Literae pseudosenatûs Anglicani, Cromwellii, reliquorum perduellium nomine ac jussu conscriptae a Joanne Miltono

발행: 1676년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

31쪽

a Vestra Celsitudine vehementer petimus, quod di per nostrum internuntium Bruxellis commorantem jam aliquoties petivimus, ut afflictam& indignis modis habitam puellam , honestis parentibus ortam, sua ex Patria praedatorium in modum abductam, quoad potes , liberam dc incolumem redire domum sinas. Hoc abs te non nos tantum , si quam Vestrae Celsitudini parem a nobis gratiam, parque beneficium reddi posse acciderit, sed ipsa etiam humanitas , ipse pudor qui ad tuendum sexus illius honorem dc pudicitiam viris bonis atque sertibus inesse debet, iunctis una precibus emagitare videmtur. Uale.esimonasterio Martii 28. I 6 so.

Serenissimo Princips

Lusitaniae Regi.

Q Iod Oratorem nostrum 8c honorifice accei perit Majestas Vestra, & benigne statim audierit, nullam interponendam esse moram sta; tuimus , quin alteris quam primum literis no. stris intelligeres, gratissimum id nobis accidisse; nosque nihil sanctius decrevisse, quam pacem , amicitiam, commercium, quod nobis cum Nationibus plerisque exteris, dc inter eas cum Lu-

Ω- jam diu vi, nullo nostro dicto aut facto,

32쪽

non prius lacessiti, violare. ; nec alia mente aut consillio classem A sicaram, Tagi fluminis ad ostium misisse, quam hostes jam toties fugatos persequendi , resque nostras repetendi , quas per vim &proditionem suis dominis ablatas, colluvies ista perfugarum vestras in oras, ipsamque etiam Olissiponem, tanquam ad certissimas latrocinii sui nundinas, asportavit. Verum isti homines cuiua- audaciae , suroris , & insaniae si ni, ex ipsorum moribus flagitiosissimis omnes jam pene Lusitanos abunde perspexisse arbitra. mur. Quo facilius a Majestate Hestra impetratu, ros nos esse confidimus, primum ut utastri i-mo Uiro Odoaxaeo Poppamo , quem huic novae classi praefecimus, quibus potes rebus ad praedatores hosce debellandos, adjumento esse Velis, utque eos cum duce suo, non hospites, sed piratas , non mercatores, sed commercii pestes,

jhirisque gentium violatores, intra regni vestri portus, & multimenta diutius consstere ne sinas ; sed qua patent Lusitanιa fines, terra ma-1 ique pelli jubeas: sin hoc minus, ut nobis sal tem pace vestra liceat desectores nostros , praedones proprlisduntaxat viribus aggredi, &, si Deus dederit, in nostrampotestatem redigere. Hoc ut prioribus literis vehementer petivimus, sic jam idem studio maximo atque opere. ab Majestate Vestra contendimus. Hac sive aequitate, sive beneficio, non justitiae solum tuae

famam per Omnes gentes bene moratas adauxeris, sed & nos imprimis, populumque Anglica m Lusitanis jam antea minime adVersum,

33쪽

Τibi tuoque populo majorem in modum devinxeris. Vale. innonasterio. Dait. 27. Aprilis. Is SO.

. . a

DE controversiis mercatorum , nonnullis etiam aliis de rebus quae Reipubl: nostrae dignitatem aliquanto propius attingere videntur, scriptum inter nos haud semel, atque responsum est. Cum vero istiusmodi negotia solis literis confici vix posse intelligamus, esse autem a Carolo Sruarto immissos in urbem vestram seditiosos quosdam, nulla re magis quam scelere atque audacia instructos, qui id agunt, ut nostrorum hominum, quorum prae sertim fides in patriam perspectior ut, commercium tam vetustum in civitate vest i a funditus tollant, ideirco virum nobilem & spectatissimum Ricba, dum Braddais nostrum apud vos Internuntium esse jussimus: qui secundum ea quae a nobis mandata habet , de rebus iis atque negotiis quae cum utriusque Reipub: utilitatibus conjuncta sunt, vobiscum uberius communicare, & transigere possit. Hunc igitur ut benevole quam primum audiatis rogamus; utque ei per omnia fides ea, isque honos habeatur , qui hujusmodi munus recte obeuntibus ubique gentium haberi solet.Valete. Memnonasterio. Dat. 2. April. I 6 O.

