Casparis Barlaei, De coeli admirandis, habita in Illustri Amstelodamensium Schola, XI Febr. M D CXXXVI

발행: 1636년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

horum omnium exposcitis senescio didicimus poster pluria

ma, quae ignoravere veteres quae ignoramus nos, su8plebit ali-,

quando posterorum diligentia. Vt coelum sciamus, seculis opus estri aetatibus distant tempora moribus, Verbis veri cognitione hujus studium cum nepotibus par est dividi, ne aut nos sciavisse omnia, aut illi a majoribus nihil accepisse credantur.

Redeo ad sidera, quae calefacere omnes sentimus, at quomodo calefaciant,omnes ignoramus. Dubium, an calorem ex ipsis sideribus deserant radii, an attenuando Histrahendo aeris partes, faciant Aristotelem meum non capio, cum lucem rarefaciendo calorem gignere credulis persuadet. Etiam in hoc haereo quomodo stellae, quae luce calefaciunt exsiccant, alia virtute frige- faciantis humectent. Nec illud assequor quomodo Planetarum alius sit horridus frigidus, alius temperatus, alius cairdus, alius humidus & pluvius, alius serVidus, cum omnes nil praeter quam

lux & flamma, sint. Quaeritis, qua ratione lux hujus sideris i

strumentum&ministra calorem efficiat, alterius frigus 8 nescio. cur Capricornus reges efficiat Aquarius piscatores, Mercurius trapezitas,Orion venatores,nescio cur Saturnus in Leone felicitatem polliceatur , Mercuriu in Aquario Vates gigna: nescio. Quid sint macula istae, quae Lunam deturpant, luper ab oc siti oribus in Sole observatae sunt licet Xenophanes, in Luna habitare homines, eamque esse terram multarum urbium, montium, insularum. Portenta esse videntur sed tamen neque ille, qui dixit, jurare ausit, ita se rem haberes, neque ego assentiri. Quaeritis, qualirtute ad metallorum generationem, ad maris' ciprocos cursus, ad sympathiae Mantipathiae mirabiles essectus concurrant Θ nescio. Vultis scire, quodnam illud sit magneticae

virtutis robur , quod perpetuo spiramine Messiuvio ab oppositis

coeli plagis, etiam extra magnetem, exit nescio. Ad Influxus staderum Doccultas qualitates , Zylum ignorantiae nostrae, compellimur de quibus si scire desideratis, quid sint, quo nomine appellandae, reponam pudendum illud nescio Accedat ultimo tot naturae prodigiis , luminis generatio rutilasio hic iterum

haereo, an ambulet idem lumen moveatur de loco in locum an vero novi luminis de priori lumine continua generatione propagetur. Quodcunque dixeris, miraculo intricaris; quia temporis momento lumen pervastissima coeli, elementorum spacia quaquaversum, sine mora, sparsum esse, non spargi, observamus.

32쪽

Hoc quoque in abstruso positum in idem lumen terris osten. dant sidera, deserantque secum , cum occidunt an aliud atque aliud fundant mortalibus. Dixi de Coeles ea quae scio & quae nescio. Nec tamen veniam deprecabor, quod haec ignorare me fateor. Ignoravit hactenus omne seculum, designorant mecum,

qui se scire praefidentius autumant. Non possunt non tardes dis

ficulter cognosci , quae tam alte ab humanis oculis remota sunt. Debet scientia omnis originem sensui. at quam multa in coelo propter distantiam non videmus, non audimus, non tangimus, quae si propius admitteremur, patescerent sensibus Austis fuit dicere Democritus, omnium veterum subtilissimus, plures se illic mundos reperturum, alios coelos, alias terras, alia flumina, alios homines. Iam tanta locorum intercapedine si uncti aut nescimus res, aut temerarie creduli erramus. Si de coelo pronuncias set Socrates : Hoc unum se scire, quod nihil sciret, vera fuisset, aut minus saltem ironica oratio. Et sorte non lateret veritas, nisi

