장음표시 사용
3쪽
TYPIS IOHANNIS NICHOLS ET FILII, 25, PARLIAMENT STREET; PROSTANT APUD PAYNE ET FOSS, PALL ALL.
5쪽
VssΥRUM omnium, Praeses dignissime, Sociique ornatissimi, neminem 3se crediderim qui ingenii studiisque hominum cognitis rite et perspectis, non statim intelligat, et pro comperto habeat mancam et impersectam prorsus esse medicinae artem sine teris et philosophia. Atque hoc arbitror, hisce praesertim temporibus, iterum atque iterum nobis in mentem revocandum esse, quando lebeii Philosophi hanc quoque artium nobiliorum principem a doctrina Severiori segregari posse opinantur, et nihil aliud postulare nisi experientiam quod aiunt promptique animi acumen. Verum enimvero haec ipsa experientia, haec ipsa in rebus operosis animi promptitudo, num in triviis quaerenda sunt denique et nullo fere labore, nullisque disciplinis comparanda Magno olim certamine Tyrones nostri ad prima medicinae limina pervenerunt.
6쪽
Disciplinis oleribus instructi, in libris versati, atque
hominum in omni fere literarum genere eruditorum Sermonibus locupletati tum demum han artem Suam Xer-Cere coeperunt, quando alia prope omne praelibassent.
Hinc factum est ut quae postea ex usu didicerant, aut quae sors illis objecerat, haec omnia arti medicinali tam praesidi, essent quam ornamento hinc factum est quoque, ut splendidum et ampliorem cursum adimplere viderentur-neque aegrotantium solum lectis adsiderent, sed quando otium dabatur, cum optimatibus reipublicae amicitiarum necessitudinem, vitaeque quotidianae commercium haberent. Absit, obsecro, absita nobis longe longeque levis ista sive arrogantia, sive petulantia vocanda sit, quae antiquam hanc laudem nostram ulla alia nisi antiqua ratione obtineri posse credit aut conservari-Quod vero ne fiat, prohibet, ni fallor, et rei ipsius intima cognitio, atque eorum saltem memoria, qui Suis ostenderunt quam pulchra esset
atque honesta medicinae cum cliteris et philosophili
Etenim, quod ad cliteras humaniores attinet, si
7쪽
recte scribendi sapere est et principium et fons; si recte sapiendi, hominum ingenia more pernOSCere;
si recte loquendi denique, quid sit facundum, quid
acre, quid venustum scire, id omne non excipit modo Medicina, verum etiam arripit atque amplexatur-Quidni enim Z An qui humanam mentem tam Variam tamque multiplicem, omni simulatione pariter ac dissimulatione adempta, miramque Stam corpori atque animae necessitudinem videt indies et contemplatur; qui affectuum vim atque imperium, aegrotantium metus, adsidentium sollicitudinem praesen Contuetur, non ille convenientia scit cuique tribuere An cui dolentibus vultu, vocibus, a consilio, subvenire Curae sit, illum vel facundia scribentem deseret, vel VenuStates Quod si Philosophiae, sanae istius ac legitimae rationem habeas, quae neque opinionibus hominum, neque
verbis tantummodo commentisque continetur, sed in natur ip8n, ac rerum cognitione versatur, quantum ad
hoc possumus quis non videt Νum mundi hujus universitatem velis rerumque materiem explorando
8쪽
cognoscere Nihil certe omnium vel ad temperiem, vel ad leges naturae explicandas magis idoneum esse potest quam mira illa ac miranda humani corporis fabricatio. um animam humanam pervestige. Corporis,
Num ossicia hominum ac mores velis intelligere Nihil certe ad hanc rem rite percipiendam homine ipso vel prius vel antiquius est. Fuerunt itaque e familia nostra, quid enim aut in
antiquorum, aut in exterorum retro eam memoriam Θὶ qui iteras humaniores, omnigenamque doctrinam, et feliciter excoluerunt, et ornaverunt maxume. TCStor LINACRU nostrum, qui cum in ea tempestate Praecipue ei Saretur qua CraSSa praecedentium speculorum barbaries, renascentibus in Europa literis, coeperat paulatim exolescere, antiquam in huc Insula disciplinam instauravit, Graecarumque literarum fontes obseratos et interclusos aperuit iterum et patefecit. Ipse enim, cum animum Suum utilissimarum ac Ta-vissimarum rerum studiis instruxisset philosophiam
que qualiscunque ea demum fuerat quam xonise
9쪽
acceperat, omnibus elegantioris doctrinae venustatibus apud Italos expoliverat, arctissimam inter medicinam ac literas cognationem interesse vidit, artemque rudem plus satis atque deformem humanitatis praesidiis excoluit et illustravit. Igitur neque Grammaticam docuisse a consilio suo alienum arbitratus est, neque Graecos vertisse ingenii sui optimi indignum, dummodo cives suos ad discendum excitaret, dummodo medicinam tolleret humo et erigeret, dummodo medicis daret scientiam et dignitatem. Cum autem intellexerat probe vir prudentissimus
Florentis hospes quantum commune societatis vinculum, quantum hominum eandem artem exercentium
ad literarum cultum conjuncta possent consilia, in patriam redux quotquot aut ingenio et eruditione Ornatiores, aut arte sua peritiores invenire potuit, in unum gregem et quasi familiam convocavit, eoque
favore ac gratia usus, qua apud oLSEIUM munificum illum universae literaturae patronum pollebat, jure ac legibus consociavit, atque auctoritate regia communivit. Cura ejus et sapientia Civitas haec nos-
10쪽
tra et loco et institutis confirmata est ab eo cautum est, quod certe cavendum erat maXume, ne temero
quis et otiose fieret edicus-ab eo cautum est porrone se olantibus postea conflictandum esset non modo cum morbis et doloribus, Sed cum perniciosissimis quoque circulatorum fraudibus, et insciorum hominum
Juod felix autem faustumque fuit novae reipublicae, INACRO jam mortuo, non defuit alter maximis naturae praesidiis munitus, sequa in vos benevolentia qui et dignitati vestrae prospiceret, et iteras jam renatas indiesque novis adauctas incrementis, pari tudio aleret atque foveret. CAIU quippe impulit eadem mens iisdem disciplinis exculta LINA RI votis ObSecundare sedulo, necessitudinemque inter medicinam ac literas auspicato jam institutam strenuo Confirmare. ΙΝACR itaque vestigia per Italiae Academias secutus uberiores ibi Graecae literaturae fructus comportavit; et, quod sua praecipue est laus, AnatΟ-miam Florentis feliciter laboratam primus in hanc regionem invexit, et docendo exposuit.