Literae pseudosenatûs Anglicani, Cromwellii, reliquorum perduellium nomine ac jussu conscriptae a Joanne Miltono

발행: 1676년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

51쪽

Partamentum Reipub. Angliae, Serenissimo Principi

FREDERICO TERTIO

SALUTE Μ. Serenissime cy mimi illime Rex, T Iteras Vestrae Majestatis undevigesimo proxi---mi Decembris ad Partamentum Reipub. Angliae ab arce regia Haphniae datas Per Virum Nobilem mur cum Mirum en RUM iet de Lyfac er accepimus , eoque animi affectu quem res illic propositae merentur libentissime perlegimus , Vestraeque Majestati persuasum hoc esse Cupimus, eundem animum , eadem Veteris amicitiae commercii, ac necessitudinis quae Angliae cum Dania per tot annos intercessit comtinuandae & conservandae studia quae in Majestate Uestra sunt in nobis quoque esse , haud nescientes, quamvis divinae Providentiae visum sit gentem hanc tam benigne dc placidE respicienti receptam apud nos prioris negiminis formam in melius mutare, easdem tamen utrinquexationes, eadem in commune commoda, eumdem mutuo usum atque liberum commercium ,

52쪽

priorem obtinere, utrasque etiam obIigare ut Comminem dent operam Foedera illa quam utilissima sibi mutuo reddendo ut amicitiam quoque propriorem ac stabiliorem indies reddant ; Cumque Vestrae Majestati placuerit ea persequi consilia quae in literis vestris regiis scripta sunt, Partamentum eadem amplecti sum alacritate omni ac fide paratum erito eaque omnia pro virili sua parte conferre quae illum ad finem conducere arbitrabuntur 3 Sibique persuadent, Majestatem Vestram hac de causa , ea itidem consilia capturum esse adhanc rempub. spectantia cui etiam provisum pactis prioribus est ; quae ad hasce res facere possint ab Majestate Uestra nobis tam cupientibus propositas. Partamentum interea Maiestati Vestrae ac populo laelicitatem prosperaque omnia precatur. Datis me onasterio die

Sub Sigillo Partamenti subscripsit ejus

3 nomine atque authoritate Prolocutor Partimωti Reipub. Aulia.

53쪽

Pallamentum Reipub. Angliae Illustribus Q magnificis Hanseaticarum Civitatum. Pro

. consulibus ac Senatoribus,

SALUTEM. .

I lamerimm Reipubl. Auliis, literad Festras sextodecimo Ja arii proxime elapsi datas, Perque vestrum publicum Ministrum Leonem ab Aissema allatas accepit atqine perlegit, eumqque ex earum authoritate audivit, qui & vestrarum Civitatum erga hanc Rempub. propensum di amicum animum exposuit & antiqua illa inter easdem amicitia ut porro maneat petiVit. Mariamentum itaque pro se testatur atque

confirmat pergratum sibi esse , pristinam illam amicitiam ac necessitudinem quae huic Genticum illis Civitatibus intercessit dc renovari ratamque permanere, seque fore paratum quavis cis occasione commodum oblata quod verbis in se lixecipis id reipsa solide praestare, eademque fidedi integritate antiqui illi amici Sc foederati sui lut secum agant expectat: quae autem praeterea Residens vester speciatim in mandatis habuit, Qua ea ad Gincitam diaIM integra a nobis re

54쪽

missa fuerint, quaeque proposuisset ibidem cori- mltata, Responsum illic atque transactum cum eo ita suit, prout quidque maxime cumaequalitate. & ratione consentire visum in , quod de Residens Uester reminciare ad vos poterit :cums prudentia & spectata probitas collata in eum a vobis publici muneris nota dignum praedicat. Datis Memno aerio die Aprilis ann. Dom. I 6 32' .

