Celeberr. virorum apologiae pro R.D. Carolo Musitano adversus Petrum Antonium De Martino ... qui trutinam medicam anno 1688. Venetijs typis editam, quâ harveana sanguinis circulatio. Aliaeque recentiorum medicorum sententiae statuminantur, temerè, et

발행: 1700년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ceres, qui Galenteorum suseiperent patrocinIum, & calamum in

meam Trutinam arriperent; at semper nequior caulae canis latrat. si

est insanus, insania sua pascat animum: si propria pellie contentus, S pientis pelle se non induat. Aliena rei medicat opera apposite, & O bis Litterarii plausu confutare non omnibus, sed paucis datur, Martiano autem illa tantiim arietare, non vero impugnare permittitur: ideoque ut Venusinin in arte I tica inquit: iLudere qui nescit, campestribus abstinet armis. Ei lib. I. Epist.

Non cui s homini contingit adire corinthum. Utin m resipisceret Maninus, sitisque consuleret rebus, de calamum ἰquo totam Galenicorum Synagogam conspurcavit, ubi cervi cornua, abjiceret, atq; ad consuetum rediret ligonem. Hyacinthe igitur vix Clarissime, opus Martinianum, quod tibi mitto, mox typis editum Neapoli, ociosis horis, pervolve, tui'; studiis in conscribenda Encyclopaedia, seu scientiarum omnium orbe, quasi Celeberrima Bibliotheca, a doctioribus non paucis expectata quam utinam cito evulgares) intermissis, perliba; si tamen tibi est in similibus insultitatibus t rendi tempus. Non me fugit tuum palatum pretiosis sapientiae epulis assiletum resputurum illiterati Critici ita abjectum obortum, cui prum a Grammatices Rudimenta desunt, poteris proinde aliquantispertamen oculis perlusi rare, quia tuae cruditae lucubrationes ad hujus Responsi Trutinae Medicae comparationem videbuntur dulciores, Mjucundiores, illos aemulans pictores, qui ut alicujus mulieris venustas magis elucescat, prope deformem depingere solent. Et si in hoc famoso libello Martiniano Revisoribus ejus ineptiarum, & errorum grammaticalium nimium misericordibus non sufficienter expuncto, colligere non poteris E stercoro gemmas, ut ex Ennii operibus faciebat V gilius; saltem tamen ad cachinnos ingeminandos ansam habebis, perspicies'; etiam bardos Sapientiae amictu se induere audere, ut inter virtute praeditos compareant. Vellem prosectb suatn retundere insaniam, nc cum suis triumphum caneret, & cuncta ad hoci mihi suppetunt ; attamen quia in mesocietatesque nostras tua quam maxime halet authoritas, quid a me factum cupias, paucis aperi, tuo namque judicio addam calculum. Interim vale, vive, meque constanter ama.

Neapoli Kalendis Iulii

72쪽

VIRIS CELEBERRIMIS, ET ERUDITIS SI

mis Medicinae, ac Anatomes Restauratoribus, in in

Republica Genevens Professoribus

DANIELI CLERICOET

IOH. IACOBO MANGETO

Amicis meis Perpetuum Colendissimis.

CAROLUS MUSITANUS

S. . P. D. Mnia tempus habet, & temporis cursu cuncta vicistitudinem in Orbe patiuntur . nosinet aetatum successu novos moros, novas cogitationes,

novasque animi indoles subimus ; & homine qui in puerili, juvenili, & provectiori vivit aetat e, in consistenti, & occidua alium , & totum degenerem ab illo quisque intuetur, & tandem fato concidere necesse est :Tempora labumur, tacitisuesenescimus an s. . Veterum dogmata, quae per aliquot mille annorum aetatem glorIosὸ sustinuerunt, postremo sua ruerunt mole, M Graeca Sapientia vcteresque doctrinae jam faste sunt aniles. Sola Caleni doctrina propter duodecim faeculoruim cursum in hominum phantasiis .iltissimas fixit radices, & nunc mucida in paucissimis hirco pervicacioribus viret quia est caloris, Sc frigoris inventum, quod indoctiorum in eniacile tenet. Primi illi homines glandibus vescebantur, & etiam modo