34쪽

Viri, Amici charissimi,

STudia vestra quibus venientem ad vos Resiis

dentem nostrum accepistis, tam propensa, Rmque egregia extitisse, & libenter intelligimus , & in eadem erga nos voluntate atque animo perseverare velitis magnopere hortamur. Idque eo vehementius, quod perlatum ad nos est, exules illos nostros , de quibus jam fame scripsimus, efferre se solito insolentius in urbe Vestra, nee contumelias solum , sed Sc minas cpiasdam atrocissimas in Oratorem nostrum palam projicere. Hujus itaque salutem atque etiam debitum honorem hisce xu sin literis commen datissimum vobis esse volumus. In illos autem perfugas dc sicarios , tam veteres quam recentes, si maturius animadvertetis, & nobis gratissimum , & authoritate vestra atque prudentia dignum seceritis. Valete. Vsmmasterio. Dat. 3I. MN. I 6 O.

PHILIPPO QM ARTO

Hispaniarum Regi.

ANiomum Ascamum a nobis ad Majestatem

35쪽

blice aeeeptum, post itineris pericula tam longinqui, primo statim adventu in urbem Rea lgiam , omni praesidio nudatum , tam faedo parricidio confossum in diversorio quodam, &eum Iomine Baptistat de Ripa ejus interprete mactatum esse , magno sane cum dolore accepi.mus. De illis autem parricidis jam comprehensis, ut sertur, & in custodiam datis, qui non nos duntaxat per illius latera, sed vestram quoque fidem atque honorem consauciare ac paene transfigere sunt ausi, deque eorum quibuscunque hortatoribus ac sociis ut supplicium tanto scelere dignum primo quoque tempore sumatur, opere quam maximo a Majestate Vestra petimus. Quanquam id nihilo minus factum iri, quod petimus , utpote a Rege sua sponte pio

atque iusto, etiamsi ricinia peteret, non dubitamus. Quod reliquum est, ut corpus exanime amicis suis atque famulis in patriam deportam dum tradatur , utque eorum saluti qui supersunt ea, qua par est , ratione consultum atque provisum tantisper sit rogamus , donec responssi ad hasce literas, . si fieri potest, secum ablato, vestrae pietatis atque justitiae testes ad nos quam

primum redierint. insimum steris. Dar. 23. Iunii. I 63 .

36쪽

Excellentissimo Domino ANTONIO JOANNI Lu Do v IC de la Cerda Medinae Celi Duci, Andalitiae Praesidi. Consilium Status Par lamenti Angliae

authoritate constitutum,

A Ccipimus ab Ornatissimis Viris quos nuper in Porturalliam ad persequendos proditores,

resque nostras repetendas cum classe misimus, se ab Amplitudine Vestra , quoties contigit ut Galgaesa, oram legerent, quae praesectura vestra est , di perhumaniter illis portubus exceptos 'sitisse, & iis rebus omnibus adjutos, quae navis gantibus usui solent esse. Ea vestra humanitas, cum pergrata nobis omni tempore fuisset. tum est nunc praecipuE , cum aliorum iniquum in nos animum nullo merito nostro aliquibus in Ioaeis experimur. Petimus itaque abs te Iliastrissime nomine ut in eadem erga nos voluntate ae benevolentia permaneroe velis utque nostris hominibus , quoties ad' ea littora naves appuleis rint pro solita humanitate tua favere & adjumento esse pergas: tibique persuadeas nihil nos beneficii loco abs te petere quod non eodem studio vel Tibi vel tuis reddere , siquando similis

occasio nobis dabitur, parati erimus. Mestmonasterrio. Dat. 7. N emb. I 6 so.

dignat. Consilii sigillo

37쪽

ILLUSTRI & MAGNIFICO

Civitatis Gedanensis Senatui.

Magnisci atque Amplissimi Domini Amici Charissimi.