Sub Sigillo Partamenti subscripsit ejusque, nomine &Authoritate Prolocutor Partimenta Re M. Aulis

Par lamentum

REI PUB. ANGLI EIEustri m Magnifico civitatis

Hamburgensis Senatui

, quinto decimo Januarii proxime elapsi Ham- burgo datas , perque nobilem Virum Domii num Leonem ab A sema vestrum & caeterarum civitatum Hanseaticarum Residentem allatas

B accepit

55쪽

accepit atque perlegit, eumque ex earum authoritate audivit, & quae amplius ab vestra Civitate mandata speciatim habuit, de iis ad Milium Status remi sit, quibus ut excipererit quae ab eo proponerentur, deque iis quae iusta se aequa viderentur, eum eo quam primum transigerent, authores suimus 3 quod etiam exinde factum est. Utque Partamentum earum rerum quae a vobis afferentur debitam rationem semper se esse habiturum ostendit, suumque erga vestra civitatem singulare studium, misso illuc Residente suo, ibique manere iusso, testatum reddidit; ita vicissim expectat dc merito quidem postulat a vobis aequa reddi iis in rebus ruae hujus Reipub. ex usu, ab suo dicto Resia ente suoque nomine vestrae civitati, antiqumtus amicae nobis & foederatae, vel jam exposita vel inposterum exponenda erunt.

Sub sigillo Partamenti subscripsit ejus

nomine atque authoritate vlocutor Partamenti Reipub. AElia.

56쪽

Concilium Status Reipublicae Angliae. Serenissimo Principi

D. FERDINANDO SECUNDO

' Magno Duci Hetruriae

SALUTEM.

C O N ci LIU M status cum a Carolo LM - laudo qui in Portu Celsitudinis Uestrae L burnensi, mercatorum Anglicorum negotia Irocurat , certius per literas fieret quatuor-ecim Naves praesidiarias Foederatorum Belgarum in eum Portum nuper Venisse , qui naves Anglorum in ip Portu vestro aut incensuros se esse aut depremaros minati palam sunt , V stramque Serenitatem cujus fidem atque opem Anglis Mercatores ibi commorantes imploraverant , Obumensis Praesidii praefecto mandasse, uti illis Anglorum navibus auxilio esset, sui muneris atque ossicii judicavit esse, uti Celsitudinem Vestram certiorem faceret, quam huic Reipublicae gratissima sit benevolentia illa atque tutela quam mercatoribus Anglis tam

benigne praebuistis, Vestraeque Celsitudini promittit atque in se recipit mansuram apud de in

omne tempus hujus bene meriti gratiam, paratumque se omni occasione sere parem amicitiam pariaque ossicia vestro Populo reipsa praestare, Omniaque facere quae conservandae inter hanc

57쪽

hane Gentem atque Vestram solitae benevolentiae, atque commercio possint conducere. Cumque naves Foederatarum Belgii Provinciarum

inter ipsa de Foedere Colloquia a semetipsis oblata in Classem nostram summa cum perfidia non solum in ipsis Stationibus hostilia in ceptaverint quo in facinore DEUS, tanquam arbiter justissimus , advertari se illis atque insensum ostendit verum etiam in exterorum portubus naves mercatorum nostrorum capere aut demergere conatae sint, necessarium

etiam censuimus Scriptum hoc Partamenti Rei publicae Angliae ad Celsitudinem Vestram una mittere ; cujus emittendi occasionent dedere Controversiae inter hanc Rempub. & Belgis Provincias in praesentia coortae. Ex. quo Celsitudo Vestra facile perspiciat, quam iniqua, quam contra fra omne atque ius Gentium tacta lius Populi in hanc Rempub. extiterint , de quam ex animo Partamentum studuerit pu-hlicae Pacis causa amicitiam eorum & societatem pristinam retinuisse. Datis ab Aba Aula. Iulii a9. I 632. Subscripsit Concilii Nomine atque Authoritate