73쪽

hujus farinae reperiuntur homines, qui spreto pane, tanquam sues ad primitivas confugiunt glandes. Natura nostris hisce temporibus medicinae aerarium primoribus medicis in propatulu posuit, unde nova cinerserunt phoenomena, quae nunquam prisca artas excogitare potuit, adeo judicio subacta, ratione perspecta, experientia confirmata, & usu recepta, ut ambigere valde sit temerarium: adeo novam medicaminum supellectilem ipsam et natura C hvmiae ope citam, tutam, & jucundam detexit, ut qualiumcuoque morborum sanationes, obstupente Pandora, felicissime succedant, unde lepra,cachegia, hydrops, diabetes, asthina, Lues Venerea, ipsissima pestis,&c. quos nunquam praeterita aetas expulsos agnovit, nunc pollenti recentiorum remediorum entclechia debellati, & a corporibus e terminati conspiciuntur: imb non exilis morientium numerus, ac quisitis summae energiae arcanis, ad vitam revocantur. Nec Galen

Corum armentum resipiscit, & ad meliorem se recipit frugem, sed in cadem perfidia vivit, N perit, & tanquam sues isti Sectarii semper profviditis in quatuor humoribus, aliisque spurcitiis obvolvuntur, ut hirudines pravo se nutriunt sanguine, ceu scarabaei stercoribus saginantur, & ex his lauta parant fercula. Galeni doctrina Atheismum sapit, atque Christi scholae adversatur, quamobrem illius dogmata a Christianorum mente ableganda. Fuit Galerim Atheus, ut patet ex libro, in uiro probat animi mores corporis temperaturam siqui cap. ME. t lib. de Pij. pus cap. y Sectariorum comparatione Christianorum in omnibus adversis ad mortem usque irridet constantiam. Et lib. 1. de diss pus cap. 3. Mosiis, & Christi scholas obtrectavir, & tamen isti antiquarii medici de errore, in quo 'ersantur admoneri, & resipiscere nolunt, jed more pecudum eunt, quis itum est, S non qubeundum. Aristetis Theophrasininsium una habentur Veneratione. Galenum etiam fortassE ut inquit Eusebius lib. s. Historia Ecclesiasticae cap. 27.ὶ nonnulli summo venerantur. Hi ergb tum insidelium artibus ad erroris sui sententiam roborandam abutuntur, tum solerti Impiorum astutia, subtilitate simplicem, ac synceram divinarum scripturatum fidem adulterant. Hinc ego Christiana pietate motus Galeni, M Sectariorum pr/va trutinavi dogmata, & eorum crassam Minervam, & fallitatem detexi, nec proinde aliquibus profeci, quiam eadem damnatione mori destinarunt, esto eorum praV m do-

74쪽

attamen Galeni statum Synagoga dentibus in me stridcbant,& ve- luti cancs tingebant, ego ridebam, & illi rabiem simulabant, nec

qui iquam, qui meam Trutinam oppugnaret, inventus fuit, tantum quidam Homullis Mulo Medicus Mosonensis, Petrus Antonius de Maraiino , G lenistarum opprobrium temerario ausu calamum in Tru- . linam exacuit, praestatet Sarculum, non Calamam .exacui sic .vc-

cum iste simplicissimum fovet Idiotismum, S tamen Sciolus haberia flectat, δc falsa opinione veluti turgida bulla, sed intus inanis, intumescit. Penc innumeras in grammatica commisit hcereses ' o thographiamque eversit: sed quas doruinas in lucem edere potuit

nec Hippocratem, nec Gale m lcgere scii 3 Legit, ut Asi Nusquem Augustinus de Suessa docuit, sed ab asino lanam, O' barbaras'