langueret labor noster Mindustria. Miramur non stare in apice philosephiam, qui indies proficimus peccando non omnes veri modos sciri , qui novos ineptiarum modos indies excogitamus. Quid non cultu corporis quotidie adjiciunt mortale ' quam non novam insaniam insanimus, in pileis, barbis, calceis, palliis, togis. Coelum ipsum stultitia petimus,' parum abest, uic Creatorem ipsum accuset lascivia humana male creati hominis Raditur vertex juveni, damnatis quae natura fecerat, gumentis, vili corio tegitur quaesita nuditas de singulis capilli, in consilium itur nutritur coma in frontes, luduntque iubae per colla per armos Batavi fumus ' Gallum habitu mentimur. In Septentrione at Arabiam capiti inspargimus edimus cum ambitione. in mensis plus quam Sybaritae sumus, in aulis Vertumni, in soro Harpyiae, in contractibus Cretenses. Quibus statura est longior, in semicirculum curvantur, ut breviores appareant quibus contra brevior est, cothurnati incedunt mendacio staturam adjuvant. Cum dementia nostra nondum absolverit partes suas, mirabimur adhuc discere sapientem

Quamobrem animum a terrenis curis subductum celo donate. haec domus, haec patria est hanc cogitate, quoties Vacat hominibus esse Multa restant discenda , quae in hunc usque diem ignoravimus Latissimum est scientiae pacium,latius ignorantiae.

Natura

33쪽

A as Natura sacra sua non recludit simul distribuit per intervalla, quae sciri cupit necdum dierum omnium Soles occiderunt docebunt sequentes, quod nesciVere priores qui sperat inveniri posse verum, veritati proximus est. Tunc rerum naturae gratias agite, cum in haec sacra admissi eritis haeremus in puncto. MD-lices videmur , cum agelli breve pactum Vel jugera aliquot metimur, quae in coelum translata, ne hordei quidem granulum faciant. Germaniam Rheno, Danubio claudimus Hispaniam Pyrenaeis, Mediterraneo: Sarmatiam Moeotide, glaciali Oceano late imperare se gloriantur reges, dum imperii fines gemino mari definiunt at haec ipsa e coelo spectantibus, nusquam apparent. Sursem ingentia spatia sunt, intervalla toto coelo divisa haec oculis animisque peragrate. Terram mariaque omnia obimus non multis mensibus in coelo seculis opus, ut abor tu in occasum perveniatur. Qui hic tuguriolo suo vivit pauper,

illic sedes Africa majores possidebit viritim distribue coeli partes,singuli latius Persarum rege imperabimus. & supererit adhuc locus novo possessori. Non illic de stillicidiis controversam movebit vicinus non tegula tegulam, non trabs trabem trudet. Si non communis erit coeli ponessio, divisi nulla erit querela. Nimis angustis hic domiciliis habitat animus. Cum orbibus, Sole. Luna, Iove rotari cupit MVolvi, ut omnia lustret magnum putant mortales, maria classibus implevisse, signa in Atlantide fixis se, ubi desunt terrae in Oceano , terras invenisse. Illud potius magnum, niversum hoc novisse, Meas sedes scrutari in anteces.sum,quas spe tenemus. Sed quod, inquies, operiae precium est haec investigasse, quae supra nos sunt Quo nullum majus est, nosse naturam latura auctorem Deum praeterquam quod hominem

stupore sui detineant, nec sordidae mercedis spe, sed miraculis erigant. Duo fiant in Coelo, quae detinent spectatorem majestas utilitas hanc deme, bla sussiciet majestas ad admirationem fingite hoc humani generis domicilium non regi , non foveri ab astris fingite octo a vagari sidera, vagari tantum nihilominus venerabile erit oculis spectaculum Sol Venerabilis Luna,venerabiles reliquae faces mirabimur, etiam si non cogitemus prodesse. Nec volo vos in contemplatione coelestium acquiescere viam inire volo, qua ad coelestia itur. Effugite animi vitia, jam coelum tenetis. Compescite cupiditatum impetus, evasistis terram. Qui cum mundo divortium fecit, in alium admissis est