58쪽

Excellentissime Domine

cibum Status , deliberatione habita de illa chartula quam ' π.a I 632. ab EX l lentia Vestra accepit , tum etiam de illa quam in Concilio Status cum audiretur hujus mensis Vestra exhibuit Excellentia, ad binas illascha tutas Responsum hoc reddit , Partamentum Reipubl. Angliae firmam amicitiam bonamque Pacem , quae huic Reipub. est cum Hispaniarum Regia Majestate conservandi percupidum, ex quo idem primum Regis praedicti animum eodem inclinare Excellentia Vestra significavit, paratum semper fuisse eam utriusque gentis bono quam maxime firmare ac stabilire. Idque Concilium Status Parta menti nomine atque mandato suis chartulis aliquoties Excellentiae Uestrae demonstravit , & speciatim, prO- ut Excellentia Vestra petiverat, Commissarios delegit, quae & Excellentiam Vestram convenirent , ab eaque acciperent, quae ad praedictum finem conducentia proponerentur 3 quo in conventu eorum loco proponendorum visum est vobis generatim quaedam, quasi futuro praevia colloquio , exhibere , de quibus Concilio videbatur , Partamentum qui suus esset sensus chartis prioribus planum fecisse et tamen quo mulatius satisfieret , utque Excellentiae Vestrae nequa dubitatio restaret iis de rebus quae tum proposuerat, Concillum in ea chartula

quae

59쪽

dit eum Excellentia Vestra in Colloquium venire iis de rebus quae a parte Regiae Maiestatis praedictae in mandatis haberet tam de pristina amicitia quam de actione futura , de iis. etiam quae a nobis huius Reipub. nomine exhiberentur ; cumque ad singula veniretur ea, quae par esset, resque postularet, responsa dare: ad quatvisum est Excellentiae Vestrae nihilum respon. dere neque per duos pene menses in ea re ulte

rius progredi. Vestramque chartulam

36sa. datam Concilium ex eo tempore primam

ab Excellentia Vestra accepit, in eaque hoc se. Ium proponitis, uti pacis atque foederis articuli

inter Carolum Regem Duperum vestrumque Dominum M vembrM 163O. pacti denuo percurrantur , utque eius capita quaeque vel amplificentur vel immutentur pro temporum di rerum alio nunc Statu, necnon regendae Reipublicae krma immutata, quod cum nihil amplius esset, quam quod & nos in praedicta nostra chartula I summatim atque dilucide significaveramus , expectabat Concilium quosdam speciatim articulos ex eo foedere ab Excellentia Vestra propositum iri cum ea amplificatione iisque mutati onibus quarum facitis mentionem, cum alioqui nobis impossibile sit ullum aliud responsum hac de re dare quam quod jam dedimus. Verum cum Excellentia Vestra ex charta sua novissima dilationem ja

60쪽

nos eonferre videatur, Concilium idcirco charatulam Vestram praedictam datam quod Jue in ea propositum erat denuo inspexit, sequee eo quod illic est propositum , priore illa chartula Excellentiae Vestrae plenε satisfecisse arbitratur, cui & hoc solum potest adjicere, se, cum Excellentiae Vestrae videbitur, vel ex foederibus jam sectis vel alio quovis modo ejus

modi ferre conditiones quae ad praesentem re-Tum ac temporum Statum erunt accom datae , quibus a parte Vestra fiundari amicitiam vestis , ea vobis response exinde redditurum quae ab se ad ea reddi aequum erit, quaeque Partamentum in eodem perseverare studiis testentur, illibatam atque firmam cum rege vestro Domino amicitiam conservandis. Eaque ut augescat etiam, Partamentum omnem honestam seque dignam operam pro se quidem dabit. Concilium praeterea sul officii ducit esse ,

Excellentiam Vestram illius nostrae chartulae Januarii 3 o. 16s I. ad vos datae admoneri, cui cum Excellentia Vestra responsum nondum dederit , instamus proinde atque expectamus ut

Partamento , de qua illic re secta mentio est, satisfactio detur.

SEARCH

MENU NAVIGATION