antiquis saeculis inauditas doctrinas. O' resupinatam i noran- - tiam. O Temerarium, de Miserabilem Censorem. Trutinae do . mala non intellexis, consul tiones non percepit, & rationes non . enodavit, sed in suo robore permanserunt, quia perperam acceptrideoque extra rem locutus. Sicut Poeta ille, sua carmina, quia in c cinne figulus decantabat, omnia vasa, quae ipse finxerat, conis stinxit: ita, qWia Varium incondite scribens, in meam Trutinam latravit, A ceu A si Nus rudit, profecto illi deberem cueuthitinum conterere caput. Scribendi occasionem in Trutinam Martinin de-: clarat in sici operis praeludio, ita inquiens : Trutinans usque adhuc, contra Galenisus, o maius Peripateticos mordari sonitu epicinium canis; maximaque audacia tumes ου Galenum repercutit, realemphilosophorum scholam ossendit, medicaeque facultatis excessentiores patronos livido senmone deturpat, o deturpatos deludit. Et paulo infra inquit: Hinc, ne tanti facinoris, Uru, relinquatur inultum , sive ut meae promissioni sati faciam qua tempore mei docto asin, Salerni, gratia suorum, medicinae amii tum peram promisi, quousque reget os, dum spiritus arctm, si per

Peripateticam, o Galenicam rutari sententi m. O' eximium rabulam, o praeciarum advocatum, d scocundum patronum Aristotelis. Caleni patrocinium r Collegii Salernitani Barbatissimi Patres tempore doctoratus jurejurando tyrones, ut jurent in verba Galeni, in x et ba Athei, cogunt, & ex hoc capite Martinus magistrum Galenum tueri conatur. Plaeterea Martim ex benignitate Collegii doctoratus

75쪽

diploma recepit ; textum enim recitando, a praefationis priiacipis: ad finem, usque quot vcrba protulit, tot in grammatica enunciavid. ci rores, S pluries memoria desecit, & lingua faucibus haesit; unde a Barbatis Patribus octo nigras habuit fabas , & reprobus effectus singultiens in lacrymarui urimbrem misellus meliorem animae partem solvebar. Hinc Salernitani Patres ejus ignaviae temeritati conjunctae miserti, in lacrymarum, & amicorum gratiam gratiose ad doctoratus apicem evexerunt, & in ignorantiae poenam pro Lai rea corolla diademate ex hel sine, & linoaoste redimitus tempora

in Collegio apparere necesse fuit, & ipse pro tot sibi collatis benefactis se publico chirographo devinxit Salernitanum Collegium

defensurum, quous uel reges os , dum Spiritus arctus. Non tantum Trutinam non expugnavit, vertim nec oppugnavit, sed sanguinis gyrema puerilibus argumentis in susticientibus rationibus, nullaque aut opsia armatus temord lacessc re ausus fuit Contra omnem evi

dentiam: atqui quanto cachinno exceptus, delusus & exibilatus fuit, nec tot erubuit contumeliis; hinc b felicem vultum sin non apprehendendo ignominias, si felicitas in ignominiis reperitur,) 6 ejus inquam felicissimum vultum, qui ex tot ignaviae coloribus nunquEm colorari potuit, nigrum enim est coloris incapax. Hoc admiror hunc per tot ignominias nunquam aestimationem amisisse, quia hanc niinquam habuit; non enim quisquam, quod non habet amittere potest. O' summam idiotarum felicitatem ss Non ego, Peritissimi Domini, Martinum ad literariam provocavi palaestram; quia est tanquam Ast Nus ad lyram, S ineptus non impugnatur, sed deridetur, nec ad improbandos ejus errores at g

mentis utar, sat alii Clarissimi Viri crassam huius doctoris ignoran tiam, & errata exhibitavere. . Vobis, Excellentissimi C L ERIC E & MANGE TE, omnis consummatae sapientiae Viri, duo majora Medicinae & Anatomes luminaria, qui omnem in studiis aeta- . tem contrivistis, vobis tantummodo officiose natura sui aerarii cu .stodiam demandavit, quod penu nunc exhaustum conspicitur, Min plura volumina foro medico accepta, & collaudata ita redactum, in jure merito vestro labore, & industria sub umbra anato me, M medicina quisque citra laborem vestris in voluminibus in lucemodius frui potust; V ibis, inquam, Martinianum opus, Responsim