Quis

34쪽

Quisquis peccator est, in luto haeret qui desinit esse emersi quibus gradibus proficimus in pietate, imus ad Superos. Quem

poenitet male actae Vitae, altior Pyreneis, Apennino est uinovis motibus honesti amorem imbibit, iter suum supra Lunta promovit. Qui iniquitatis impatiens sacramentum dixit reli ioni, inter Fixa stat qui denique virtutibus constaritiam addiderit, intra coelum receptus est. At, proh dolor, ea iam sint tempora, quibus coelum quisque sibi in terra fabricat, suos quisque Deo hic invenit xveneratur Avaro homini coelum sunt loculi1dolum nummus Ambitioso coelum sunt Imperatorum laquea- it pa imenta ala ia Deus, favor applaususque populi Libidinosio coelum est prostibulum , ea meretrix, ara sinus Thaidis , acrificia impurus sermo sutre os ulum. yranno coelum est effrenis licentia, Deus arbitrium Superstitioso coelum sunt sacri lapides, Deus vanitas, pietas simulatio, habitus pallium Cynici, professio, nocere proximo. Ita idololatriae se reum quiLQue facit, pro Deo habet,quicquid vehementer cupit Solliciti sumus de servis,sine quibus vixit sapientissimus Diogenes, sollicitide veste, sine qua ambulavit Bia, solliciti de domo, quam habebimus gratis in coelo solliciti de valetudine, Pae nunquam deest

honae menti solliciti de patrimoniis, quorum nos Is est possessio vexat. Exuit hos compedes,& virtutum impedimenta nullo labore ad coelos ambulat rerum humanarum securus animus A auri studium amabile est Amici, aurea cathena ligamini ne

adscendatis altius. At suavis est voluptas Amicidam sordida'c thena vincimini nihil erectius honoris studio Amicidam lenia dido laqueo strangulamini, ut gloriose pereatis. Respic ite. cum corrigite, quicquid in vita curvi, asperi, horridi fuit. A

gumenta,ut virtutem suadeam,coelum dabit Tota coelestis machina in opere est,' motu, licet velocitatem specie quietis ab

scondat nostrum est,animo rerum maximarum capacissimo e

trahumanae imbecillitatis angustias pactari, nec quiescere,nisi in ipso Sapientiae motu Eadem moles dum sibi constat,stabilis, perpetua,sibi similis, exemplo est, aeterna, immensa,Optima quaerenda esse. Cum lucidam spectatis, totque ignibus illustrem, errorum' ignorantiae caliginem discutite, nec alia re magis illustram mentem credite, quam Euangelicae lucis scientia A maonitudine discite, latissimos esse virtutum lonesti campos, nec dee se usquam locum tempusve,faciendi id,quod laudabile est Satur

num γ

35쪽

Iovi, sortiorem rationem Martem nec damno, nec probo quae enim rerum nostrarum est facies,paratos in utrunque Batavos es

se oportet,& salutem vel bello vel pace experiri. Si Sol felicissima omnia spondet, si scientiam, prudentiamque promittit, ejus quis que sibi author sit,&a se impetrare studeati,cujus obtinendi spem