U Requentes ad nos literae mercatorum nostrorum, qui Borussae per oram negotiantur, allatae sunt. , quibus tributum grave quoddam di insolitum nuper in magno Polonorum Concilio imponi sibi queruntur; ut decimam scilicet facultatum suarum omnium partem sublevando Scotorum regi, nostro hosti, suppeditarent. Quod cum juri Gentium contrarium plane sit, tractari hunc in modum hospites & mercatores, iniquissimum etiam, ut cujus tyrannide sint domi, divina ope, liberati, iidem in alicua Republica stipendia persolvere cogerentur, non dubitamus quin pro illa libertate, qua frui vos

intelligimus, tam grave onus mercatoribus imperari in urbe vestra pati nolitis ue in qua amicitiam & commercium, nec sine magno vestrae civitatis emolumento, per tot annos habuere. Si est igitur ut nostrorum hominum apud vos mercaturam facientium tutelam suscipere velitis, quod quidem cum ab aequitate & prudentia vestra, tum etiam a dignitate splendidissimae urbis haud dubitanter expectamus , eam opem ram dabimus, ut gratissimum id esse nobis omni tempore sentiatis ; quoties in ditione nostra

38쪽

Gedaneuses vel negotia habuerint, vel nauta . quod siepe fit, ad portus nostros appulerint.Wsm-asterio. Dar. 6. Feb: I 6 O.

π Iteras tuas hujus mensis quinto decimo mmproia ad nos datas accepimus. In quibus significas te a rege Porrugalba ad Partamentum Reipyb: A glia missum esse : quo autem muneris titulo, sive Legati sive Agentis, sive Internuntii non dicis ue id quod ex literis quas a rege habes commendat itias sive credentiales intelligere velimus; quarum exemplar, ad nos poteris quam primum mittere; simul & illud scire, satisne plena potestate instructus venias ad eas injurias expiandas, damnaque ea resarcienda quae a Rege vestro illata huic Reipubr sunt: dum hostem nostrum tota aestate proximi suis portubus tutatus Classem Aetticanam in rebel les & perfugas quos eo usque insecuta erat, impetum facere parantem cohibuit, hostem ab invadendis nostris non cohibuit. De his omnibus ut satisfacias, si ampla dc libera mandata accepisse te scripseris, & illarum quas diximus literarum exemplar una miseris, deinceps curabimus , ut ad nos fide publica primo quoque tempore tuto commeare possis: ubi cum regis literaep er lectae fuerint, tibi, quae mandata porro attulisti, ea libere exponens a facultas dabitur.

39쪽

Partim entum

REIPUB. ANGLIAE

Serenissimo Principi D. Ferdinando

L Iteras Celsituά-is Vestra za. Aprilis I 6s r.

Flororia datas dc a Residente Vestro Domi uo Americo Saluisti nobis redditas accepimus, in quibus Aulieo nomini quantopere sive at C Atudo vestra, Gentemque eam quanti faciat faciale perspicimus, id quod non solui a Mercatores nostri, qui in portubus vestris multos jam annos negotiantur , Verum etiam Adolescentes quique nostrae nationis nobilissimi atque honestis si mi, qui vestras per urbes aut iter secere , aut excolendi ingenii causa commorati sunt, testantur atque confirmant, quae cum nobis pergrata sane sint, & acceptissima, tum hoc etiam atque etiam petimus, ut quo animo, quoque studio in nostros mercatores , aliosque nostrae Reipub Cives Hetruscam ditionem peragrantes, Serenitas Vestra consuevit esse, in eo velit perseverare: nosque vicissim pollicemur atque recipimus , quod ad Parummium attinet, nihil de suturum, quod de commercio & amicitiae inu tuae , quae inter utramque Gentem jam diu in veteravit, firmandae ac stabiliendae possit conducer ὸ

40쪽

dMere , quam quidem omnibus utrinque humanitatis ossiciis, mutuaque observantia , in perpetuum conservari cupimus , atque Opta

mus.

Vestinonasterio. 2o. Ianuarii I 6 I. Subscripsit ce' Pari amenti sigillum appinisecis

Prolocutor Parumenti Reipub. Aetlia. Parumentum

REIPUB. ANGLIAE

Illustri Cr magnisco Civitatis Ham- burgenses Senatui,

, SALUTEM.

A-lissimi maPifici spectabiles viri. Amisi charissimi.

D Ariamentum Reipub. Aulia, cum antiquam amicitiam, mutuumque commercium, quae inter gentem Anglicam Vestramque civitatem est, continuatum magnopere Vellet dc conservatum, haud ita pridem Acbardum Bracbais aramigerum Residentis Munere praeditum illuc misit, eique inter alia mandata eo spectantia disertis

SEARCH

MENU NAVIGATION