex Domino Alphonso de Car Aenas legato vestro percepimus. Veruntamen illius facinoris atrocitatem quot res nobiscum reputamus quae & ipsam vel habendi' vel conser vandi commercii rationem funditus tollit si Leagatorum jus apud omnes nationes sanctissimum impune tantoscclarc violgbitur, non possumus

28쪽

quin Maiestatem vestram summa instantia Iterum efflagitemus ut supplicium de illis parricidis

primo quoque tempore debitum sumatur, utque justitiam ulla mora aut obtentu religionis rustrari diutius ne sinat. Et quanquam potentissimi regis amicitiam plurimi certe facimus, tamen ut tam infandi parricidii aut hores dignas suo scelere poenas per1olvant omnem dare operam debemus. Humanitatem quidem illam quam jussu vestro ire Hispaηia portubus nostra homines persensere , praeclaram etiam vestra: Majestatis in nos voluntatem quam nuper ammplissimis verbis vestro nomine Legatus nobis e. posuit grato animo agnoscimus , neque non voluptati nobis erit eadem pariter ossicia , si quis usus venerit Vestra Ma stati & mlpam-rum genti reddere. At nisi justitiae sine mora satisfiat quod jamdiu petimus , quo niti fun*mento amicitia sincera ac diuturna possit nox Videmus, cujus tamen conservandae a nobis quidem nulla honesta occasio facile omittetur,. cui etiam fini praesentiam Legati apud nos vestri . conducere existimamus.

Legato Hispani coh

Excellentissime Domine,

Concilium Status , quam primum per gravissima Reipub. negotia licuit, in Parta- . mentum attulit quatuor illa scripta quae visum A 6i

29쪽

est Exeelgotia Vestra unde vigesimo proximi Decembris cum Concilio communicare, Gn-eilium a Par lamento in Mandatis habet, quod ad primum scriptorum illorum caput, de nuperi scilicet Residentis sui Dom. ARhami nefariis interfectoribus , Responsum hoc reddere: 1 lamentum tamdiu , toties, tamque merito, debitum eorum supplicium postulasse ut amplius dicere opus non sit in re tanta ubi ut Excellentia Vestra pulchre meminit Regia Majestatis ipsa agitur Authoritas i Et sine qua re omnis ratio Societatis humanae & conservandae inter gentes amicitiae tolli necesse erit. Neque sane ullo ab Religione petito argumento intellisere possumus, innocentium sanguinem scelestissima caede effusum non esse vindicandum , Etiamnum itaque instat Partamentum dc ab Resia Majestate expectat ut, iuxta priora sua postulata , satisfactio sibi re ipsa atque eflectu

detur.

Serenissimo Principi

LEO POL DO AUSTRIAE

Archiduci Provinciarum in Belgio

sub Philippo Rege Praesidi.

UT primum ad nos non sine gravissima

querela perlatum est , Ianam Puccberim ram illustri di opulenta Familia puellam haeredem s

30쪽

dem, cum adhuc propter aetatem sub Tutoribus esset, haud procul ea domo, in qua tum irte Grenovici agebat, de manibus & complexu famularum raptam fuisse, & parato ad id navigio in Flandi iam subito deportatam, misi3 cujusdam insidiis, qui per fas & nefas omnia molitus est, ut pupillam locupletem, vel ostenso mortis metu, ad nubendum sibi adigeret, huic tam atroci tamque inaudito sceleri primo quoque tempore occurrendum esse rati, dedimus quibusdam negotium, ut cum praesectis Neoporti& Ostendae nam in ea forte loca in selix illa dicebatur appulsa agerent de ingenua raptoris manibus eripienda. Qui utrique pro sua lingulari humanitate dc honesti studio , captivae,

perque latrocinium domo abductae opem libenter tulerunt ; illa Vero ut praedatorum vim quoquo.modo effugeret, in Coenobium votarum

virginum veluti sequestro deposita est. Quam ut ille Malcius inde abduceret, actionem in loro ecclesiastico Iprensis Episcopi de contracto secum

matrimonio instituit. Ueruntamen , cum &raptor Sc rapta nostrates omnino sint, ipsum ei iam facinus in nostra ditione perpetratum, uod juratis testibus abunde liquet , haereditas enique tam lauta , quam illum imprimis inhiasse constat, in nostra potestate sit , hujus propterea cauta cognitionem totam, atque judicium ad nos duntaxat pertinere arbitramur. Veniat huc igitur qui se sponsum nominat, suam hic litem instruat, quamque iure suam conten

SEARCH

MENU NAVIGATION