76쪽

natisa Mericae Musitani mitto, ut miraculum in natura admiremini Asi Nus peperit, ac Brutalc hujus doctoris non cordati, sed Co- dati Ingenium contemplemini. Hic libellus in authoris convicium cessit,& saepe unius ignominia est alterius gloria. Jactabundus scripsit, cupiens ex hoc libello vulgarem captare gloriam, & apud omnes ingenio celebrem, M admiratione dignum existinaari, sed ---sibimet opprobrium fecit sempiternum. Legite, omnigenae eruditionis peritissimi Domini, quodcumque sit hoc bardum Martinianum opus, non enim nocebit, si animum praecipue in melioribus indefatigabilem studiis quandoque oblectare, M post seria in jocis, & cachinnis tempus traducere affectatis, Galenistam ridiculum magistro Gulgo non absimilem invenietis, & tandem hujus Minini inepta doctrina erit ita dulcis velut philomelae cantus, sed phil ornetae rudibilis in mense Maii. Tandem Encyclopedici vir

valete, vivitu, meque constanter amato. Neapoli ex Mutiti ix. Kal. Iunii

77쪽

VI R O CL AE RISSIMO

Medicina Prosessori Experienti ino

DANIEL cI ERIGUS

tammas Tibi ago gratias, Vir Excellentissime, quod me in Doctorum Visorum albo adscribete dignatus fueris, quos veluti disceptatores elegisti in lite a nescio quo, medicum se fingente, , Tibi nuper mota. Is sane honos a Te mihi habitus cui impar omnino sum. Sententiam tamen rogatus, quid super hac re cogitem paucis riim. Adversarii tui sortem non possum .nlere, qui, sibi uni sapere visus, dum nihil nisi Vederes S: Veterem Medicinam crepat, quid sibi velit nescit. Si ipsi probe nota esset omnis Veterum ratio, imo si Veterum, quos tantopere extollit, vestigiis iniis larer, cum neutiquam inscitum haberes. Maxima semper libertate. ab omni aevo, mihi videntur usi Medicorum filii in admittendis, pro arbitrio, vel rejiciendis decessorum suorum placitis. Ut ab Hippocrate, qui Artis nobilissimae fundamenta jecit, incipiam, an ille, propri r familiae, utut Diis originem & artem suam accertam fercniis, luminibus conrentus, saeculi sui inventa repudiavit Θ .- i minimE

78쪽

m insine gentium, sed Asclcpiadarum suorum Uretiati s ph lototaphiae, quae modo illucescere coeperat, face illustrare In an ino ha buit; quo ipse ex Empiricorum, quales erant proavi sui, subselliis ad Medicinae nascentis dictaturam evectus, immortale tibi nomen fecit. Nec ideo ipsius scitis usque adeo acquievere illum prox me secuti, ut nihil sibi praeterea exquirendum arbitrati sint. Quin vix clapsum est integrum faeculii in clim 'pi Cnidius, nova methodo medendi usus, non phlebotomiam modo, sed de καθαραν, duo inconcussa Asclepiadeae Medicinae fundamenta, subversum ivit, quo in consilio adstipulatorem habuit, tam YHippocrati secundum, ira se ratum, Discipulum suum. Tum simul, improbo labore indefessoque studio excoli coepit ABιίοmr, Hippocratis tempore admo- dum rudis, non modo a laudato Erasi iraso, sed do ab Herophilo, quem Co nomine summis extulit laudibus vetustas; quique dum disciplinae istius pomoeria pro virili ampliat, pulsuum scientiam, eidem Hippocrati pene i notam, curios c tradit. Iiis ita se habentibus, clim Antiquitas, ut Plinii verbis utar mare videretur sima, duobus post saeculis, Pompeii Magni aetate,

exortus Asclepiussis Prusiensis, atque in veteres omnes det, .ic Chatu Democriti Plillosophiam in Medicinam introduxit, unde nova su- bito toti arti facies. Ab eo tempore novae subinde sectae, inter quas 'Metboica, auctore Themisone, praecipua, novas medendi leges condere non cessarunt 3 quas, in Scenam, sub Marco Aurelio, ingressus Galenus, omnes prostigare, atque Hippocratis Medicinam re stimere. aggressus est. Utrum a scopo aberrarit nec ne s an sua pro Hy cruis venditarit, non est jam inquircndi locus. Hoc unum 6bservasse sufficiat, tantam ejus fuisse authoritatem, seu, ut verius

dicam, tantam fuisse succedentium Medicorum segnitiem de vecordiam, per integra propemodum decem saecula, ut nihil plane novi , ab iis inventum sic, donec tandem capu extulerunt Arabes.li sane, Galeno caeteroquin addicti, Alchimiam, artem antiquam medico usui accommodare coepisse videntur. Quae ab eo tempore, superiori .scilicet & hoc nostro desinente saeculo, arti nostrae acces rint, seu Cbmiam. seu Aὰatomen , seu rectiorem de aliis nibus ad eandem artem spectantibus judicandi rationem a '

79쪽

Hactenus dicta adversario tuo, Vir Excellentissime, ritὶ penta tanda erant, ut d sceret quo pacto dies diem docuerit, α videaret omnibus semper licitum fuisse Spartam quam nacti erant o nare , nec ulli praereptam occasionem Veterum placitis alitu id addendi , aut ea, pro lubitu, corrigendi. Id sibi juris Veteres ipsi, ita nobis vocati, cum tribuerint, respectu antiquiorum, quidni A nos eo gaudeamus non video Z An d contra, servili modo, ne latum unguem ab eorundem veterum sententia decedemus,5 quia sanguinem , pretiosum illum vitae laticem in circulum indesinenter agi ignoraverunt, oculis nostris su per hac re non credemus, aut quia Chymica non tractarunt, ne aquam quidem rosarum stillatitiam attingemus Z Absit ut unquam talia & tam absurda mediremur, quin egregiis temporum nostrorum inventis frui, & ea, pervicaci stultitia, non admittentes, non ad cpάγουο modo Arcadas, ut Tu censes, sed ad Anticyras ipsas amat dare liceat. Ita affectis reditum in saniorem mentem exopto, Tibi vero qui gravissimi, eorum morbi causarum & remediorum momenta, eximia Tua Trativi, ponderare apprimὸ nosti, fausta omnia animitus adprecor. Iale, Vir Excellentissime, & eorum loco habe , qui excultissimi ingenii Tui dotes , omai ex Parxe,

Ex finibus Allobroguris. die Iulii anni

Tibi addictis imum CLERICUM M. Di

80쪽

PIRO MOBILISSIMO.' Praeclaristi mo Domi o D

CAROLO MUSITANO

IOHAN IACOBUS MANGETUs

On est quod mireris, Vir Clarissime, si Inter tot Genii tui vel E in Medicis excelsi gratos susceptores unus assurgat Dominus Ma/tinus multorum plausibus insensus Veritas jam ab ipsis mundi cunis non ita universim exculta est , quin suos omni tempore & contemptores & hostes nacta sit, Solque etiam ipse splendidissima Omnipotentis manus creatura generis humani maximo bono efformata inter admiratores, imo etiam adoratores, Inoratos vidit populos qui non tantum maledictis ipsum assicerent, sed etiam telis seis,, si ita per vires longh inferiores licuisser, impeterent. Cerebrum idem inon omnibus concessum, atque non minor in ejus constitutione intima, quam in vultus lineamentis rcperitur Varietas, unde tam v riae in scientiis exurgunt sententiae, imo quandoque sententiarum monstia, quarum authores quibusdam irridendi, multis sane ac fouesant aequioribus miserandi videntur. Horum exemplo, Vir Clarin o

SEARCH

MENU NAVIGATION