Dissertatio medica, inauguralis, de affectibus animi

발행: 1782년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ters, the convulsive contraction8 became asstrong andras frequent as ever. Brinasione, in pOwder, Was rubbed on the temples and cheeks without any visibi e essest. Suspec

Moeror, quanquam non tam celeriter agit, effectibus tamen certius, quam quilibet alius ex affectibus animi deprimentibu8, nocet. Vim systematis nervosi potentissime sedat, fluxum illius imminuens, et potesta

32쪽

DE AFFECTIBUS

3Otem, quam in omnes corporis partes habet, debilitans. Quantum ad potentiam ejus sedantem attinet, exemplum ejus admodum singulare sua in praxi notandi Culleno sagaci fuit subministrata. J Uulier, loco lionesto nata, post obitum consanguinei sibi

admodum cari, paroXysmis somnolentiae re iterati8 correpta. Hoc nonnulli insensibilitati praeter naturam magnae nulli vecognati, qui fato concesserat, desiderio tribuerunt, quod haud dubie a moerore diuturno nimioque profectum. Motus a Voluntate pendentes debiles efficit, perspirationem ' minuit, et vim cordis circuitusque adeo languefacit, ut is, in quem invasiit, frequenter suspirare cogatur, quo transiitu Insanguinis per pulmones promoveat. Ut

corpus contagioni ' in primis obnoxium

evadat,

Robinson, Food and Distharges, P. 77. Sanctor. de Perspir. 7. n. IS. Hinc di arrhoea ex moerore, Bagliv. Hal. Elem. Phys. tom. V. P. S83.' Intra duas horas ex peste extinctus post insignem moerorem ; .Recueti suae la Peste, p. et . Haller, ibid.

33쪽

evadat, et schirrus et cancer mirum in modum ingravescant facit. Noxas, quibus ventriculum viresque concoctrices assicere solet, hoc modo vivide depingit Baglivius: Qui laborant animi pathemate corripi potissimum solent morbis ventriculi : Ut

inter caeteros Observamus in moerentibus, qui conqueruntur primo de languore ventriculi, mox vero de in appetentia, oris amaritie, et siti circa horas matutinas, cruditatibus acidis et nidorosis, flatibus, et tensionibus hypochondriorum, aliisque laesae chylos eos malis t. V Gangraenam in vulneribus eXcitat, et debilitas summa, quam functionibus et vitalibus et naturalibus infert, cur scorbutum, Ansonio celebri orbem

terrarum circumnaVigante, adeo graVem reddiderit, clare evidenterque eXponit. De nique, in animo humano adeo penitus insidet,

34쪽

sa DE AFFECTI B Us

det, Ut etiam opto ', remediomaliis in exemi lis praesentissimo, nequeat depelli. Priore argumenti parte, quantum Potui, illustrata, proXimum est Ut alteram exequar.

II. Quatenus in Morbis inferendis vel tollendis υaleant Animi AmeriIus.

Quod utilitatem affectuum in morbis curandis spectat, ex iis, quae de effectibus eorum in corpus supra sunt comprehensa, facile colligi potest, mihi in animo esse super hac argumenti parte quam paucissimis diseserere.

Excitantes affectus in melancholia circulos laetos et jucundos frequentando pro-moVere, eXperientia teste, Plus profuit, quam potentissima e medicamentis nervinis et exhilarantibus adhibere, quae Materiam Medicam cxecuti tantis laudibus extulerunt. Hoc eXemplo, qUOd bene novi, probare

Young, Opium, p. 28. Haller, ibid.

35쪽

probare et illustrare possum. Foemina generosa, quae mediam aetatem attigerat, multosque liberos pepererat, cui inerant omnes fere temperamenti melancholici notae, quanquam aliter ex toto sana, moestitia insuperabili correpta est, et notionibus, quae ab insania mera non multum alienae fuerunt, indulgere coepit. Medicus arcessitus efficacissima e remediis modo possitis curavit praecipienda; sed, tribus quatilorve hebdomadis elapsis, eam semet nihilo melius habere reperit. Igitur naturam morbi compertam jam habens ei plane affirmavit, ni in publicum prodiret et hilaritati laetitiaeque semet magis dederet, se eam ad sanitatem reductum iri sperare non posse. Hoc monituque amicorum inducta rationis vivendi ei praescriptae periculum fecit, et brevi, nullis aliis remediis adhibitis, ex toto restituta est. Quantum affectus animi ad morbos de Pellendos conferant, non aliunde meliUS,

quam eX eo quod singulis diebus incidere Omnes norunt, intelligi potest. AEgrotos e

E morbis

36쪽

morbis per usum nugatoriorUm et inertium remediorum convalescere saepissime videm is, quod a fiducia, quam in illis et medicis qui illa praeceperant, collocaverant, haud dubie proficiscitur. Hinc reliquis medici dotibus adjungi debent vultus placidus moresque jucundi.