faciunt fallacia sidera. Vos , qui Mercuriales estis, a Mercurio omnium siderum minimo,at disertorum maximo fraudis, mendaciorum minimum, facundiae plurimum discite Venus multum praesagit mali, dicet currum trahant innocuaein conjugalis copular observantes columbae, dissidere sibi cupit amantes, cum incestuosa sit perfida Nec Lunam vobis dominari optem, omnium horarum seminam, Endymionis conjugem, inertem, instabilem, inopem Linsanam nihil pejus, quam Lunaticos nos esse, di laborare ea parte , qua sinciput est. Ascendam altius Draconem videte, non longe ab Vrsa,vigilantiae, acuminis,solertiae symbolum. In Persei dextro latere tres insigni fulgore radiant faces, Principum duces prima Pietatis est, altera Iustitiae, tertia Forti tudinis Hercules vero iste, qui prope Booten stat, monstrorum vos domitores esse vult, intemperantiae, secordiae, superbiae, iracundiae. Jerseus ipse, Andromedae liberator, Regibus insusurrat, non de re in populi gratiam mactari innocentes, ad placandam belluam vinculis ligari bene de Rep. meritos Cancer, dum retrogradum Solem a se abigit, a virtute retrogradiuntibus minatur. Leo generosae magnanimitatis exemplar est Aries, pugnax animal, quaesit citra necessitatem belli Taurus laboris &tolerantiae. Gemini concordiae Virgo castitatis Libram coelessem studiosius respicite vos libripendes, ne fallatis terrestri Scorpium intueamini, quotquot occulte aliis nocere studetis Sagittarium,Vos semiviri, qui fronte simulatis Curios,cetera bestiae Capricornum, quem Deorum portam Vocant Platonici, sibi concitatient infelices quarta Luna nati Ganymedem sive Aquarium, quotquot Iovi suo placere amant Pisces frigidi ad illos pertinent, qui frigides frustra amant. Sic intum Omne, pars ejus quaelibet Ethicam facit si quid deest sipientum praeceptis , id omne supplebit explicatus aether. Non premam os ulterius rationibus monitis. Facitis ultro, quod ut faciatis semper,obsecro. Desi

36쪽

is D NI DR A N D I s. nam in voto. Omnes vos, quotquot adestis,& de celo me philosephantem patienter audivistis, in coelo coram Videre, salutare,

amplecti gestio, non habitu & veste profestaria, quali me iam di

centem adspicitis, sed quali incedent beati stola candida induti. non ut veri inveniendiri a false discernendi rationes anxie inquiram, quia sine sucori elencho verum omne docebimur non ut de naturae arcanis disseram, quam sub pedibus mecum calcabitis. non ut de Virtutibus traham horarias lectiones, sed ut vobiscui virtutis praemio fruar. Potius Deum illic intuebimur de facie ad

faciem, conditorem niversi, coelorum architectum, opere suo non minorem, non parem, sed majorem qui coelos omnes in se continet, nec ab iis continetur, ita in suo opere praesens ubique, ut tamen sit extra,ita centrum omnium,ut tamen sit circulus,cujus, ut Trisnegistus ait, centrum est ubique circumferentia nullibi Illic Angelico choros, coelestem Hierarchiam contemplabimur, quae cum corpore careat, tota mens est,ri ratiori

intellectus. Illic videre desidero, an verum dixerit Aristoteles, Coelos ab Intelligentiis moveri,de quo hic in terris dubitavi semper. Illic beatissimis, allustrissimis Animabus in occursum ibi mus, ad Pauli adspectum,recordabimur facundiae,qua nulla fuitessicacior ue ad Petri conspectum sellicitudinis, qua Ecclesias rexit fidelissime. Illic inter sanctissimos Patres, quorum nomina iam veneramur, mixti errabimus. ωprope admissi in Iustino Martyre veteris sorte constantiae notam deprehendemus, ' Irenaeo geli adversus haereticos , in Clemente Alexandrino presbyteri non ocios, in Cypriano modestiae & humilitatis Christianae, in Hieronymo animosa cruditionis, in Augustino magis sedatae de mansuetae, in Athanasio fidei intrepidae, in Bernardo piae simplicitatis. Illic, date veniam Auditores, si cum de Coelo loquor, memor sim praemissi pignoris illic te mea BARBARA con' jux dilectissima, osculabor osculo sancto, quale beatos non dedecet, curam tuam domesticam,amorem metri liberorum aeter na prosequar gratiarum actione.

SEARCH

MENU NAVIGATION