Si effectus moeroris in ventriculum nocivos supra dictos attentus consideraveriS, ambigi nequit, quin ei affectum toto coelo diversum e Xcitare conando, Occurrore Praecipuum dyspepsiae medendi consilium medico esse debeat. Quod vero summi momenti esse, et maximam medici, quantum judicare posse

sum, attentionem mereri videtur, est hoc, C memoria nunquam eXcidere debere, at fectus animum contristantes non parum in modum morborum contagiosorum agere

solere. Quandocunque igitur hi invadunt, illi ab his, quantum fieri potest, disjungantur, et affectus eX toto contrarii, quales sunt gaudium, spes, &c. omni ratione eX- citentur et foveantur. Quantum conveniathicce

37쪽

ANIMI.

hicce monitus, et eX iis, Ut opinor, quae supra de effectibus metus comprehensa sunt, et ex iis, quae Gregorium celebrem de Peste notare audiverim, patebit, sines nempe hujusce morbi funestos numeros S, quorum memoriam tot prodiderint auctore8, non, eo judice, eX toto naturae ejus malignae vel insanabili, sed magna eX parte quoque timori, quo eo conflictantes solent corripi, esse tribuendos '.

Quam tutum adversus contagi nem Corpus humanum reddant affectus excitantes,eXempla medicorum et theologorum, me

judice, clare evidenterque testantur. Ex aequo periculo Objiciuntur, et modo mi rando illaesi evadunt. Hoc a mente munia rite obeundi conscia oriatur oportet; Unde alacritate insolita praediti sunt, omni ille molestia, quae illis minima ex parte potest Ob-

esse, carent.

Quantum ad periculum potestatis metus tonicae et antispasmodicae in praXi faciendum attinet, mecici plerumque magis cauti

fuerunt, In praeleditionibus.

38쪽

36 DE AFFECTI BU

fuerunt, quam necessarium esse videtur. In tenerrimis infantibus, ob singultum, ad metum, quod ipse vidi, tuto et cum successu prosperrimo fuit decursum. Nec dubitare possumus, quin in multis aliis malis

gravissimis magnopere possit prodesse, si

nobiscum reputamus, quantopere furorem mania laborantium compescat, quamque frequenter dolorem dentium horrendum levet, instrumento chirurgico, ad eos e trahendos accommodato, tantum conspecto. Violentiores excitantes animi affectu8, quorum essectus adeo periculosos este sumus comperti, haud dubie, quantum in potestate nostra est, coercendi. Utrum Unquam necne, Irt remedia, velut ira in podagra, debeant adhiberi, admodum incertum este videtur. Quae Cullenus sagacissimus super hac re notat, ea serio attendenda : Thereare histories of cases of the goui, in Whichit is, sald, that, by great emotions of mind, by Wound 8, and by Other accidenis, thesymptonas have been suddenly reli eved, and never again returned: But ho v far these accidental

39쪽

accidental cures might be imitat ed by art, or mould succeed in Other cases, is, at least,

e tremely Uncertain Philosophi et theologi, et antiqUiores, et recentiores, ut affectus animi leniores colantur et foveantur, Ut turbulentiores vero coerceantur, eniXe suadent. Quae praedicant, ea, quod dolendum, despectui habentur. Quantum e re generis humani foret, si consiliis eorum parere sibi in animum possent induceret Nihil, enim, ad vitam longam et beatam reddendam plus valet conferre, quam affectus animi tranquillos, et ab omni molestia immunes, servare. Hoc pulcherrime describit acutus et doctus Hal-lerus. A laetitia, vita longa potissimum sustinetur, eoque refero academicorum Parismorum O, in sinu honestae voluptatis viventium summum senium ; et inter eos eminentem longaevitatem Fontenellii, nihil

volentis vehementius, quem nec irae morderent, . Firit Lines of the Practice of Physic, p. 396. ' Crebillonii, Duuerneyi, Winstowi, &c. Elem. Phys.

40쪽

38 DE AFFECTIBUS

derent, neque cupido de mentis tranquillitate e iciret

Argumento nunc ad finem perducto, tantum restat, ut omnibus hujus Academiae clarae Professoribus illustrissimis, praesertim vero celeberrimo Doctori BLACΚ, cujus beneficia, et publica et privata, nunquam mihi ex animo eXcident, grates Per

solvam. Hasser, ibid

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION